ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De mysteriis

Caput V 第V章

Ambrose of Milan · De mysteriis · PL 16, 397A · 7 sectiones

De mysteriis 5.1

1

Confirmatur adesse Christum in baptismate, atque adeo non considerandos ejus ministros. Demum confessio Trinitatis a baptizatis edi solita paucis expenditur.

PL 16, 397A

キリストが洗礼のうちに臨在していること、したがってその奉仕者たちに目を留めるべきでないことが確かめられる。最後に、洗礼を受ける者が通例行う三位一体の告白が、簡潔に吟味される。

De mysteriis 5.2

2

26. Estne adhuc quod dubitare debeas, cum evidenter tibi clamet in Evangelio Pater, qui ait: Hic est Filius meus in quo complacui (Matth. III, 17) ; clamet Filius, super quem sicut columba se demonstravit Spiritus sanctus; clamet et Spiritus sanctus, qui sicut columba descendit; clamet David: Vox Domini super aquas, Deus majestatis intonuit: Dominus super aquas multas (Psal. XXVIII, 3) ; Cum tibi Scriptura (1, q. 1, c. Cum Script.) testetur quod ad Hierobaal preces ignis descenderit de coelo (Judic. VI, 21) , et rursus precante Elia, ignis sit missus qui sacrificium consecravit (III Reg. XVIII, 38) ?

PL 16, 397A

26. なお疑うべきことがあるだろうか。福音書において父があなたにはっきりと叫んでいるのに。父は言う。「これは私の子、私の心にかなう者である」(マタイ3:17)。子も叫び、その上には聖なる霊がハトのように現れた。聖なる霊もまた、ハトのように降って叫ぶ。ダビデも叫ぶ。「主の声は水の上にあり、威光の神は雷鳴をとどろかせた。主は多くの水の上にある」(詩篇28:3)。しかも聖書(『教令集』第2部第1事例第1問題「Cum Script.」法文)はあなたに証言している。ヒエロバアル〔ギデオンの別名〕の祈りに応えて火が天から下り(士師記6:21)、またエリヤが祈ると、いけにえを聖別する火が送られた(列王記三18:38)と。

De mysteriis 5.3

3

27. Non merita personarum consideres, sed officia sacerdotum. Et si merita spectes; sicut Eliam consideres, Petri quoque merita spectato, vel Pauli, qui acceptum a Domino Jesu hoc nobis mysterium tradiderunt.

PL 16, 397B

27. 人物の功績ではなく、司教たちの務めを考えよ。功績を見るなら、エリヤを考えるように、ペトロの功績をも、あるいはパウロの功績をも見よ。彼らは主イエスから受けたこの奥義を我々に伝えたのである。

De mysteriis 5.4

4

Ignis illis visibilis mittebatur (1, q. 1, c. Cum Script., § Ignis) , ut crederent: nobis invisibilis operatur, qui credimus: illis ad figuram, nobis ad commonitionem.

PL 16, 397B

彼らには見える火が送られた(『教令集』第2部第1事例第1問題「Cum Script.」法文、§「Ignis」)。信じるためである。信じている我々には、見えない火が働く。彼らには象りのために、我々には想起のために。

De mysteriis 5.5

5

Crede ergo adesse Dominum Jesum invocatum precibus sacerdotum, qui ait: Ubi fuerint duo vel tres, ibi et ego sum (Matt. XVIII, 20); quanto magis ubi est Ecclesia, ubi mysteria sua sunt, ibi dignatur suam impertire praesentiam!

PL 16, 397B

だから信ぜよ、司教たちの祈りに呼び求められて、主イエスが臨在することを。主は言う。「二人または三人がいるところには、私もそこにいる」(マタイ18:20)。まして、教会があり、その奥義があるところでは、主はどれほど惜しまず自らの臨在を分かち与えることか。

De mysteriis 5.6

6

28. Descendisti igitur; recordare quid responderis, quod credas in Patrem, credas in Filium, credas in Spiritum sanctum.

PL 16, 397C

28. あなたは〔泉に〕下った。そこで何と答えたかを思い起こせ。父を信じ、子を信じ、聖なる霊を信じる、とあなたは答えたのである。

De mysteriis 5.7

7

Non habes illic: Credo in majorem et minorem et ultimum: sed eadem vocis tuae cautione constringeris, ut similiter credas in Filium, sicut in Patrem credis: similiter in Spiritum sanctum credas, sicut credis in Filium; hoc solo excepto, quod in crucem solius Domini Jesu fateris tibi esse credendum.

PL 16, 397C

そこであなたは、「私は、より大きい者と、より小さい者と、最後の者を信じる」とは言わない。あなたは自分の声の同じ保証によって縛られ、父を信じるのと同様に子を信じ、子を信じるのと同様に聖なる霊を信じるのである。ただ一点だけ除いて。すなわち、主イエスのみの十字架については信じなければならないと、あなたは告白する〔信条の問いのうち、子についての問いだけが「その十字架」を言うことを指す〕。