De mysteriis 3.1
In aqua et sacris ministris praesentiam atque operationem divinitatis considerandam esse, pluribus figuris quibus baptisma jam inde a mundi creatione ac postea praenuntiatum est, docet. 8. Quid vidisti?
PL 16, 391B水と聖なる奉仕者たちのうちに神性の臨在と働きを見て取るべきことを、洗礼が世界の創造のときから、またその後にも予告されてきた多くの象りによって教える。8. あなたは何を見たか。
De mysteriis 3.2
Aquas utique, sed non solas: levitas illic ministrantes, summum sacerdotem interrogantem et consecrantem.
PL 16, 391B確かに水を。だが水だけではない。そこで奉仕するレビ人たち、問いただし聖別する大祭司を見た。
De mysteriis 3.3
Primo omnium docuit te Apostolus non ea contemplanda nobis quae videntur, sed quae non videntur, quoniam quae videntur, temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18) .
PL 16, 391B何よりもまず使徒はあなたに教えた。我々が注目すべきは見えるものではなく見えないものである、見えるものは一時的であり、見えないものは永遠だからである、と(二コリント4:18)。
De mysteriis 3.4
Nam et alibi habes: Quia invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt comprehenduntur: sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas operibus aestimatur (Rom. I, 20) . Unde et ipse Dominus ait: Si mihi non creditis, vel operibus credite (Joan. X, 38) .
PL 16, 391Cまた別の箇所にもこうある。「神の見えないものは、世の創造このかた、造られたものを通して理解される。その永遠の力と神性も、業によって認められる」(ローマ1:20)。それゆえ主自身も言う。「私を信じないなら、せめて業を信じよ」(ヨハネ10:38)。
De mysteriis 3.5
Crede ergo divinitatis illic adesse praesentiam. Operationem credis, non credis praesentiam? Unde sequeretur operatio, nisi praecederet ante praesentia? 9. Considera autem quam vetus mysterium sit, in ipsius mundi praefiguratum origine.
PL 16, 391Cだから、そこに神性の臨在があることを信じよ。働きは信じながら、臨在は信じないのか。臨在があらかじめ先に立たなければ、働きはどこから生じるのか。9. さて、この奥義がいかに古く、世界そのものの起源において予示されていたかを考えよ。
De mysteriis 3.6
In principio ipso, quando fecit Deus coelum et terram, Spiritus, inquit, superferebatur super aquas (Gen. I, 2) . Qui superferebatur super aquas, non operabatur super aquas? Sed quid dicam operabatur? quod ad praesentiam spectat, superferebatur.
PL 16, 392Aまさに初め、神が天と地を造ったとき、霊は水の上を漂っていた、と〔モーセは〕言う(創世記1:2)。水の上を漂っていた者は、水の上で働いていなかったのか。だが、なぜ私は「働いていた」と言うのか。臨在に関することは、「漂っていた」のである。
De mysteriis 3.7
Non operabatur, qui superferebatur? Cognosce quia operabatur in illa mundi fabrica, quando tibi dicit Propheta: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6) .
PL 16, 392A漂っていた者が、働いていなかったのか。知れ、あの世界の造営において彼は働いていたのである。預言者があなたに言うからである。「主の言葉によって天は固められ、その口の霊によってそのすべての力は固められた」(詩篇32:6)。
De mysteriis 3.8
Utrumque prophetico subnixum est testimonio, et quia superferebatur et quia operabatur. Quia superferebatur, Moyses dicit: quia operabatur, David testificatur. 10. Accipe aliud testimonium. Corrupta erat caro omnis ab iniquitatibus suis.
PL 16, 392Aどちらも預言者の証言に支えられている。漂っていたことも、働いていたことも。漂っていたことはモーセが言い、働いていたことはダビデが証言する。10. 別の証言を受け取れ。すべての肉は自らの不法によって堕落していた。
De mysteriis 3.9
Non permanebit, inquit Deus, Spiritus meus in hominibus, quia carnes sunt (Gen. VI, 3.) Quo ostendit Deus quia carnali immunditia, et gravioris labe peccati gratia spiritalis avertitur.
PL 16, 392A神は言う。「私の霊は人々のうちにとどまらない。彼らは肉だからである」(創世記6:3)。これによって神は、肉の汚れと、より重い罪の汚点とによって、霊の恩寵が遠ざけられることを示した。
De mysteriis 3.10
Unde volens Deus reparare quod deerat, dilnvium fecit, et justum Noe in arcam jussit ascendere (Gen. VII, 1 et seq.) Qui dum, decedente diluvio, corvum dimisisset prius, qui non revertit; dimisit columbam, quae cum ramo oleae legitur revertisse (Gen. VIII, 7, 8) .
PL 16, 392Bそこで神は、欠けているものを回復しようとして洪水〔底本は dilnvium。diluvium と読む〕を起こし、義人ノアに箱舟に乗るよう命じた(創世記7:1以下)。洪水が引くとき、ノアはまずカラスを放ったが、戻らなかった。次にハトを放つと、オリーブの枝をくわえて戻ったと読む(創世記8:7, 8)。
De mysteriis 3.11
Vides aquam, vides lignum, columbam aspicis, et dubitas de mysterio? 11. Aqua est ergo qua caro mergitur, ut omne abluatur carnale peccatum. Sepelitur illic omne flagitium. Lignum est in quo suffixus est Dominus Jesus, cum pateretur pro nobis.
PL 16, 392Bあなたは水を見、木を見、ハトを見る。それでも奥義を疑うのか。11. それゆえ水とは、そこに肉が沈められ、肉のあらゆる罪が洗い去られるものである。そこにあらゆる恥ずべき行いが葬られる。木とは、主イエスが我々のために苦しみを受けたとき、それに釘付けにされたものである。
De mysteriis 3.12
Columba est in cujus specie descendit Spiritus sanctus, sicut didicisti in novo Testamento (Matth. III, 16) , qui tibi pacem animae, tranquillitatem mentis inspirat.
PL 16, 392Bハトとは、その姿で聖なる霊が降ったものである。あなたは新約聖書で学んだとおりであり(マタイ3:16)、霊はあなたに魂の平和と精神の静けさを吹き込む。
De mysteriis 3.13
Corvus est figura peccati, quod exit, et non revertitur; si in te quoque justi custodia et forma servetur.
PL 16, 392Cカラスは罪の象りである。罪は出て行き、戻らない。あなたのうちにもまた義人の守りと型が保たれるならば〔si 以下の係りは定かでない。「罪は戻らない」にかかると取った〕。
De mysteriis 3.14
12. Tertium quoque testimonium est, sicut te Apostolus docet: Quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari (I Cor. X, 1, 2).
PL 16, 392C12. 第三の証言もある。使徒があなたに教えるとおりである。「我々の父祖たちはみな雲の下におり、みな海を渡り、みなモーセにおいて雲と海の中で洗礼を受けた」(一コリント10:1, 2)。
De mysteriis 3.15
Denique et ipse Moyses dicit in Cantico: Misisti Spiritum tuum, et operuit eos mare (Exod. XV, 10) . Advertis quod in illo Hebraeorum transitu jam tunc sacri baptismatis figura praecesserit, in quo Aegyptius interiit et Hebraeus evasit.
PL 16, 393A実に、モーセ自身も歌の中で言う。「汝は汝の霊を送り、海が彼らを覆った」(出エジプト記15:10)。あなたは気づく。あのヘブライ人の渡りにおいて、すでにそのとき聖なる洗礼の象りが先行していたことを。そこでエジプト人は滅び、ヘブライ人は逃れ出た。
De mysteriis 3.16
Quid enim aliud in hoc quotidie sacramento docemur, nisi quia culpa mergitur, et error aboletur: pietas autem et innocentia tuta permansit? 13. Audis quia sub nube fuerunt patres nostri, et bona nube, quae carnalium refrigeravit incendia passionum.
PL 16, 393A我々は日ごとに、この秘跡において、咎が沈められ、誤りが消し去られ、敬虔と無垢は安全に保たれる、ということ以外の何を教えられるだろうか。13. あなたは、我々の父祖が雲の下にいたと聞く。しかも善い雲であって、肉の情念の火を冷ました雲である。
De mysteriis 3.17
Bona nubes obumbrat quos revisit Spiritus sanctus. Denique supervenit in Mariam virginem, et virtus Altissimi obumbravit ei (Luc. I, 75) ; quando redemptionem genti genuit humanae. Et illud miraculum per Moysen in figura factum est (Exod. XIV, 21 et seq.) .
PL 16, 393A善い雲は、聖なる霊が再び訪れた者たちを覆う。実に〔霊は〕おとめマリアの上に臨み、いと高き者の力が彼女を覆った(ルカ1:75〔刷られたまま。内容はルカ1:35に当たる〕)。そのとき彼女は人類に贖いを生んだ。また、あの奇跡はモーセによって象りとして行われた(出エジプト記14:21以下)。
De mysteriis 3.18
Si ergo in figura adfuit Spiritus, non adest in veritate, cum Scriptura tibi dicat: Quia lex per Moysen data est, gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17) .
PL 16, 393Bでは、象りにおいては霊が臨在したのに、真実においては臨在しないというのか。聖書があなたに言っているのに。「律法はモーセを通して与えられ、恩寵と真理はイエス・キリストを通して生じた」(ヨハネ1:17)。
De mysteriis 3.19
14. Merrha fons amarissimus erat: misit in eum Moyses lignum, et dulcis est factus (Exod. XV, 23 et seq.) .
PL 16, 393B14. マラは非常に苦い泉であった。モーセがそこに木を投げ入れると、甘くなった(出エジプト記15:23以下)。
De mysteriis 3.20
Aqua enim sine praedicatione Domini caecrucis ad nullos usus futurae salutis est: cum vero salutaris fuerit crucis mysterio consecrata, tunc ad usum spiritalis lavacri et salutaris poculi temperatur.
PL 16, 393B実に水は、主の十字架の宣教〔底本は Domini と caecrucis の間に崩れた活字が入る。同じ欄の少し下に Dominicae crucis と正しく刷るので、そう読む〕がなければ、来たるべき救いのためのいかなる用にも役立たない。しかし十字架の奥義によって聖別されて救いをもたらすものとなったとき、霊の洗いと救いの飲み物の用のために調えられる。
De mysteriis 3.21
Sicut ergo in illum fontem Moyses misit lignum, hoc est propheta; ita et in hunc fontem sacerdos praedicationem Dominicae crucis mittit, et aqua fit dulcis ad gratiam.
PL 16, 393Bだから、モーセが――すなわち預言者が――あの泉に木を投げ入れたように、この泉〔fons。洗礼の水を湛える泉、すなわち洗礼盤を言う〕にも、司教は主の十字架の宣教を投げ入れ、水は恩寵に向けて甘くなる。
De mysteriis 3.22
15. Non ergo solis corporis tui credas oculis: magis videtur quod non videtur; quia istud temporale, illud aeternum aspicitur, quod oculis non comprehenditur, animo autem ac mente cernitur. 16. Denique doceat te decursa Regnorum lectio. (IV Reg. V, 1 et seq.) .
PL 16, 393B15. だから、あなたの体の目だけを信じてはならない。見えないものこそ、よりよく見える。見えるものは一時的であり、見えないものは永遠なるものとして見られるからである。それは目では捉えられず、心と精神で見分けられる。16. 実に、今しがた読まれた列王記の朗読〔decursa を「読み終えられた」と取った〕があなたに教えてくれるであろう(列王記四5:1以下)。
De mysteriis 3.23
Naaman Syrus erat, et lepram habebat, nec ab ullo mundari poterat. Tunc ait puella ex captivis, quoniam esset propheta in Israel, qui posset eum a leprae contagione mundare. Sumpto, inquit, auro et argento, perrexit ad regem Israel.
PL 16, 393Cナアマンはシリア人で、重い皮膚病を患っており、誰にも清められることができなかった。そのとき、捕虜の中の少女が、イスラエルには預言者がいて、彼をその病の感染から清めることができる、と言った。金と銀を携えて、と〔聖書は〕言う、ナアマンはイスラエルの王のもとへ赴いた。
De mysteriis 3.24
Qui cognita adventus ejus causa, scidit vestimenta sua, dicens quod tentaretur magis, cum de se ea quae non essent potestatis regiae, poscerentur: Elisaeus autem regi intimavit ut ad se dirigeret Syrum, quo cognosceret quod esset Deus in Israel.
PL 16, 393C王は彼の来訪の理由を知ると、衣を裂き、自分に王の権能に属さないことが求められているゆえに、むしろ試されているのだと言った。だがエリシャは王に、そのシリア人を自分のもとへ寄越すよう伝えた。イスラエルに神がいることを彼が知るためである。
De mysteriis 3.25
Et cum venisset, mandavit ei ut septies mergeretur in Jordane fluvio. 17. Tunc ille secum tractare coepit quod meliores aquas haberet patriae suae, in quibus se saepe mersisset, et numquam a lepra esset ablutus; eoque revocatus non obediebat mandatis prophetae: sed et admonitu et persuasionibus servulorum acquievit, ac mersit.
PL 16, 393C彼が来ると、〔エリシャは〕ヨルダン川で七度沈むよう彼に命じた。17. すると彼は心の内で、自分の故郷にはもっと良い水があり、その中に何度も沈んだが、一度も皮膚病から洗われたことはない、と思い巡らしはじめた。そのために思いとどまり〔eoque revocatus を「そのために思いとどまり」と取った〕、預言者の命令に従わなかった。だが若い僕たちの勧めと説得に応じ、沈んだ。
De mysteriis 3.26
そして直ちに清められて、彼は悟った。人が清められるのは水によるのではなく、恩寵によるのだと。
De mysteriis 3.27
18. Cognosce nunc quae sit illa puella ex captivis junior, scilicet ex gentibus congregatio, id est, Ecclesia Domini depressa ante captivitate peccati, quando libertatem adhuc gratiae non habebat; cujus consilio vanus ille populus nationum verbum audivit propheticum, de quo ante diu dubitavit; postea tamen ubi credidit exsequendum, ablutus est ab omni contagione vitiorum.
PL 16, 394A18. では知れ、捕虜の中のあの若い少女とは誰か。すなわち、諸国民からの集まり、つまり主の教会である。かつては罪の捕囚に押さえつけられ、恩寵の自由をまだ持っていなかったときの教会である。その助言によって、諸民族のあの空しい民は預言者の言葉を聞いた。以前は長くそれを疑っていたが、のちに実行すべきだと信じたとき、あらゆる悪徳の感染から洗われた。
De mysteriis 3.28
Et ille quidem dubitavit, antequam sanaretur: tu jam sanatus es, et ideo dubitare non debes.
PL 16, 394Aそして彼は、癒やされる前に疑った。あなたはすでに癒やされている。それゆえ疑ってはならない。