De mysteriis 8.1
De mystico Dominici altaris convivio: quod ne quispiam minoris faciat, ostenditur Synagogae sacris antiquius esse; cum in sacrificio Melchisedech expressum fuerit: ipso autem manna longe praestantius, cum sit corpus Christi; ac inter utrumque perelegans comparatio instituitur.
PL 16, 403A主の祭壇の奥義の宴について。誰もこれを軽んじることのないように、これが会堂の聖なる儀式より古く、メルキゼデクのいけにえにおいてすでに表されていたこと、またマナそのものよりはるかにまさること、それがキリストの体であることが示され、両者のあいだにきわめて見事な比較がなされる。
De mysteriis 8.2
43. His abluta plebs dives insignibus, ad Christi contendit altaria, dicens: Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat juventutem meam (Psal. XLII, 4) ; depositis enim inveterati erroris exuviis, renovata in aquilae juventute, coeleste illud festinat adire convivium.
PL 16, 403A43. これらによって洗われ、標に富む民は、キリストの祭壇へ急ぎ、こう言う。「そして私は神の祭壇に入ろう、私の若さを喜ばせる神のもとへ」(詩篇42:4)。というのも、古びた誤りの脱け殻を脱ぎ捨て、ワシのような若さに新たにされて、あの天の宴に急ぎ近づくのである。
De mysteriis 8.3
Venit igitur, et videns sacrosanctum altare compositum, exclamans ait: Parasti in conspectu meo mensam. Hanc loquentem inducit David dicens: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocavit.
PL 16, 403Bそこで〔民は〕来て、備えられた至聖の祭壇を見て、叫んで言う。「汝は私の目の前に食卓を備えた」。ダビデは、このように語る民を登場させて言う。「主は私を養う。私には何も欠けることがない。牧場のところに、そこに私を置いた」
De mysteriis 8.4
Super aquam refectionis educavit me (Psal. XXII, 1, 2) . Et infra: Nam etsi ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala; quoniam tu mecum es. Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me.
PL 16, 403B「憩いの水のほとりに私を育てた」(詩篇22:1–2)。さらに下でこう言う。「たとえ私が死の陰の只中を歩もうとも、私は悪を恐れない。汝が私とともにいるからだ。汝の杖と汝の竿、それらが私を慰めた。汝は私の目の前に、私を苦しめる者たちに対して食卓を備えた」
De mysteriis 8.5
Impinguasti in oleo caput meum, et poculum tuum inebrians quam praeclarum est! 44. Nunc illud consideremus, ne quis forte visibilia videns (quoniam quae sunt invisibilia, non videntur, nec possunt humanis oculis comprehendi) dicat forte: Judaeis Deus manna pluit, pluit coturnices (Exod. XVI, 13) : Ecclesiae autem illi dilectae haec sunt quae praeparavit; de quibus dictum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus eum (I Cor. II, 9) .
PL 16, 403B「汝は油で私の頭を肥え太らせた。酔わせる汝の杯は何とすばらしいことか」。44. さて、次のことを考えよう。見えるものを見て(見えないものは見えず、人の目では捉えられないのだから)、誰かがひょっとしてこう言うことのないようにである。「ユダヤ人には神がマナを降らせ、ウズラを降らせた(出エジプト記16:13)。だが、愛されたあの教会には、神が備えたのはこれらのものである。これらについてはこう言われている。『目が見たことなく、耳が聞いたことなく、人の心に上ったことのないものを、神は自らを愛する者たちのために備えた』(一コリント2:9)」と。
De mysteriis 8.6
Ergo ne quis hoc dicat, summo studio volumus comprobare quod et antiquiora sunt sacramenta Ecclesiae quam Synagogae, et praestantiora quam manna est.
PL 16, 404Aだから、誰もこのように言うことのないよう、教会の秘跡は会堂のそれより古く、またマナよりもまさっていることを、我々は全力で証明したい。
De mysteriis 8.7
45. Antiquiora docet lectio Genesis quae decursa est (Gen. XIV, 18) ; Synagoga enim ex lege Moysi principium sumpsit (Exod. XXXIV, 1 et seq.) : Abraham vero longe anterior, qui victis hostibus, et nepote proprio recepto, cum potiretur victoria; tunc illi occurrit Melchisedech, et protulit ea quae Abraham veneratus accepit.
PL 16, 404A45. より古いことは、先に読まれた創世記の朗読が教えている(創世記14:18)。会堂はモーセの法に始まりを得たのであり(出エジプト記34:1以下)、アブラハムははるかに前の人だからである。彼は敵に勝ち、自分の甥を取り戻して勝利を手にしていたとき、そのとき彼のもとにメルキゼデクが出会い、アブラハムが敬って受け取ったものを差し出した。
De mysteriis 8.8
Non Abraham protulit, sed Melchisedech; qui inducitur sine patre, sine matre, neque initium dierum, neque finem habens, similis autem Filio Dei: de quo ait Paulus ad Hebraeos: Quia manet sacerdos in perpetuum (Hebr. VII et seq.) ; qui interpretatione Latina dicitur rex justitiae, rex pacis.
PL 16, 404A差し出したのはアブラハムではなく、メルキゼデクである。彼は父なく、母なく、日々の始めも終わりももたず、神の子に似た者として登場させられている。彼についてパウロはヘブライ人への手紙でこう言う。「彼は永遠に祭司としてとどまる」(ヘブライ7章以下)。ラテン語に訳せば、彼は正義の王、平和の王と呼ばれる。
De mysteriis 8.9
46. Non agnoscis quis iste sit? Potest homo esse rex justitiae, cum ipse vix justus sit? Potest esse rex pacis, cum vix possit esse pacificus?
PL 16, 404B46. あなたは、これが誰であるか分からないのか。自らがかろうじて正しい者であるにすぎない人が、正義の王となりうるか。かろうじて平和をつくる者でありうるにすぎない人が、平和の王となりうるか。
De mysteriis 8.10
Sine matre secundum divinitatem; quia ex Patre Deo genitus est, unius substantiae cum Patre: sine patre secundum incarnationem, qui natus ex Virgine est: initium et finem non habens, quia ipse est initium et finis omnium, primus et novissimus.
PL 16, 404B神性に従えば母がない。父なる神から生まれ、父と一つの実体だからである。受肉に従えば父がない。おとめから生まれた者だからである。始めも終わりももたない。彼自身が万物の始めであり終わりであり、最初の者、最後の者だからである。
De mysteriis 8.11
Non igitur humani, sed divini est muneris sacramentum quod accepisti, ab eo prolatum qui benedixit fidei patrem Abraham, illum cujus gratiam et gesta miraris. 47. Probatum est antiquiora esse Ecclesiae sacramenta, nunc cognosce potiora.
PL 16, 404Bだから、あなたが受けた秘跡は、人の賜物ではなく神の賜物であり、信仰の父アブラハム、すなわちあなたがその恩寵と事績に驚嘆するあの人を祝福した者によって差し出されたものである。47. 教会の秘跡のほうが古いことは証明された。今度は、よりまさっていることを知れ。
De mysteriis 8.12
Revera (De Consec. dist. 2, c. Revera) mirabile est quod manna Deus pluerit patribus, et quotidiano coeli pascebantur alimento. Unde dictum est: Panem angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 25) .
PL 16, 404Bまことに(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「Revera」法文)、神が父祖たちにマナを降らせ、彼らが日ごとの天の糧で養われたことは、驚くべきことである。それゆえこう言われている。「人は天使たちのパンを食べた」(詩篇77:25)。
De mysteriis 8.13
Sed tamen panem illum qui manducaverunt, omnes in deserto mortui sunt: ista autem esca quam accipis, iste panis vivus qui descendit de coelo, vitae aeternae substantiam subministrat; et quicumque hunc manducaverit, non morietur in aeternum: et est corpus Christi.
PL 16, 404Cしかし、あのパンを食べた者たちは皆、荒れ野で死んだ〔底本は panem illum qui manducaverunt。「あのパンを食べた者たちは」と解した〕。だが、あなたが受けるこの食べ物、天から降ったこの生きたパンは、永遠の生命の実体を供する。これを食べる者は誰であれ、永遠に死ぬことはない。そしてそれはキリストの体である。
De mysteriis 8.14
48. Considera nunc (De Consec. dist. 2, c. Revera, § Considera) utrum praestantior sit panis angelorum, an caro Christi, quae utique corpus est vitae.
PL 16, 404C48. さあ考えよ(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「Revera」法文、§「Considera」)。天使たちのパンと、まさしく生命の体であるキリストの肉と、どちらがまさっているか。
De mysteriis 8.15
Manna illud e coelo, hoc supra coelum; illud coeli, hoc Domini coelorum: illud corruptioni obnoxium, si in diem alterum servaretur; hoc alienum ab omni corruptione, quod quicumque religiose gustaverit, corruptionem sentire non poterit.
PL 16, 405Aあのマナは天から、これは天の上から。あれは天のもの、これは諸天の主のもの。あれは、翌日まで取っておけば腐敗を免れない。これはあらゆる腐敗と無縁であり、誰であれ敬虔にこれを味わう者は、腐敗を感じることができない。
De mysteriis 8.16
Illis aqua de petra fluxit (Exod. XVII, 6) , tibi sanguis e Christo (Joan. VI, 55 et seq.) : illos ad horam satiavit aqua, te sanguis diluit in aeternum. Judaeus bibit, et sitit: tu cum biberis, sitire non poteris: et illud in umbra, hoc in veritate.
PL 16, 405A彼らには水が岩から流れ出たが(出エジプト記17:6)、あなたにはキリストから血が流れる(ヨハネ6:55以下)。彼らをしばしの間は水が満たしたが、あなたを血は永遠に洗い清める。ユダヤ人は飲んでも渇く。あなたは飲んだなら、渇くことはありえない。あれは影において、これは真理においてである。
De mysteriis 8.17
49. Si illud quod miraris, umbra est; quantum istud est, cujus et umbram miraris! Audi quia umbra est quae apud patres facta est: Bibebant, inquit, de consequenti eos petra: petra autem erat Christus.
PL 16, 405A49. あなたが驚嘆するあれが影であるなら、その影にさえあなたが驚嘆するこれは、どれほど大いなるものか。父祖たちのもとで起こったのは影であることを聞け。彼は言う。「彼らは、ついて来る岩から飲んでいた。その岩はキリストであった」。
De mysteriis 8.18
Sed non in pluribus eorum complacitum est Deo; nam prostrati sunt in deserto (I Cor. X, 4, 5) . Haec autem in figura facta sunt nostra. Cognovisti praestantiora; potior est enim lux quam umbra, veritas quam figura, corpus auctoris quam manna de coelo.
PL 16, 405B「しかし、彼らの多くは神に喜ばれず、荒れ野で打ち倒された」(一コリント10:4–5)。これらのことは、我々の象りとして起こったのである。あなたはよりまさるものを知った。光は影より、真理は象りより、創始者の体は天からのマナより、まさっているからである。