ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De mysteriis

Caput VI 第VI章

Ambrose of Milan · De mysteriis · PL 16, 398A · 10 sectiones

De mysteriis 6.1

1

Egressis e fonte baptismatis quare unctio fiat in capite: cur etiam pedum lotio post baptismum; quaeve peccata utrisque remittantur. 29. Post haec utique ascendisti ad sacerdotem: considera quid secutum sit. Nonne illud quod ait David.

PL 16, 398A

洗礼の泉から上がった者たちに、なぜ頭に塗油が行われるのか、また洗礼の後になぜ洗足が行われるのか、それぞれによってどの罪が赦されるのかを述べる。29. その後あなたは司教のもとに上がった。続いて起こったことを考えよ。ダビデの言うあれではないか。

De mysteriis 6.2

2

Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron (Psal. CXXXII, 2) ? Hoc est unguentum, de quo et Salomon ait: Unguentum exinanitum est nomen tuum, propterea adolescentulae dilexerunt te, et attraxerunt te (Cant. I, 2) .

PL 16, 398A

「頭にある香油が、髭に、アロンの髭に流れ落ちるように」(詩篇132:2)。これはソロモンもまた言う香油である。「汝の名は注ぎ出された香油。それゆえ若い娘たちは汝を愛し、汝を引き寄せた」(雅歌1:2)。

De mysteriis 6.3

3

Quantae hodie renovatae animae dilexerunt te, Domine Jesu, dicentes: Attrahe nos post te, in odorem vestimentorum tuorum currimus (Ibid., 3) , ut odorem resurrectionis haurirent! 30. Quare hoc fiat intellige, quia oculi sapientis in capite ejus (Eccles. II, 14) .

PL 16, 398A

主イエスよ、今日、いかに多くの新たにされた魂が汝を愛し、こう言ったことか。「我々を汝の後ろに引き寄せよ。我々は汝の衣の香りを慕って走る」(雅歌1:3)。復活の香りを汲み取るためである。30. なぜこれが行われるのかを理解せよ。「賢者の目は頭にある」からである(コヘレトの言葉2:14)。

De mysteriis 6.4

4

Ideo in barbam defluit, id est, in gratiam juventutis; ideo in barbam Aaron, ut fias electum genus, sacerdotale, pretiosum; omnes enim in regnum Dei et in sacerdotium ungimur gratia spiritali. 31. Ascendisti de fonte, memento Evangelicae lectionis.

PL 16, 398B

それゆえ香油は髭に流れ落ちる。すなわち青年の魅力に〔流れ落ちる〕。それゆえアロンの髭に〔流れ落ちる〕。あなたが選ばれた、祭司的な、尊い種族となるためである。我々はみな、神の国と祭司職へと、霊の恩寵によって油を塗られるからである。31. あなたは泉から上がった。福音書の朗読を思い起こせ。

De mysteriis 6.5

5

Etenim Dominus noster Jesus in Evangelio lavit pedes discipulis suis. Quando venit ad Simonem Petrum, ait Petrus: Non lavas mihi pedes in aeternum (Joan. XIII, 8) ; non advertit mysterium, et ideo ministerium recusavit; quod gravari humilitatem servi crederet, si sibi obsequium domini patienter admitteret.

PL 16, 398B

実に、我々の主イエスは福音書で弟子たちの足を洗った。シモン・ペトロのところに来ると、ペトロは言った。「汝が私の足を洗うことは決してない」(ヨハネ13:8)。ペトロは奥義に気づかず、それゆえ奉仕を拒んだ。主の奉仕を我慢して受け入れるなら、僕の謙遜が重荷を負わされると考えたからである。

De mysteriis 6.6

6

Cui respondit Dominus: Si non lavero tibi pedes, non habebis partem mecum. Quo audito, Petrus: Domine, non tantum pedes, inquit, sed et manus et caput. Respondit Dominus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet; sed est mundus totus (Ibid., 9) .

PL 16, 398B

主は彼に答えた。「私が汝の足を洗わないなら、汝は私とともに分け前を持たない」。これを聞いてペトロは言った。「主よ、足だけでなく、手も頭も」。主は答えた。「洗われた者は、足を洗う以外には必要としない。全身が清いのである」(ヨハネ13:9)。

De mysteriis 6.7

7

32. Mundus erat Petrus, sed plantam lavare debebat; habebat enim primi hominis de successione peccatum: quando eum supplantavit serpens, et persuasit errorem (Gen. III, 6) .

PL 16, 398C

32. ペトロは清かったが、足の裏を洗われる必要があった。最初の人からの継承による罪を持っていたからである。それは蛇が最初の人の足元をすくい〔supplantavit(足をすくった)は planta(足の裏)に掛けた言葉〕、誤りを説きつけたときのものである(創世記3:6)。

De mysteriis 6.8

8

Ideo planta ejus abluitur, ut haereditaria peccata tollantur; nostra enim propria per baptismum relaxantur.

PL 16, 398C

それゆえペトロの足の裏が洗われる。相続された罪が除かれるためである。我々自身の罪は洗礼によって解き放たれるからである。

De mysteriis 6.9

9

33. Simul cognosce mysterium in ipso humilitatis consistere ministerio; ait enim: Si ego lavi vobis pedes Dominus et magister; quanto magis et vos debetis lavare pedes invicem vobis (Joan. XIII. 14) !

PL 16, 398C

33. また知れ、奥義は謙遜の奉仕そのものにあることを。主は言うのである。「主であり師である私が汝らの足を洗ったのなら、汝らも互いに足を洗い合わねばならない、なおさらである」(ヨハネ13:14)。

De mysteriis 6.10

10

Cum enim ipse auctor salutis per obedientiam nos redemerit; quanto magis nos servuli ejus humilitatis et obedientiae exhibere debemus obsequium!

PL 16, 399A

救いの創始者自身が、従順によって我々を贖ったのだから、彼の僕にすぎない我々は、謙遜と従順の奉仕を示さねばならない、なおさらである。