ファウスティヌスfl. 380s

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › De Trinitate, sive De fide contra Arianos

Caput VII 第VII章

Faustinus the Luciferian · De Trinitate, sive De fide contra Arianos · PL 13, 76C · 40 sectiones

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.1

1

De Spiritu sancto. I. Universas quas de Patre et Filio scripseras quaestiones, prout Dei gratia praestitit, arbitror absolutas: si tamen hoc apud te verum est, tua religiosa prudentia judicabit: quamvis fatear et coarctatione temporis, et rei festinatione, et ipso arido angusti mei sermonis eloquio, summas earum me potius tetigisse quam plenitudinem prosecutum; quia non ut librum, sicut praedixi, scribere coeperam, sed ut quasi cujusdam abbreviationis de fide quaedam taxatio signaretur; ne ad hoc me tua mira benevolentia provocatum infidelem crederes, si tacerem.

PL 13, 76C

聖なる霊について。――I. あなたが父と子について書き送った論点のすべては、神の恩寵が許したかぎりで、述べ終えたと思う。ただし、それがあなたのもとでも真実であるかどうかは、あなたの敬虔な思慮が判断するであろう。もっとも、告白しておくが、時間が限られていたこと、事を急いだこと、そして私の狭い語り口の乾いた文体のために、私はそれらを十分に論じ尽くしたというより、むしろ要点に触れたにすぎない。先に述べたとおり、私は書物を書き始めたのではなく、いわば要約として信仰についての簡単な概略を記そうとしたのだからである。あなたの驚くべき好意に促されながら私が黙っていたなら、あなたに私を不信の者と思わせかねなかったので、そうしたのである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.2

2

Sed nunc de sancto Spiritu, etsi breviter, confitendum est: ne si non aliquid de eo specialiter dixerimus, credamur similiter blasphemare, sicuti et illi qui dicunt illum esse creaturam.

PL 13, 76D

しかし、いまは聖なる霊について、簡潔にではあれ、告白しなければならない。聖なる霊が被造物であると言う者たちと同じく、我々もまた、聖なる霊について特に何も語らなかったために、冒瀆していると思われてはならないからである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.3

3

Horum tamen miramur insaniam, quod impie sentiant de eo quem sanctum Spiritum confitentur.

PL 13, 76D

もっとも、我々は彼らの狂気に驚く。彼らは聖なる霊と告白しながら、その霊について不敬な考えを抱いているのだから。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.4

4

Si enim Spiritus sanctus est, quomodo creatura est? non enim sic sanctus est, ut caeteri, qui ad sancti vocabulum fide et Deo placita conversatione atque ipsius sancti Spiritus signatione venerunt: sed ipse naturaliter semper sanctus est ita, ut alios sanctificet, non tamen ut ipse, quasi ut qui ante non habuerit, extrinsecus acceperit sanctitatem.

PL 13, 77A

聖なる霊であるなら、どうして被造物であろうか。霊は、信仰と、神に喜ばれる生き方と、聖なる霊自身の刻印とによって「聖」という名に至った他の者たちのように聖なのではなく、霊自身が本性において常に聖であり、他の者たちを聖とする。しかし、以前に聖性を持っていなかった者が外から受け取ったように、霊自身が聖性を受け取ったのではない。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.5

5

Hoc nomen sancti ita possidet Spiritus, ut possidet Pater et Filius: possidet autem, non ipse aut Pater exsistens aut Filius, sed Spiritus Dei.

PL 13, 77A

この聖という名を、聖なる霊は、父と子が持つのと同じように持つ。ただし、霊が持つのは、霊自身が父であったり子であったりしてではなく、神の霊としてである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.6

6

Si autem Spiritus Dei dicitur, non ut angelus Dei, neque ut homo Dei, quorum natura a divina substantia inaestimabiliter discreta est; sed sic est Spiritus Dei, ut sit ejusdem substantiae cum Patre et Filio: quia et una sanctitas est Patris et Filii et Spiritus sancti: quandoquidem idem Spiritus sanctus usque adeo vere et naturaliter sanctus est, ut hoc ei naturaliter et verum sit vocabulum.

PL 13, 77A

しかし、神の霊と言われるのは、神の天使や神の人のような意味ではない。彼らの本性は、神の実体から測りがたいほど隔てられている。霊は、父および子と同じ実体であるという意味で神の霊なのである。父と子と聖なる霊の聖性は一つであり、同じ聖なる霊は、まことに、また本性において聖であって、この名が霊にとって本性的な、まことの名であるほどだからである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.7

7

Intende enim ad verba Salvatoris dicentis: Euntes ergo nunc, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti (Matth., XXVIII, 19) .

PL 13, 77B

救い主の言葉に注意せよ。「ゆえに、いま行って、すべての民に教え、父と子と聖なる霊の名によって彼らに洗礼を授けよ」(マタイ28:19)。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.8

8

Sicut enim verum vocabulum est Patris, et verum vocabulum Filii est; ita verum est vocabulum Spiritus sancti. Et quomodo verum vocabulum Patris dicatur, scire poterimus, si animadvertamus quomodo verus Deus dicatur. II.

PL 13, 77B

父の名がまことの名であり、子の名がまことの名であるように、聖なる霊の名もまことの名である。父の名がどのようにまことの名と言われるかは、まことの神がどのように言われるかに注意すれば、我々は知ることができる。II.

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.9

9

Multi dicuntur dii, sed non sunt vere dii; et taceo nunc de satana ac daemoniis eorumque similibus, qui usurpatione impia dii vocantur.

PL 13, 77B

多くの者が神々と呼ばれるが、まことの神々ではない。そしていまは、サタンと悪霊ども、およびその類いの者たちについては言わずにおく。彼らは不敬な僭称によって神々と呼ばれている。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.10

10

Dicti sunt quidem et homines dii secundum hoc testimonium: Ego dixi: dii estis, et filii Excelsi omnes (Psal. LXXXI, 6) : sed quam non vere sint dii, subsequentia manifestant, quae ita se habent: Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis (Ibid., 7) .

PL 13, 77B

人間たちも、この証言によって神々と呼ばれた。「私は言った、汝らは神々であり、みな至高者の子らである」(詩篇81:6)。しかし、彼らがどれほどまことの神々ではないかは、続く言葉が明らかにしている。「しかし汝らは人のように死に、君侯のひとりのように倒れる」(詩篇81:7)。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.11

11

Si ergo ubi quilibet sancti, dii vocantur; hoc illis pie et cum justitia viventibus ex Dei gratia provenit, maxime cum in eis Spiritus sanctus inhabitet; de quo quidem vocabulo excidunt, si non ambulare in viis Domini perseverent: nemo ergo de creaturis verus est Deus, quia nemo naturaliter Deus est.

PL 13, 77C

したがって、聖なる者たちの誰かが神々と呼ばれるとき、それは、敬虔に、また義をもって生きるその者たちに、神の恩寵によって生じたことである。ことに、彼らのうちに聖なる霊が宿っているときはそうである。だが、主の道を歩み続けないなら、彼らはこの名から脱落する。だから、被造物のうちの誰も、まことの神ではない。誰も本性において神ではないからである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.12

12

Solus autem Deus naturaliter verus Deus est, hoc ipsum exsistens sine initio et fine. Per hanc nunc veri Dei intelligentiam intelligamus et verum vocabulum patris.

PL 13, 77C

ただ神だけが、本性においてまことの神であり、始めも終わりもなくそのように存在する。いまこのまことの神についての理解を通して、父というまことの名をも理解しよう。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.13

13

Apud homines exinde pater quis dicitur, ex quo genuit filium: sed licet ex se genuerit filium, tamen non proprie verus est pater, cui accessit hoc vocabulum, et hoc ipsum a Deo praestitum: qui quidem et tam diu pater dicitur, quam diu ejus vivit filius.

PL 13, 77C

人間のあいだでは、誰かが父と呼ばれるのは、子を生んだときからである。しかし、自分から子を生んだとしても、その者は本来の意味でまことの父ではない。この名はその者に加えられたものであり、しかもその名は神によって与えられたものである。そのうえ、その者が父と呼ばれるのは、その子が生きているあいだだけである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.14

14

Sicut enim nato ex se filio vocabulum patris adeptus est, ita et morte filii vocabulum patris amittit. Deus autem solus proprie verus est Pater, qui sine initio et fine Pater est.

PL 13, 77D

子が生まれて父という名を得たように、子の死によってその名を失う。しかし神だけが本来の意味でまことの父であり、始めも終わりもなく父である。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.15

15

Non enim aliquando coepit esse quod Pater est; sed semper Pater est, semper habens Filium ex se genitum; sicut et semper verus est Deus, sine initio et fine perseverans.

PL 13, 77D

父であるということは、神がいつか始めたことではない。神は常に父であり、常に自分から生まれた子を持つ。それは、神が常にまことの神であり、始めも終わりもなく存続しているのと同じである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.16

16

Ergo sicut vocabulum veri Dei solus obtinet, qui sine initio et fine solus Pater vocatur; ita intelligamus et verum vocabulum Filii Dei. Apud homines enim qui filius est, coepit esse quod filius est, et morte patris amittit hoc vocabulum.

PL 13, 77D

したがって、始めも終わりもなく、ただひとり父と呼ばれる者だけが、まことの神という名を保っているように、神の子というまことの名をも、同じように理解しよう。人間のあいだでは、子である者は、子であることを始めたのであり、父の死によってこの名を失う。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.17

17

Frequenter autem et de filii vocabulo transit in vocabulum patris, cum genuerit filium: non est ergo proprium et verum vocabulum filii in creatura, qui et esse coepit filius, et potest hoc vocabulum non habere vel patris occasu, vel cum idem ipse transfertur in vocabulum patris, etiam ante quam conditio mortis obveniat.

PL 13, 78A

しかも、子という名から父という名へ移ることがしばしばある。子を生んだときである。したがって、被造物のうちには、子というふさわしいまことの名はない。被造物の子は、子であることを始めたのであり、この名を持たなくなりうる。父が没したとき、あるいは、死の定めが訪れる前でさえ、その者自身が父という名へ移されるときである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.18

18

Solus autem Filius Dei verus est filius, exsistens hoc sine initio, sine fine, semper habens Patrem, et numquam ipse, ut est unigenitus, generans accipit vocabulum patris.

PL 13, 78A

しかし、神の子だけがまことの子であり、始めも終わりもなくそのように存在し、常に父を持ち、独り子であるから、自らは決して生む者となって父の名を受け取ることがない。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.19

19

Unde et proprium et verum vocabulum filii in solo Filio Dei est, habens hoc naturaliter, sicut et naturaliter verus Deus est.

PL 13, 78A

それゆえ、子というふさわしいまことの名は、神の子ただひとりのうちにあり、子は、まことの神であるのと同じく、この名を本性的に持つ。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.20

20

Si ergo cognovimus quomodo proprium et verum vocabulum patris est, et quomodo proprium et verum vocabulum filii est; sequitur, ut intelligamus ita, quomodo proprium et verum vocabulum est Spiritus sancti. III.

PL 13, 78B

こうして、父のふさわしいまことの名がどのようなものか、子のふさわしいまことの名がどのようなものかを知ったのだから、次に、聖なる霊のふさわしいまことの名がどのようなものかを理解することになる。III.

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.21

21

Scilicet cum hoc ipsum est naturaliter Spiritus sanctus, sine initio, sine fine; numquam enim ex aequa nominis auctoritate cum Patris et Filii veris vocabulis sancti Spiritus vocabulum jungeretur, si non et sancti Spiritus proprium verumque vocabulum probaretur.

PL 13, 78B

すなわち、聖なる霊は、始めも終わりもなく、このこと自体が本性的である。父と子のまことの名に、聖なる霊の名が、名の権威において等しく結び合わされるはずがない。もし聖なる霊のふさわしいまことの名もまた、そうだと証明されないならば。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.22

22

Si ergo hoc ei proprium et verum et naturaliter, sine initio et fine vocabulum est; non est igitur creatura Spiritus sanctus, qui ita proprium et verum vocabulum sancti Spiritus habet, sicut nulla potest habere creatura.

PL 13, 78B

したがって、この名が霊にとってふさわしく、まことで、本性的であり、始めも終わりもないものであるなら、聖なる霊は被造物ではない。霊は、どんな被造物にも持ちえないかたちで、聖なる霊というふさわしくまことの名を持っているからである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.23

23

Sed et cum praecipit Dominus, ut gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizentur; apertissimum est Spiritum sanctum non esse creaturam, vel ex ipsa societate quae illi una cum Patre et Filio est; vel quod numquam praeciperet Dominus, ut in creaturae nomine aliquis baptizaretur: multum enim divinae potentiae derogaretur, si cum confessione divini nominis par quoque creaturae confessio poneretur.

PL 13, 78B

さらに、主が、父と子と聖なる霊の名によって諸国の民が洗礼を受けるよう命じるとき、聖なる霊が被造物でないことは、このうえなく明らかである。それは、霊が父および子とともに持つ一つの交わりのゆえである。また、主は被造物の名によって誰かが洗礼を受けるよう命じることなど決してないからでもある。神の名の告白と並んで、被造物の告白が同列に置かれたなら、神の力は大いに損なわれるであろう。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.24

24

Et bene, quod unum nomen posuit dicens: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti; ut una principalis auctoritas crederetur indivisibilis et perfectae Trinitatis.

PL 13, 78C

そして、主が「父と子と聖なる霊の名によって」と言って、名を一つとしたのは見事である。これは、分かたれることのない完全な三位一体の、唯一の第一の権威が信じられるためである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.25

25

Quomodo enim Spiritus sanctus a principali auctoritate discretus esse credatur, quando de ipso scriptum legimus in quinquagesimo Psalmo: Et spiritu principali confirma me (Psal. L, 14) ?

PL 13, 78C

聖なる霊が、第一の権威から切り離されていると、どうして信じられようか。第五十詩編には、霊についてこう書かれているのを我々は読む。「第一の霊をもって私を堅くせよ」(詩篇50:14)。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.26

26

Ergo et per hoc ostenditur, quod una est principalitas Patris et Filii et Spiritus sancti: siquidem et in omni conditione Patri et Filio consors invenitur.

PL 13, 78C

したがって、このことによっても、父と子と聖なる霊の第一性が一つであることが示される。霊は、あらゆる創造において、父と子の同伴者であることが見いだされるからである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.27

27

Accipe interim vel unum testimonium: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6) . Et per hoc ergo ostenditur Spiritum sanctum non esse creaturam: siquidem et ipse cum Patre et Filio conditor approbatur.

PL 13, 78D

さしあたり、証言をひとつだけでも受け取れ。「主の言葉によって天は堅く据えられ、その口の霊によって、その万軍はことごとく〔堅く据えられた〕」(詩篇32:6)。このことによっても、聖なる霊が被造物でないことが示される。霊自身もまた、父と子とともに創造者であると認められるからである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.28

28

Dicam plene et Deum, et Dominum Spiritum sanctum, doctus a majoribus ecclesiasticis viris, qui et ipsi testimonia Scripturarum divinarum prius a viris apostolis eruditi, suis posteris tradiderunt.

PL 13, 78D

私は、聖なる霊が神であり主であることを、十分に述べよう。私は、教会の先人たちから学んだ。彼らもまた、神の聖典の証言を、先に使徒たちから教えられて、後の世代に伝えたのである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.29

29

Exsequerer et ego singula illa quaeque testimonia, nisi apud animam fidelem de his quoque quae supra breviter intimata sunt, sancti Spiritus divinitas eluceret: maxime quia et nunc mihi non tam disputatio de Spiritu sancto proposita est, quam ut de divino ejus nomine pia confessio signaretur.

PL 13, 78D

私もそれらの証言を一つずつ追ってもよいのだが、信仰ある魂のもとでは、先に簡潔に述べたことからも、聖なる霊の神性が輝き出るであろうから、その必要はない。ことに、いま私に提示されているのは、聖なる霊についての論争というより、その神の名についての敬虔な告白を記すことだからである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.30

30

Hoc tamen ad compendium probandae divinitatis ejus subdam, quod etiam per hoc ipsum Deus probatur Spiritus sanctus, per quod ostenditur non esse creatura.

PL 13, 79A

それでも、その神性を証明する近道として、これを付け加えておく。聖なる霊が被造物でないと示されるそのことによって、聖なる霊は神であると証明されるのである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.31

31

Omne enim quod est, aut divinitas est aut creatura: sed Spiritus sanctus hoc ipsum exsistens, sine initio et fine, non est creatura: ergo Spiritus sanctus res est divinitatis, quia incorruptibilis et indemutabilis et sempiternus Spiritus Dei.

PL 13, 79A

存在するものはすべて、神性であるか被造物であるかのいずれかである。ところが、聖なる霊は、始めも終わりもなく存在し、被造物ではない。ゆえに、聖なる霊は神性に属する。霊は、神の朽ちることなく、変わることなく、永遠の霊だからである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.32

32

Una est ergo divinitas Patris et Filii et Spiritus sancti, sicut et una sanctitas ejusdem perfectae et inseparabilis Trinitatis. IV.

PL 13, 79A

したがって、父と子と聖なる霊の神性は一つであり、この完全で分かたれない三位一体の聖性が一つであるのと同じである。IV.

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.33

33

Sed hic finem faciamus: in quantum enim quis intentior ad sacras Scripturas de fide loqui voluerit, in tantum non deerit quod loquatur.

PL 13, 79A

しかし、ここで終わりにしよう。聖典にいっそう心を向けて信仰について語ろうとする者は、その分だけ語るべきことに事欠かないであろう。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.34

34

Hoc autem non ambigo, quod si quis forte eloquens haec ipsa legerit, delinquentiam incompti sermonis inveniet; non tamen, si fidelis est, piae confessionis errorem, quam quidem in nobis ex Dei gratia praestitam cupimus usque ad mortem, auxilio ejus qui praestitit, vindicare sine labe communionis haereticorum atque praevaricatorum, quia et Deo teste metuimus eorum damnationis participes inveniri.

PL 13, 79B

ただ、疑わないことがある。もし雄弁な人がたまたまこれを読むなら、そこに飾り気のない文章の欠陥を見いだすであろう。しかし、その人が信仰ある者であれば、敬虔な告白の誤りは見いださないであろう。神の恩寵によって我々に与えられたこの告白を、我々は死に至るまで、それを与えた者の助けによって、異端者や背信者との交わりの汚れなしに守り抜きたいと願う。神を証人として、我々は彼らの断罪に与る者と見いだされることを恐れるからである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.35

35

Viderit si quis putat se de eorum societate reum non posse fieri, habens conscientiae propriae fiduciam, quia fidem integram vindicat ita, ut numquam ipse ejus fidei praevaricator exstiterit: tamen ego in causa Dei cautius timere compellor; siquidem et de ipsis cautum legimus: Haereticum hominem post unam correptionem devita, sciens quoniam perversus est hujusmodi, et peccat, et est a semetipso damnatus (Tim. III, 10, 11) .

PL 13, 79B

彼らの仲間に加わっても自分は罪に問われえない、と考える者があるなら、勝手にそう考えるがよい。その者は自分の良心への確信を持ち、完全な信仰を守っていて、自らがその信仰の背信者になったことは決してない、と考えている。しかし、神の事柄においては、私はいっそう慎重に恐れざるをえない。彼らについても、我々は用心すべきことを読んでいるからである。「異端の人は、一度戒めたのちは避けよ。そのような者は曲がっており、罪を犯し、自分自身で罪に定められていることを知れ」(一テモテ3:10, 11)〔底本は Tim.。テトス3:10–11 に当たる〕。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.36

36

Sed et de poena praevaricatorum legimus, dicente Esaia: Et veniet omnis caro in conspectu meo adorare in Hierusalem, dicit Dominus Deus. Et procedent sancti, et videbunt membra hominum qui praevaricati sunt in me.

PL 13, 80A

さらに、背信者への罰についても、我々は読んでいる。イザヤは言う。「すべての肉なる者は、エルサレムにおいて私の前に来て礼拝する、と主なる神は言う。聖なる者たちは進み出て、私に背いた人々の肢体を見る」。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.37

37

Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur: et erunt in visione omni carni (Isa., LXVI, 23, 24) .

PL 13, 80A

「彼らの虫は死なず、彼らの火は消えない。彼らはすべての肉なる者の見るところとなる」(イザヤ66:23, 24)。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.38

38

Sed et Apostolus ait: Nolite jugum ducere cum infidelibus (II Cor., VI, 14); quia et alibi idem Apostolus post descriptionem malorum: Non solum, inquit, qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus ea (Rom., I, 32) .

PL 13, 80A

また使徒は言う。「不信の者たちとともに軛を負うな」(二コリント6:14)。また別の箇所でも、使徒は悪事の列挙のあとで言う。「それを行う者だけでなく、行う者に同意する者もまた」(ローマ1:32)。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.39

39

Et multa alia sunt testimonia divina, quibus supradictorum consortium prohibetur. Sed ego haec ipsa, licet breviter, intimavi, ne nos de vana superstitione credat aliquis nolle communicare cum talibus, quos perspicit per divinam sententiam reprobari.

PL 13, 80B

前述の者たちとの交わりを禁じる神の証言は、ほかにも多くある。しかし私は、これらだけを簡潔に示した。我々がそのような者たちと交わることを拒むのを、空しい迷信のためだと誰かが思わないようにするためである。神の判決によって彼らが退けられていることは、見て取れるのだから。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 7.40

40

Divinitas te incolumem ac beatam in fide sui nominis etiam in regno coelorum praestet cum tuis omnibus affectibus inveniri.

PL 13, 80B

神性が、あなたを、あなたの愛する者すべてとともに、その名への信仰において無事で幸いなまま、天の王国においても見いだされるようにしてくれるように。