ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De mysteriis

Caput II 第II章

Ambrose of Milan · De mysteriis · PL 16, 390A · 5 sectiones

De mysteriis 2.1

1

Quid initiandi Ecclesiam ingressi promiserint, quibusve coram testibus, et quamobrem se converterint ad orientem? 5. Post haec reserata tibi sunt sancta sanctorum, ingressus es regenerationis sacrarium: repete quid interrogatus sis, recognosce quid responderis.

PL 16, 390A

入信する者たちが教会に入って何を約束したか、誰を証人として約束したか、なぜ東に向き直ったかを述べる。5. その後、あなたに至聖所が開かれ、あなたは再生の聖所に入った。何を問われたかを思い返し、何と答えたかを思い起こせ。

De mysteriis 2.2

2

Renuntiasti diabolo et operibus ejus, mundo et luxuriae ejus ac voluptatibus. Tenetur vox tua, non in tumulo mortuorum, sed in libro viventium. 6. Vidisti illic levitam, vidisti sacerdotem, vidisti summum sacerdotem.

PL 16, 390B

あなたは悪魔とその業を、世界とその贅沢と快楽を捨てた。あなたの声は、死者の墓にではなく、生ける者の書に留められている。6. あなたはそこで、レビ人を見、祭司を見、大祭司を見た〔レビ人・祭司・大祭司は、それぞれ助祭・司祭・司教を言う〕。

De mysteriis 2.3

3

Noli considerare corporum figuras, sed mysteriorum gratiam. Praesentibus angelis locutus es, sicut scriptum est: Quia labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt ex ore ipsius; quoniam angelus est Domini omnipotentis (Malac. II, 7) .

PL 16, 391A

体の姿を考察するな。奥義の恩寵を考察せよ。あなたは天使たちの臨在のもとで語った。書かれているとおりである。「祭司の唇は知識を守り、人々は彼の口から法を求める。彼は全能の主の天使だからである」(マラキ2:7)。

De mysteriis 2.4

4

Non est fallere, non est negare: angelus est qui regnum Christi et vitam aeternam annuntiat. Non specie tibi aestimandus sit, sed munere. Quid tradiderit considera, usum ejus expende, et statum ejus agnosce.

PL 16, 391A

欺くことはできず、否むこともできない。キリストの国と永遠の生命を告げ知らせる者は天使である。あなたは彼を外見によってではなく、務めによって見なすべきである。彼が何を伝えたかを考え、その用いを量り、その身分を認めよ。

De mysteriis 2.5

5

7. Ingressus es igitur ut adversarium tuum cerneres, cui renuntiandum in os putaris: ad orientem converteris; qui enim renuntiat diabolo, ad Christum convertitur, illum directo cernit obtutu.

PL 16, 391A

7. だからあなたは、面と向かって捨てるべきだと考えた自分の敵を見るために入った〔putaris は putaveris(あなたは考えた)の縮約と取った〕。あなたは東に向き直った。悪魔を捨てる者はキリストに向き直り、まっすぐな眼差しでキリストを見るからである。