De mysteriis 9.1
Ne quis externa perculsus specie, in fide fluctuet, plurimis exemplis, quibus mutatam aut victam fuisse naturam constat, in medium allatis, e pane veram Christi carnem fieri evincit.
PL 16, 405B外見に打たれて信仰において揺らぐ者のないように、自然が変えられ、あるいは打ち負かされたことの知られる多くの例を持ち出して、パンから真にキリストの肉が生じることを論証する。
De mysteriis 9.2
Postremo nonnullis quae ad effectus ejus, utentium dispositiones ac similia pertinent, figurate propositis, tractatum claudit. 50. Forte dicas: Aliud video, quomodo tu mihi asseris quod Christi corpus accipiam? Et hoc nobis adhuc superest ut probemus.
PL 16, 405B最後に、その効果、これを用いる者たちの心構え、またそれに類することに関わるいくつかの事柄を、比喩によって示し、論述を閉じる。50. おそらくあなたは言うだろう。「私が見るのは別のものだ。あなたはどうして、私がキリストの体を受けるのだと私に断言するのか」と。我々には、これもなお証明すべきこととして残っている。
De mysteriis 9.3
Quantis igitur utimur exemplis! Probemus non hoc esse quod natura formavit, sed quod benedictio consecravit: majoremque vim esse benedictionis quam naturae; quia benedictione etiam natura ipsa mutatur.
PL 16, 405Cそれゆえ、我々は何と多くの例を用いることか。証明しよう。これは自然が形づくったものではなく、祝福が聖別したものである。祝福の力は自然の力より大きく、祝福によって自然そのものさえも変えられるからである。
De mysteriis 9.4
51. Virgam tenebat Moyses, projecit eam, et facta est serpens (Exod. IV, 3, 4) . Rursus prehendit caudam serpentis, et in virgae naturam revertit. Vides igitur prophetica gratia bis mutatam esse naturam et serpentis et virgae?
PL 16, 405C51. モーセは杖を持っていたが、それを投げると蛇になった(出エジプト記4:3–4)。再び蛇の尾をつかむと、杖の本性に戻った。あなたはそこで、預言者の恩寵によって、蛇の本性も杖の本性も二度にわたって変えられたことを見ないか。
De mysteriis 9.5
Currebant Aegypti flumina puro aquarum meatu, subito de fontium venis sanguis coepit erumpere; et non erat potus in fluviis (Exod. VII, 20 et seq.) . Rursus a prophetae prece cruor cessavit fluminum, aquarum natura remeavit.
PL 16, 406Aエジプトの川は水の澄んだ流れをなして流れていたが、突然、泉の脈から血が噴き出し始め、川には飲み物がなくなった(出エジプト記7:20以下)。再び預言者の祈りによって、川の血は止み、水の本性が戻った。
De mysteriis 9.6
Circumclusus undique erat populus Hebraeorum, hinc Aegyptiis vallatus, inde mari clausus: virgam levavit Moyses, separavit se aqua, et in murorum specie congelavit, atque inter undas via pedestris apparuit (Exod. XIV, 21 et seq.) .
PL 16, 406Aヘブライ人の民は四方を囲まれていた。こちらはエジプト人に取り囲まれ、あちらは海に閉ざされていた。モーセが杖を挙げると、水は分かれ、城壁の姿に凝り固まり、波のあいだに歩いて渡れる道が現れた(出エジプト記14:21以下)。
De mysteriis 9.7
Jordanis retrorsum conversus contra naturam in sui fontis revertit exordium (Jos. III, 16) . Nonne claret naturam vel maritimorum fluctuum vel fluvialis cursus esse mutatam? Sitiebat populus patrum, tetigit Moyses petram, et aqua de petra fluxit.
PL 16, 406Aヨルダンは後ろへ向きを変え、自然に反して、自らの源の始まりへ戻った(ヨシュア記3:16)。海の波にせよ川の流れにせよ、その本性が変えられたことは明らかではないか。父祖たちの民は渇いていた。モーセが岩に触れると、岩から水が流れ出た。
De mysteriis 9.8
Numquid non praeter naturam operata est gratia, ut aquam vomeret petra, quam non habebat natura? Merrha fluvius amarissimus erat, ut sitiens populus bibere non posset.
PL 16, 406A恩寵が自然に反して働いたからこそ、岩が、自然には持たない水を吐き出したのではないか。マラは非常に苦い川であったので、渇いた民は飲むことができなかった。
De mysteriis 9.9
Misit Moyses lignum in aquam, et amaritudinem suam aquarum natura deposuit (Exod. XV, 23 et seq.) , quam infusa subito gratia temperavit. Sub Elisaeo propheta uni ex filiis prophetarum excussum est ferrum de securi, et statim mersum est.
PL 16, 406Bモーセが水に木を投げ入れると、水の本性はその苦さを捨てた(出エジプト記15:23以下)。その苦さを、注がれた恩寵が突然和らげたのである。預言者エリシャのもとで、預言者の子らの一人から、斧の鉄が外れ落ち、たちまち沈んだ。
De mysteriis 9.10
Rogavit Elisaeum, qui amiserat ferrum: misit etiam Elisaeus lignum in aquam, et ferrum natavit (IV Reg. VI, 6) . Utique et hoc praeter naturam factum cognoscimus; gravior est enim ferri species, quam aquarum liquor.
PL 16, 406B鉄を失った者がエリシャに願った。するとエリシャもまた木を水に投げ入れ、鉄は浮かんだ(列王記四6:6)。これもまた自然に反して起こったことを、我々は確かに知っている。鉄の姿は、水の液よりも重いからである。
De mysteriis 9.11
52. Advertimus igitur majoris esse virtutis gratiam quam naturam, et adhuc tamen propheticae benedictionis numeramus gratiam?
PL 16, 406B52. それゆえ我々は、恩寵が自然よりも大きな力をもつことに気づく。それなのに、なおも預言者の祝福の恩寵を数え上げるのか。
De mysteriis 9.12
Quod si tantum valuit humana benedictio, ut naturam converteret (III Reg. XVIII, 38) ; quid dicimus de ipsa consecratione divina, ubi verba ipsa Domini Salvatoris operantur? Nam sacramentum istud quod accipis, Christi sermone conficitur.
PL 16, 406B人の祝福でさえ、自然を転じさせるほどの力があったのだから(列王記三18:38)、神の聖別そのもの、主なる救い主の言葉そのものが働くところでは、何と言うべきか。実に、あなたが受けるこの秘跡は、キリストの言葉によって成し遂げられる。
De mysteriis 9.13
Quod si tantum valuit sermo Eliae, ut ignem de coelo deponeret: non valebit Christi sermo, ut species mutet elementorum? De totius mundi operibus legisti: Quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII,
PL 16, 406Cエリヤの言葉が、天から火を降ろすほどの力をもったのなら、キリストの言葉は、元素の姿を変える力をもたないのか。全世界の業についてあなたは読んだ。「彼が言うと、それらは成り、彼が命じると、それらは造られた」(詩篇148:5〔翻刻の区切りがここで引照を割り、詩篇の節番号「5」を次の節の頭に送っているが、刷りは段落を切らず、Psal. CXLVIII, 5. De Consec. … と一つの丸括弧に続けて組む〕)
De mysteriis 9.14
5. De Consec., dist. 2, c. In quibus, § Cujus clare); sermo ergo Christi qui potuit ex nihilo facere quod non erat, non potest ea quae sunt, in id mutare, quod non erant? Non enim minus est novas rebus dare, quam mutare naturas. 53. Sed quid argumentis utimur?
PL 16, 406C(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「In quibus」法文、§「Cujus clare」〔刷りではこの引照は前の節末の詩篇148:5 の引照と一つの丸括弧に続けて組まれる。頭の「5」はその詩篇の節番号で、翻刻の区切りが引照を割ったものである〕)。それゆえ、無から、存在しなかったものを作ることができたキリストの言葉は、存在するものを、そうでなかったものへと変えることができないのか。実に、事物に新しい〔本性〕を与えることは、本性を変えることに劣るわけではない。53. だが、なぜ我々は論証を用いるのか。
De mysteriis 9.15
Suis utamur exemplis, incarnationisque exemplo astruamus mysterii veritatem. Numquid naturae usus praecessit, cum Jesus Dominus ex Maria nasceretur? Si ordinem quaerimus, viro mixta femina generare consuevit.
PL 16, 407A我々自身の例を用いよう。受肉の例によって、奥義の真理を確かなものにしよう。主イエスがマリアから生まれたとき、自然の慣わしが先立ったであろうか。秩序を尋ねるなら、女は男と交わって産むのが常である。
De mysteriis 9.16
Liquet igitur quod praeter naturae ordinem Virgo generavit. Et hoc quod conficimus corpus, ex Virgine est: quid hic quaeris naturae ordinem in Christi corpore, cum praeter naturam sit ipse Dominus Jesus partus ex Virgine?
PL 16, 407Aそれゆえ、おとめが自然の秩序に反して産んだことは明らかである。そして、我々が成し遂げるこの体は、おとめから出たものである。主イエス自身が、自然に反しておとめから産み出されたのに、なぜあなたはここで、キリストの体において自然の秩序を求めるのか。
De mysteriis 9.17
Vera utique caro Christi, quae crucifixa est, quae sepulta est: vere ergo carnis illius sacramentum est. 54. Ipse clamat Dominus Jesus: Hoc est corpus meum (Matth. XXVI, 26) .
PL 16, 407A十字架につけられ、葬られたキリストの肉は、まことに真の肉である。それゆえ、まことにその肉の秘跡なのである。54. 主イエス自らが叫ぶ。「これは私の体である」(マタイ26:26)。
De mysteriis 9.18
Ante benedictionem verborum coelestium alia species nominatur, post consecrationem corpus significatur (De Consec. dist. 10, § Haec et his) . Ipse dicit sanguinem suum. Ante consecrationem aliud dicitur, post consecrationem sanguis nuncupatur.
PL 16, 407B天の言葉の祝福の前には、別の姿が名指され、聖別のあとには、体が示される(『教令集』第3部『聖別について』第10区分、§「Haec et his」)。彼自身が「自分の血」と言う。聖別の前には別のものが言われ、聖別のあとには血と呼ばれる。
De mysteriis 9.19
Et tu dicis: Amen, hoc est, verum est. Quod os loquitur, mens interna fateatur: quod sermo sonat, affectus sentiat.
PL 16, 407Bそしてあなたは言う。「アーメン」、すなわち「真実である」と。口が語ることを内なる精神が告白せよ。言葉が響かせることを、情が感じ取れ。
De mysteriis 9.20
55. His igitur sacramentis pascit Ecclesiam suam Christus, quibus animae firmatur substantia: meritoque videns profectum ejus gratiae continentem, dicit ad eam: Quam decora facta sunt ubera tua, soror mea sponsa!
PL 16, 407B55. それゆえ、キリストは自らの教会を、これらの秘跡によって養う。これらによって魂の実体は堅くされる。そして、保たれているその恩寵の進歩を見て〔continentem の係りは定かでない。「保たれている」と取った〕、当然のことながら、彼は教会に言う。「汝の乳房は何と麗しくなったことか、私の妹、花嫁よ」
De mysteriis 9.21
Quam decora facta sunt a vino: et odor vestimentorum tuorum super omnia aromata! Favus distillans labia tua, o sponsa, mel et lac sub lingua tua, et odor vestimentorum tuorum sicut odor Libani.
PL 16, 407B「ぶどう酒によって何と麗しくなったことか。汝の衣の香りは、あらゆる香料にまさる。蜜を滴らせる蜂の巣が汝の唇、おお花嫁よ。蜜と乳が汝の舌の下にあり、汝の衣の香りはレバノンの香りのようだ」
De mysteriis 9.22
Hortus conclusus, soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus (Cant. IV, 10 et seq.) .
PL 16, 407C「閉ざされた園、私の妹、花嫁よ、閉ざされた園、封じられた泉」(雅歌4:10以下)。
De mysteriis 9.23
Quo significat signatum debere apud te manere mysterium, ne violetur operibus malae vitae, atque adulterio castitatis, ne divulgetur quibus non convenit, ne garrula loquacitate dispergatur in perfidos.
PL 16, 407Cこれによって彼は、封じられた奥義があなたのもとにとどまるべきであることを示す。悪しき生の業によって、また貞潔への姦通によって、穢されることのないように。ふさわしくない者たちに漏らされることのないように。おしゃべりな饒舌によって、不信の者たちの間に撒き散らされることのないように。
De mysteriis 9.24
Bona ergo debet esse fidei tuae custodia, ut intemerata vitae ac silentii integritas perseveret.
PL 16, 408Aそれゆえ、あなたの信仰の守りは良きものでなければならない。生と沈黙の、汚れなき全きさが保たれるように。
De mysteriis 9.25
56. Unde et Ecclesia altitudinem servans mysteriorum coelestium, rejicit a se graviores venti procellas, et invitat vernantis gratiae suavitatem: et sciens quod hortus suus Christo displicere non possit, ipsum advocat Sponsum dicens: Exsurge aquilo, et veni auster: perfla hortum meum, et defluant unguenta mea (Ibid., 16) .
PL 16, 408A56. それゆえ教会も、天の奥義の高さを守って、より激しい風の嵐を自らから退け、芽吹く恩寵の甘美を招く。そして、自らの園がキリストに不快であるはずがないと知って、花婿自身を呼んで言う。「起きよ、北風よ、来たれ、南風よ。私の園に吹き渡れ、私の香油は流れ出よ」(雅歌4:16)。
De mysteriis 9.26
Descendat frater meus in hortum suum, et edat fructum pomiferarum suarum (Cant. V, 1) . Bonas enim arbores et fructiferas habet, quae radices suas tinxerint sacri fontis irriguo, et in bonos fructus novae fecunditatis germine pullulaverint; ut non jam prophetica caedantur securi, sed Evangelica ubertate fecundentur (Matth. III, 10) .
PL 16, 408A「私の兄弟が自らの園に下り、その果樹の実を食べるように」(雅歌5:1)。教会は良い、実りをもたらす木々を持っているからである。それらは、その根を聖なる泉の潤いに浸し、新たな実り豊かさの芽によって良い実を結ぶようになった。もはや預言者の斧によって切り倒されることなく、福音の豊かさによって実り多くされるためである(マタイ3:10)。
De mysteriis 9.27
57. Denique fertilitate earum etiam Dominus delectatus respondet: Ingressus sum in hortum meum, soror mea Sponsa: vindemiavi myrrham meam cum unguentis meis, manducavi cibum meum cum melle meo, bibi potum meum cum lacte meo (Cant. V, 1) .
PL 16, 408A57. 実に、それらの実りに主もまた喜んで、こう答える。「私は私の園に入った、私の妹、花嫁よ。私は没薬を私の香油とともに摘み取り、私の食べ物を私の蜜とともに食べ、私の飲み物を私の乳とともに飲んだ」(雅歌5:1)。
De mysteriis 9.28
Quare cibum et potum dixerit, fidelis intellige. Illud autem non dubium, quod in nobis ipse manducat et bibit, sicut in nobis legisti quia in carcere esse se dicit (Matth. XXV, 36) .
PL 16, 408Bなぜ食べ物と飲み物と彼が言ったのか、信仰ある者よ、悟れ。疑いのないことは、彼が我々のうちで自ら食べ、飲むということである。我々のうちに自分が牢にいると彼が言うことを、あなたが読んだとおりである(マタイ25:36)。
De mysteriis 9.29
58. Unde et Ecclesia videns tantam gratiam, hortatur filios suos, hortatur proximos, ut ad sacramenta concurrant, dicens: Edite proximi mei, et bibite, et inebriamini, fratres mei (Cant. V, 1) .
PL 16, 408B58. それゆえ教会も、これほどの恩寵を見て、自らの子らを励まし、近しい者たちを励まして、秘跡のもとへ駆けつけさせ、こう言う。「食べよ、私の近しい者たち、そして飲み、酔え、私の兄弟たちよ」(雅歌5:1)。
De mysteriis 9.30
Quid edamus, quid bibamus, alibi tibi per Prophetam Spiritus sanctus expressit dicens: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus: beatus vir qui sperat in eo (Psal. XXXIII, 9) .
PL 16, 408B何を食べ、何を飲むべきかは、聖なる霊が別の箇所で、預言者を通じてあなたに示している。こう言う。「味わい、見よ、主が甘美であることを。彼に望みを置く人は幸いである」(詩篇33:9)。
De mysteriis 9.31
In illo sacramento (De Consec. dist. 2, cap., In illo sacram.) Christus est; quia corpus est Christi: non ergo corporalis esca, sed spiritalis est.
PL 16, 408Cこの秘跡(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「In illo sacram.」法文)の中に、キリストがいる。それはキリストの体だからである。それゆえ、それは体の食べ物ではなく、霊の食べ物である。
De mysteriis 9.32
Unde et Apostolus de typo ejus ait: Quia patres nostri escam spiritalem manducaverunt, et potum spiritalem biberunt (I Cor. X, 3) ; corpus enim Dei corpus est spiritale: corpus Christi corpus est divini Spiritus; quia Spiritus Christus, ut legimus: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus (Thren. IV, 20) .
PL 16, 408Cそれゆえ使徒も、その予型について言う。「我々の父祖たちは霊の食べ物を食べ、霊の飲み物を飲んだ」(一コリント10:3)。実に、神の体は霊の体であり、キリストの体は神的な霊の体である。キリストは霊だからである。我々はこう読む。「我々の顔の前にある霊、主なるキリスト」(哀歌4:20)。
De mysteriis 9.33
Et in Petri Epistola habemus: Christus pro nobis mortuus est (I Pet. II, 21) . Denique cor nostrum esca ista confirmat, et potus iste laetificat cor hominis, ut Propheta memoravit (Psal. CIII, 15) .
PL 16, 409Aまたペトロの手紙にも、こうある。「キリストは我々のために死んだ」(一ペトロ2:21)。実に、この食べ物は我々の心を堅くし、この飲み物は、預言者が語ったとおり、人の心を喜ばせる(詩篇103:15)。
De mysteriis 9.34
59. Unde adepti omnia, sciamus regeneratos nos esse: nec dicamus, quomodo regenerati sumus? Numquid in ventrem matris nostrae introivimus, et renati sumus? non agnosco usum naturae. Sed nullus hic naturae ordo, ubi excellentia gratiae est.
PL 16, 409A59. それゆえ、すべてを得たのだから、我々は自分が再生させられたことを知ろう。そして、「どのようにして我々は再生させられたのか。我々の母の胎に入って、再び生まれたのか。私は自然の慣わしを認めない」と言うまい。しかしここには、自然の秩序はない。恩寵の卓越があるところには。
De mysteriis 9.35
Denique non semper usus naturae generationem facit: generatum ex Virgine Christum Dominum confitemur, et naturae ordinem denegamus.
PL 16, 410A実に、自然の慣わしが、つねに出生をもたらすわけではない。我々は、主キリストがおとめから生まれたと告白しながら、自然の秩序を否定する。
De mysteriis 9.36
Non enim ex viro Maria concepit: sed de Spiritu sancto in utero accepit, ut dicit Matthaeus: Quia inventa est in utero habens de Spiritu sancto (Matth. I, 18) .
PL 16, 410Aというのも、マリアは男から身ごもったのではなく、聖なる霊によって胎に受けたのである。マタイが言うとおりである。「彼女は、聖なる霊によるものを胎に宿しているのが見いだされた」(マタイ1:18)。
De mysteriis 9.37
Si ergo superveniens Spiritus sanctus in Virginem, conceptionem operatus est, et generationis munus implevit: non utique dubitandum est quod superveniens in fontem, vel super eos qui baptismum consequuntur, veritatem regenerationis operetur.
PL 16, 410Aそれゆえ、聖なる霊がおとめの上に臨んで受胎を働かせ、出生の務めを成就したのなら、泉の上に、また洗礼を受ける者たちの上に臨んで、再生の真理を働かせることを、疑ってはならない。