ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De mysteriis

Caput VII 第VII章

Ambrose of Milan · De mysteriis · PL 16, 399A · 25 sectiones

De mysteriis 7.1

1

Vestimentis candidis peccatorum ablutionem indicari: cujus opera ut Ecclesia se nigram atque decoram diceret, effectum est.

PL 16, 399A

白い衣は罪の洗い清めを示す。その働きによって、教会は自らを黒く、しかも美しいと言うに至った。

De mysteriis 7.2

2

Angelos nitorem ejus sicut et Dominicae carnis miratos esse; quin immo ipsummet Christum sub variis figuris commendasse Sponsae suae formam: quorum in se mutui affectus describuntur.

PL 16, 399A

天使たちは、主の肉に驚いたのと同じく、教会の輝きに驚いた。さらにキリスト自身が、さまざまな象りのもとに花嫁の姿を称えた。両者が互いに抱く愛情が描かれる。

De mysteriis 7.3

3

34. Accepisti post haec vestimenta candida (De Consec. dist. 4, c. Accepsiti), ut esset indicium quod exueris involucrum peccatorum, indueris innocentiae casta velamina, de quibus dixit Propheta: Asperges me hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L, 9) .

PL 16, 399A

34. あなたはその後、白い衣を受けた(『教令集』第3部『聖別について』第4区分「Accepsiti」〔底本の綴りのまま。Accepisti の誤りらしい〕法文)。罪の包みを脱ぎ、無垢の清らかな覆いをまとったしるしである。預言者はそれについて言った。「汝がヒソプで私に注ぎかけるなら、私は清められる。汝が私を洗うなら、私は雪よりも白くされる」(詩篇50:9)。

De mysteriis 7.4

4

Qui enim baptizatur, et secundum Legem et secundum Evangelium videtur esse mundatus: secundum Legem, quia hyssopi fasciculo Moyses aspergebat sanguinem agni (Exod. XII, 22) : secundum Evangelium, quia Christi erant candida vestimenta sicut nix, cum resurrectionis suae gloriam in Evangelio (Matth. XVII, 2) demonstraret.

PL 16, 399B

洗礼を受ける者は、律法に従っても福音に従っても清められたと見られる。律法に従うとは、モーセがヒソプの束で子羊の血を振りかけたからである(出エジプト記12:22)。福音に従うとは、キリストが福音書で復活の栄光を示したとき(マタイ17:2)、その衣が雪のように白かったからである。

De mysteriis 7.5

5

Super nivem ergo dealbatur, cui culpa dimittitur. Unde et per Esaiam Dominus ait: Si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, ut nivem dealbabo (Esai. I, 18) .

PL 16, 400A

だから、咎を赦された者は雪にまさって白くされる。それゆえ主もイザヤを通して言う。「汝らの罪が緋色のようであっても、私は雪のように白くする」(イザヤ1:18)。

De mysteriis 7.6

6

35. Haec vestimenta habens Ecclesia per lavacrum regenerationis assumpta, dicit in Canticis: Nigra sum et decora, filiae Hierusalem (Cant. I, 4) . Nigra per fragilitatem conditionis humanae, decora per gratiam: nigra, quia ex peccatoribus; decora fidei sacramento.

PL 16, 400A

35. 再生の洗いを通してまとったこれらの衣を持つ教会は、雅歌で言う。「私は黒いが美しい、エルサレムの娘たちよ」(雅歌1:4)。黒いのは人間の境遇の脆さのゆえ、美しいのは恩寵のゆえである。黒いのは罪人たちから出たゆえ、美しいのは信仰の秘跡のゆえである。

De mysteriis 7.7

7

Haec vestimenta cernentes filiae Hierusalem stupefactae dicunt: Quae est haec quae ascendit dealbata (Cant. VIII, 5) ? Haec erat nigra, unde nunc subito dealbata!

PL 16, 400A

これらの衣を見て、エルサレムの娘たちは驚いて言う。「白くされて上ってくるこの者は誰か」(雅歌8:5)。この者は黒かったのに、どこから急に白くされたのか。

De mysteriis 7.8

8

36. Dubitaverunt etiam angeli cum resurgeret Christus, dubitaverunt Potestates coelorum videntes quod caro in coelum ascenderet. Denique dicebant: Quis est iste Rex gloriae?

PL 16, 400A

36. キリストが復活したとき、天使たちも疑った。天の諸権威も、肉が天に上るのを見て疑った。実に、彼らは言っていた。「この栄光の王は誰か」と。

De mysteriis 7.9

9

Et cum alii dicerent: Tollite portas Principis vestri, et elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae; alii dubitabant dicentes: Quis est iste Rex gloriae (Psal. XXIII, 8, 9) ?

PL 16, 400B

ある者たちが「汝らの君の門を上げよ。永遠の門よ、上がれ。栄光の王が入る」と言うと、他の者たちは疑って言った。「この栄光の王は誰か」(詩篇23:8, 9)。

De mysteriis 7.10

10

In Esaia quoque habes dubitantes virtutes coelorum dixisse: Quis est iste qui ascendit ex Edom, rubor vestimentorum ejus ex Bosor, speciosus in stola candida (Esai. LXIII, 1) ?

PL 16, 400B

イザヤにおいても、疑った天の諸力がこう言ったと、あなたは読む。「エドムから上ってくるこの者は誰か。その衣の赤さはボツラから来る。白い長衣をまとって麗しい」(イザヤ63:1)。

De mysteriis 7.11

11

37. Christus autem videns Ecclesiam suam in vestimentis candidis, pro qua ipse, ut habes in Zachariae libro prophetae (Zach. III, 3) , sordida vestimenta susceperat, vel animam regenerationis lavacro mundam atque ablutam, dicit: Ecce formosa es, proxima mea, ecce es formosa, oculi tui sicut columbae (Cant. IV, 1) ; in cujus specie Spiritus sanctus descendit de coelo (Luc. III, 22) .

PL 16, 401A

37. さてキリストは、自らの教会が白い衣をまとっているのを見て――その教会のために、ゼカリヤ書にあるとおり、キリスト自身が汚れた衣を身に引き受けた(ゼカリヤ3:3)――あるいは、再生の洗いによって清められ洗われた魂を見て、言う。「見よ、汝は美しい、私に近き者よ。見よ、汝は美しい。汝の目はハトのようだ」(雅歌4:1)。そのハトの姿で、聖なる霊は天から降った(ルカ3:22)。

De mysteriis 7.12

12

Formosi oculi sicut columbae, quia in ejus specie Spiritus sanctus descendit de coelo.

PL 16, 401A

目がハトのように美しいのは、そのハトの姿で聖なる霊が天から降ったからである。

De mysteriis 7.13

13

38. Et infra: Dentes tui sicut grex tonsarum, quae ascenderunt de lavacro, quae omnes geminos creant, et infecunda non est in eis; ut resticula coccinea labia tua (Cantic. IV, 2, 3) . Non mediocris ista laudatio.

PL 16, 401A

38. また下でこう言う。「汝の歯は、洗いから上がってきた毛を刈られた群れのようだ。どれも双子を産み、その中に不妊のものはない。汝の唇は緋色の紐のようだ」(雅歌4:2, 3)。この賛辞は並のものではない。

De mysteriis 7.14

14

Primum dulci comparatione tonsarum; capras enim et in altis pasci sine periculo novimus, et in praeruptis securas cibum capere: deinde cum tondentur, deonerari superfluis.

PL 16, 401A

第一に、毛を刈られたものとの快い比較による〔雅歌の「毛を刈られたもの」を山羊と取って説く〕。山羊は高所でも危険なく草を食み、切り立った所でも安全に食物を取ることを我々は知っているからである。次に、毛を刈られるとき、余分なものを取り除かれる。

De mysteriis 7.15

15

Harum gregi comparatur Ecclesia, multas in se habens animarum virtutes, quae per lavacrum superflua peccata deponant, quae mysticam fidem et moralem gratiam deferant Christo, quae crucem Domini Jesu loquantur. 39. In iis formosa est Ecclesia.

PL 16, 401B

教会はこの群れに比べられる。教会は自らのうちに魂の多くの徳を持ち、それらは洗いを通して余分な罪を脱ぎ捨て、奥義の信仰と道徳の恩寵をキリストにもたらし、主イエスの十字架を語る。39. これらのゆえに教会は美しい。

De mysteriis 7.16

16

Unde ad eam Verbum Deus dicit: Tota formosa es, proxima mea; et reprehensio non est in te; quia culpa demersa est.

PL 16, 401B

それゆえ言葉である神は教会に言う。「汝はすべて美しい、私に近き者よ。汝には非難がない」。咎が沈められたからである。

De mysteriis 7.17

17

Ades huc a Libano, Sponsa, ades huc a Libano: transibis, et pertransibis a principio fidei (Ibid., 7, 8) ; eo quod renuntians mundo transierit saeculum, pertransierit ad Christum.

PL 16, 401B

「ここへ来よ、レバノンから、花嫁よ。ここへ来よ、レバノンから。汝は渡り、渡り切る、信仰の初めから」(雅歌4:7, 8)。教会は世界を捨てて世を渡り、キリストのもとへ渡り切ったからである。

De mysteriis 7.18

18

Et iterum dicit ad eam Deus Verbum: Quid pulchra et suavis facta es charitas in deliciis tuis? Statura tua similis facta est palmae, et ubera tua botris (Cant. VII, 6, 7) . 40. Cui respondet Ecclesia: Quis dabit te, frater, mihi lactentem ubera matris meae?

PL 16, 402A

また言葉である神は教会に言う。「愛よ、汝は歓びのうちに、なんと美しく愛らしくなったことか。汝の背丈はヤシに似、汝の乳房はブドウの房に似る」(雅歌7:6, 7)。40. これに教会は答える。「誰が汝を、兄弟よ、私の母の乳房を吸う者として私に与えてくれるだろうか」。

De mysteriis 7.19

19

Inveniens te foris, osculabor te: et quidem non spernent me. Assumam te, et inducam te in domum matris meae, et in secretum ejus quae concepit me. Docebis me (Cant. VIII, 1, 2) .

PL 16, 402A

「外で汝を見いだせば、私は汝に口づけする。そうしても人々は私を軽んじないだろう。私は汝を連れ、汝を私の母の家に、私を身ごもった者の奥の間に導き入れる。汝は私に教えるだろう」(雅歌8:1, 2)。

De mysteriis 7.20

20

Vides quemadmodum delectata munere gratiarum, ad interiora cupit mysteria pervenire, et omnes sensus suos consecrare Christo?

PL 16, 402A

あなたは見るか。教会は恩寵の賜物に喜びながら、さらに内なる奥義に至ることを願い、自らのすべての感覚をキリストに聖別しようとしている。

De mysteriis 7.21

21

Adhuc quaerit, adhuc suscitat charitatem, et suscitari sibi eam poscit a filiabus Hierusalem, quarum gratia, hoc est, animarum fidelium, Sponsum in amorem sui uberiorem desiderat provocari.

PL 16, 402A

教会はなお求め、なお愛を呼び覚まし、それが自分のために呼び覚まされるよう、エルサレムの娘たちに求める。彼女たち、すなわち信仰ある魂たちのために、花婿が自分へのいっそう豊かな愛へと促されることを願うのである。

De mysteriis 7.22

22

41. Unde Dominus Jesus et ipse invitatus tantae studio charitatis, pulchritudine decoris et gratiae; quod nulla jam in ablutis delicta sorderent, dicit ad Ecclesiam: Pone me ut signaculum in cor tuum, ut sigillum in brachium tuum (Ibid., 6) ; hoc est, decora es, proxima mea, tota formosa es, nihil tibi deest.

PL 16, 402B

41. そこで主イエスもまた、これほどの愛の熱意と、輝きと恩寵の美しさに招かれ、洗われた者たちのうちにもはや罪が汚れとして残らないので、教会に言う。「私を印として汝の心に置け、封印として汝の腕に置け」(雅歌8:6)。すなわち、汝は美しい、私に近き者よ、汝はすべて美しい、汝に欠けたものはない、ということである。

De mysteriis 7.23

23

Pone me ut signaculum in cor tuum; quo fides tua pleno fulgeat sacramento. Opera quoque tua luceant, et imaginem Dei praeferant, ad cujus imaginem facta es. Charitas tua nulla persecutione minuatur, quam multa aqua excludere, flumina undare non possint (Ibid. 7) .

PL 16, 402B

「私を印として汝の心に置け」。それは、汝の信仰が満ちた秘跡によって輝くためである。汝の業もまた輝き、神の像を示すように。汝はその像に似せて造られたのである。汝の愛は、いかなる迫害によっても減ることがないように。多くの水もこれを締め出すことができず〔excludere を「締め出す」と取った。「消し去る」の意かもしれない〕、川もこれを溢れて覆うことができない愛である(雅歌8:7)。

De mysteriis 7.24

24

42. Unde repete quia accepisti signaculum spiritale, spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii atque virtutis, spiritum cognitionis atque pietatis, spiritum sancti timoris (Esai. XI, 2) : et serva quod accepisti.

PL 16, 402B

42. だから思い返せ、あなたが霊の印を受けたことを。知恵と理解の霊、思慮と力の霊、知識と敬虔の霊、聖なる畏れの霊である(イザヤ11:2)。そして、受けたものを守れ。

De mysteriis 7.25

25

Signavit te Deus Pater, confirmavit te Christus Dominus; et dedit pignus Spiritus in cordibus tuis, sicut Apostolica lectione didicisti (II Cor. V, 2) .

PL 16, 403A

父なる神はあなたに印を押し、主キリストはあなたを堅くし、霊を担保としてあなたの心の中に与えた。あなたが使徒の朗読で学んだとおりである(二コリント5:2〔刷られたまま。内容は二コリント1:22に当たる〕)。