De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.1
De professione impia Arianorum. I. Ariana impietas asserit multa nobiscum quidem iisdem sermonibus, sed non iisdem sensibus (confitetur), cum ad divinae fidei confessionem vocatur.
PL 13, 38Cアレイオス派の不敬虔な告白について。――I. アレイオス派の不敬は、神への信仰の告白へと呼び出されるとき、我々と同じ言葉で多くのことを主張する(告白する)が、同じ意味においてではない。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.2
Nam iisdem quibus et nos vocibus personat Deum Patrem, et Deum Filium, et omnia a Deo Patre per filium facta, et filium ante saecula genitum.
PL 13, 38Cなぜなら、我々と同じ言葉で、神なる父、神なる子、万物が神なる父から子を通して造られたこと、子が諸世に先立って生まれたことを、声高に唱えるからである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.3
Sed cum nobiscum per haec verba concordet, nihilominus sacrilegis verborum interpretationibus a piis Ecclesiae catholicae sensibus abrumpit, ita dicens patrem, ut non vere genuerit: ita filium quoque pronuntians, ut apud eum adoptione, non natura sit filius, id est, ut aliunde ad filii nomen assumptus, non vere de Deo Patre sit genitus.
PL 13, 38Cしかしこれらの言葉において我々と一致していながら、それでもなお、言葉についての瀆聖的な解釈によって、公同の教会の敬虔な意味から断ち切れている。すなわち、父をそのように言って、父がまことに生んだのではないとし、子をもそのように宣言して、その父のもとで子は本性によってではなく養子縁組によって子であるとする。つまり、どこか別のところから子の名へと受け取られたのであって、まことに神なる父から生まれたのではない、というのである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.4
Nam licet et ante saecula filium natum esse fateatur, tamen ei initium tribuit dicendo, Erat quando non erat.
PL 13, 38Dなぜなら、子が諸世に先立って生まれたことは認めるにしても、それでも「存在しなかったときがあった」と言うことによって、子に始まりを割り当てているからである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.5
Sed et sic quoque per eum facta dicit universa, ut eum asserat ex nullis exstantibus substitutum, quia praesumpsit non vere de Deo Patre genitum: et inde est, quod ita vult habere persuasum, Christum Deum quidem esse, sed non verum, cui initium deputetur; et filium quidem ita, ut factus intelligatur esse, non natus.
PL 13, 38Dさらにまた、万物が子を通して造られたと言うときも、子を、存在するもののいずれからでもなく据えられたものと主張するためにそう言うのである。子がまことに神なる父から生まれたのではないと、あらかじめ決めてかかったからである。そこから、キリストは神ではあるがまことの神ではなく、始まりを割り当てられる者だと信じ込ませようとし、子ではあってもそれは、造られたと解される子であって、生まれた子ではないとするのである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.6
Si quidem non vere de patre natus est, sed de nihilo substitutus; ob hoc quoque et mutabilem credit, quia in fide ejus non vere Deus, non verus filius est: et ut hos impios sensus apud ignaros vel simplices commendet, adhibet quoque, ut sibi videtur, Scripturarum divinarum testimonia, dicens ex persona Sapientiae probatum, Dominus creavit me initium viarum suarum in opera sua (Prov. VIII, 22) .
PL 13, 39A実際、父からまことに生まれたのではなく、無から据えられたのだとすれば、このゆえに彼は子を変わりうるものとも信じている。彼の信仰においては、子はまことの神でもなく、まことの子でもないからである。そして、これらの不敬虔な考えを無知な者や素朴な者に推奨するために、彼は、自分に見えるかぎりで、神の聖典の証言をも用い、知恵の立場から語られた言葉として、「主は私を、その業のために、その道の初めとして造った」と証明したと言う(箴言8:22)。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.7
Christum autem sapientiam esse Apostolus quoque confirmat dicendo, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam (I Cor. I, 24) .
PL 13, 39Aところが、キリストが知恵であることは、使徒もまた、「キリストは神の力、神の知恵である」と言って確証している(一コリント1:24)。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.8
Constat ergo Christum, qui est, Apostolo interprete, sapientia, esse creaturam: (et jam, inquit,) consequens est, ut non sit verus Deus, qui sit creatura: jam nec verus filius, qui non sit a Deo genitus, sed creatus: erat ergo, quando non erat. II.
PL 13, 39B「それゆえ、使徒を解釈者として知恵であるキリストが、被造物であることは確定する。(そしてすでに、と彼は言う、)被造物である者がまことの神でないことは帰結する。すでに、神から生まれたのではなく創造された者が、まことの子でもないことも帰結する。それゆえ、存在しなかったときがあったのだ」と。II.
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.9
Haec sunt nequitiae arma proposita, adversus quae ire provocamur, ut assertionis adversae propaletur impietas; non quidem, ut diximus, nostro ingenio, sed gratia Dei adjuvante semper pios conatus.
PL 13, 39Bこれらが、邪悪の武器として並べられたものであり、我々はこれに立ち向かうよう挑まれている。反対の主張の不敬虔が暴かれるためである。それは、すでに述べたとおり、我々の才によるのではなく、敬虔な努力をつねに助ける神の恩寵によってである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.10
Tu modo, quaeso ne squalido sermone fatigeris, sed rerum intenta virtutibus, da calculum veritati. Hoc autem non ut librum scribimus, sed quasi cum praesente adversario certis disputationibus dimicamus.
PL 13, 39Bあなたはただ、お願いだが、粗野な言葉に疲れることなく、事柄の力に心を向けて、真理に票を投じてほしい。我々がこうするのは、書物を書くようにではなく、いわば目の前にいる敵対者と、確かな論争をもって戦うようにしてである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.11
Et imprimis contra hoc quod dicunt, Erat quando non erat, occurrendum est, quod semper fuerit; et opponendum de Evangelio testimonium, dicente Joanne, In principio erat Verbum (Joan. I, 1) .
PL 13, 39Bまず、彼らが言う「存在しなかったときがあった」に対しては、子がつねに存在したことをもって立ち向かわねばならず、福音書からの証言を、ヨハネが「初めに言葉があった」と言うところを(ヨハネ1:1)、対置せねばならない。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.12
Sicut enim Christus Dei sapientia et Dei virtus est, ita et Dei Verbum est. Cum ergo ait, In principio erat Verbum, quomodo Ariana impietas dicit, Erat quando non erat?
PL 13, 39C実際、キリストは神の知恵であり神の力であるように、神の言葉でもある。それゆえ、「初めに言葉があった」と言われているのに、どうしてアレイオス派の不敬は「存在しなかったときがあった」と言うのか。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.13
In principio, inquit, erat Verbum; non dixit, In principio factum est Verbum: et utique quod in principio erat, semper fuisse credendum est.
PL 13, 39C「初めに言葉があった」と彼は言う。「初めに言葉が造られた」とは言わなかった。そして、初めにあったものは、つねに存在したと信じられねばならないのは確かである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.14
Si enim, ut putat impietas, factura est filius; sine dubio Scriptura divina hoc ipsum quod factum est principio prodidisset, ex illa utique institutione, qua et Moyses locutus est dicendo: In principio fecit Deus coelum et terram.
PL 13, 39Cなぜなら、不敬が考えるように、子が造られたものであるなら、疑いなく神の聖典は、造られたというまさにそのことを、初めにおいて明かしていたはずだからである。すなわち、モーセもまた語ったあの文言によって、「初めに神は天と地を造った」と。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.15
Si enim et filius Dei factura esset, dixisset Joannes, In principio factum est Verbum. Sed praevidens evangelista, magis autem Spiritus sanctus per evangelistam, futuros impiae mentis homines, qui dicerent de filio, Erat quando non erat, ideo sic coepit: In principio erat Verbum; nihil enim illo anterius est, qui invenitur ante principium.
PL 13, 39C実際、神の子もまた造られたものであったなら、ヨハネは「初めに言葉が造られた」と言ったはずである。しかし福音書記者は、いや、福音書記者を通して聖なる霊は、子について「存在しなかったときがあった」と言うであろう、不敬な心の人々が将来現れることを予見して、それゆえにこう始めたのである、「初めに言葉があった」と。始まりより前に見いだされる者より先にあるものは、何もないからである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.16
Scripturae divinae ob hoc editae sunt, ut secundum illarum sensum nostram fidem dirigamus, non ut nostros sensus illarum sacris dictionibus inseramus.
PL 13, 39D神の聖典が編まれたのは、その意味に従って我々の信仰を導くためであって、我々の考えを聖典の聖なる言辞に押し込むためではない。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.17
Viderit, si sunt quaedam capitula, quae sui obscuritate dare putantur occasionem ambiguitatis; certe in hoc capitulo nulla ambiguitatis occasio est.
PL 13, 39Dある論点が、その難解さのゆえに曖昧さの機会を与えると考えられているなら、それはともかく、少なくともこの論点には、曖昧さの機会は少しもない。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.18
Non licet interpreti aliter sentire, quam scriptum est; nec opus est, ut nunc nostros sensus ingeramus: sufficit ad plenam percipiendae fidei notitiam, ut divina verba recitemus. In principio, inquit, erat Verbum.
PL 13, 40A解釈者は、書かれているのと別のように考えることは許されない。今ここで我々の考えを持ち込む必要もない。信仰を十分に知るためには、神の言葉を朗読すれば足りる。「初めに言葉があった」と彼は言う。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.19
Numquid aliqua hic est opinio temporis, numquid aliqua suspicio saeculorum, vel aliquod intervallum puncti aut momenti alicujus, ut dicere audeas, Erat quando non erat? III.
PL 13, 40Aここに時間についての何らかの想定があるだろうか。諸世についての何らかの疑いがあるだろうか。あるいは一点や何らかの瞬間ほどの間隔でもあるだろうか。それで汝が「存在しなかったときがあった」と敢えて言うほどに。III.
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.20
In principio erat Verbum; et ne forte verbum intelligas, quod est loquentis officium, sequitur, et Verbum erat apud Deum: non dixit, « verbum quod locutus est Deus, sed, et erat Verbum apud Deum: ipse postremo interpretatus est, quid sit Verbum, dicens, et Deus erat Verbum.
PL 13, 40A「初めに言葉があった」。そして、汝が「言葉」を、語る者の務めである一個の発語と解してはならないので、「言葉は神とともにあった」と続く。彼は「神が語った言葉」とは言わず〔底本は「神が語った言葉」の前に引用符を開くが閉じていない〕、「そして言葉は神とともにあった」と言った。最後に、言葉とは何であるかを彼自身が解釈して、「言葉は神であった〔Deus erat Verbum。語順は逆だが「言葉は神であった」と訳す〕」と言っている。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.21
Si in principio erat Verbum, et hoc ipsum Verbum apud Deum erat, et Deus erat Verbum, confusa est impietatis intentio. Probatur enim de capitulo hoc, Christum filium Dei et semper fuisse, et semper inseparabilem a Patre, et semper Deum.
PL 13, 40Aもし初めに言葉があり、この言葉が神とともにあり、言葉が神であったのなら、不敬の企ては混乱に陥る。なぜなら、この論点から、神の子キリストがつねに存在したこと、つねに父から切り離されないこと、つねに神であることが証明されるからである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.22
Sicut enim sine initio est, cum dicitur, In principio erat, sic et cum dicitur, apud Deum erat, inseparabilitas ejus a Patre sine initio declaratur. Sed et cum hoc Verbum Deus esse definitur, non est ambiguum, quod sine initio Deus creditur.
PL 13, 40B実際、「初めにあった」と言われるとき始まりがないのと同じように、「神とともにあった」と言われるときにも、父からの子の不可分性が、始まりなしに宣言されている。また、この言葉が神であると定められるときも、子が始まりなしに神であると信じられることに、曖昧さはない。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.23
Hoc enim quod praemisit dicens, In principio, ad omnia referendum est, id est, In principio erat Verbum; et cum sequitur, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; sine dubio, in principio, subaudiendum est.
PL 13, 40Bなぜなら、彼が前に置いた「初めに」という語は、すべてに関係づけられねばならない。すなわち「初めに言葉があった」と言い、そのあと「そして言葉は神とともにあった」「そして言葉は神であった」と続くときにも、疑いなく「初めに」を補って理解せねばならない。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.24
Denique et ipse ita concludit, dicens: Hoc erat in principio apud Deum; quomodo ergo « erat quando non erat, » qui semper est? quomodo « ex nullis exstantibus est, » qui semper apud Patrem est? quomodo creatura, qui semper Deus, imo et per quem universa creatura est?
PL 13, 40Bそして結局、彼自身もこう結んでいる、「これは初めに神とともにあった」。それなら、つねに存在する者が、どうして「存在しなかったときがあった」のか。つねに父とともにある者が、どうして「存在するもののいずれからでもなく存在する」のか。つねに神であり、いやむしろ、彼によって万被造物が〔存在する〕者が、どうして被造物なのか。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.25
Sequitur enim, Omnia per ipsum facta sunt. Quomodo « ex nullis exstantibus factus est, » per quem omnia facta sunt?
PL 13, 40C続けて、「万物は彼によって造られた」とあるからである。万物がそれによって造られた者が、どうして「存在するもののいずれからでもなく造られた」のか。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.26
Si enim et ipse factus est, quomodo per ipsum omnia facta sunt? non enim cum fieret, potest sui auctor esse, qui non fuit: atque ideo infectus credendus est, per quem omnia facta sunt; quia vanum est, et absurdum, ut et ipse, cum non exstaret, factus per se esse dicatur.
PL 13, 40C実際、彼自身も造られたのなら、どうして万物が彼によって造られたのか。生じつつあるとき、まだ存在していなかった者は、自分自身の創造者ではあり得ない。したがって、万物がそれによって造られた者は、造られざる者と信じられねばならない。自らが存在していなかったのに、自らによって造られたと言われるのは、空しく不条理だからである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.27
IV. Similiter et Paulus docet Christum semper fuisse, et Deum esse, et aequalem Patri. Tunc enim vere Deus est, cum aequalis est Patri: quia nec aequalis esse diceretur si non vere Deus haberetur. Injuria est enim veri Dei, si ei non Deus verus dicatur aequalis.
PL 13, 40CIV. 同様にパウロもまた、キリストがつねに存在したこと、神であること、父と等しいことを教えている。なぜなら、父と等しいときにこそまことに神であるのだから。まことの神でないと見なされるなら、等しいとは言われないであろう。まことの神に、まことの神でない者が等しいと言われるなら、それはまことの神に対する不正である。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.28
Ponit itaque in Epistola sua: Hoc enim existimate in vobis, quod in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset (constitutus), non rapinam arbitratus est, esse aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philip. II, 5-7) .
PL 13, 40Dそこで彼はその書簡にこう記している、「実に、汝らのうちに、キリスト・イエスにあったことを思え。彼は神の形において(立って)いたが、神と等しくあることを奪い取ったものとは思わず、かえって自らを空しくして僕の形を取った」(フィリピ2:5-7)。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.29
Si vere homo est Christus, cum formam servi accipit; vere quoque Deus est, cum in forma Dei esse perhibetur: nec alia ratione aequalem diceret, nisi in forma Dei esse verum Deum voluisset intelligi.
PL 13, 40Dキリストが僕の形を取るときにまことの人であるなら、神の形にあると言われるときにも、まことに神である。神の形にある者がまことの神であると理解させようと望んだのでなければ、別の理由で「等しい」とは言わなかったであろう。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.30
Et qui verus Deus est, utique semper est: et qui semper est Deus, non potest dici de eo, Erat quando non erat.
PL 13, 40Dそして、まことの神である者は、当然つねに存在する。つねに神である者について、「存在しなかったときがあった」とは言えない。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.31
Sed et per ipsum omnia facta ait apostolus Paulus scribens: Quia in ipso creata sunt omnia, sive quae in coelis, sive quae in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates; omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes (Coloss. I, 16, 17) .
PL 13, 40Dさらに使徒パウロは、書いて、万物が彼によって造られたと言っている、「彼において万物が創造されたからである。天にあるものも地にあるものも、見えるものも見えないものも、王座も主権も支配も権威も。万物は彼によって、彼において創造され、彼は万物に先立つ」(コロサイ1:16, 17)。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.32
Ergo ipse semper est, per quem et in quo omnia facta sunt. Sed et Hymnidicus cantans ait: Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24) . Non tamen ipsam dixit factam esse sapientiam: quia et Apostolus cum dicit, et ipse est ante omnes, factum negavit.
PL 13, 41Aそれゆえ、万物がそれによって、それにおいて造られた者は、つねに存在する。また讃歌を歌う者〔詩篇作者〕も歌って言う、「汝は万物を知恵において造った」(詩篇103:24)。しかし彼は、知恵そのものが造られたとは言わなかった。使徒も「彼は万物に先立つ」と言うとき、造られたことを否定したからである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.33
Si enim eum qui non erat, factum credi voluisset, ita posuisset, et ipse factus est ante omnes: at cum dicit et ipse est ante omnes, omnibus dedit initium, quorum anterior, immo et factor est: ipse vero sine initio est, qui ante omnes non factus, sed esse memoratur.
PL 13, 41Aなぜなら、存在していなかった者が造られたと信じさせようとしたのなら、「彼自身が万物に先立って造られた」と書いたはずだからである。だが「彼は万物に先立つ」と言うとき、彼は万物に始まりを与えたのであり、彼はそれらに先立つ者、いやそれらの造り手でもある。彼自身は始まりなく、万物に先立って、造られたのではなく、存在すると記されているのである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.34
Item Apostolus: Unus, inquit, Deus pater, ex quo omnia, et nos in ipso: et unus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6) : et heic cum dicit per Christum esse omnia, apertissime factorem discrevit a factis, nec posse intelligi naturam facturae in eo qui fecit omnia.
PL 13, 41A同様に使徒は言う、「父なる神は唯一であり、彼から万物が出て、我々は彼のうちにある。また我々の主イエス・キリストも唯一であり、彼によって万物があり、我々も彼によってある」(一コリント8:6)。ここでも、キリストによって万物がある、と言うとき、使徒は、造り手を造られたものから最も明白に区別したのであり、万物を造った者のうちに被造物の本性があると解されることはあり得ない。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.35
V. Sed videamus si et Moyses hoc idem docuit, quod apostoli annuntiaverunt, id est, omnia ex Deo facta esse per filium.
PL 13, 41BV. では、モーセもまた、使徒たちが告げたのと同じことを、すなわち万物が神から子を通して造られたことを教えたかどうか、見てみよう。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.36
Inter caetera, cum fabricam mundi refert, ait: Et dixit Deus, Fiat firmamentum in medio aquae, et sit dividens inter aquam et aquam: et factum est sic. Et fecit Deus firmamentum, et divisit Deus per medium aquae (Gen. I, 6) .
PL 13, 41B他のことの中でも、世界の造営を語るとき、彼は言う、「神は言った、『水の真ん中に大空があれ。水と水とを分けるものとなれ』。そのようになった。神は大空を造り、神は水の真ん中を分けた」(創世記1:6)。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.37
Cum dicit, Et dixit Deus, Fiat firmamentum, in dicente patris intelligenda persona est: cum autem dicit, Et fecit Deus, in faciente filii intelligenda persona est.
PL 13, 41B「神は言った、大空があれ」と言うとき、「言う」者のうちには父のペルソナが解されねばならない。他方、「神は造った」と言うときには、「造る」者のうちに子のペルソナが解されねばならない。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.38
Nam si non putas ita intelligendum, apostolica periclitabitur assertio, dicens: Unus Deus pater, ex quo omnia et nos in ipso: et unus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum: nisi enim totam fabricam mundi per filium factam esse credideris, immo et omnia invisibilia sive et visibilia, quemadmodum in fidem recipis vocem Apostoli dicentis: Unus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia, et illud quoque quod supra retulimus, quia in ipso creata sunt omnia, nec non et illud, Omnia in sapientia fecisti?
PL 13, 41Cなぜなら、もし汝がそう解されるべきではないと考えるなら、使徒の主張が危うくなるからである。使徒は言う、「父なる神は唯一であり、彼から万物が出て、我々は彼のうちにある。また我々の主イエス・キリストも唯一であり、彼によって万物があり、我々も彼によってある」。実際、世界の造営の全体が子を通して造られたと、いやそればかりか、見えないものも見えるものもすべてがそうだと信じないなら、汝は「我々の主イエス・キリストは唯一であり、彼によって万物がある」と言う使徒の声を、どうして信仰に受け入れるのか。また我々が先に述べた、「彼において万物が創造された」ということも、さらに「汝は万物を知恵において造った」ということも、どうして受け入れるのか。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.39
Sed et hoc Joannes prosecutus est: Omnia per ipsum facta sunt: quomodo omnia, si negas de filio Dei dictum, et fecit Deus firmamentum: Et divisit Deus per medium aquae? Ergo et Moyses factorem inducit filium, non factum.
PL 13, 41Cヨハネもまたこれを続けて言った、「万物は彼によって造られた」。もし「神は大空を造った。神は水の真ん中を分けた」が神の子について言われたことを否定するなら、どうして「万物」と言えようか。それゆえ、モーセもまた造り手として子を導き入れているのであって、造られたものとしてではない。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.40
Si enim factum sancto Spiritu revelante didicisset, inter caetera quae facta describebat, ipsum quoque prius factum esse memorasset. VI.
PL 13, 41Dなぜなら、聖なる霊の啓示によって子が造られたものだと学んでいたなら、造られたものとして描いていた他のものの中に、子自身もまず造られたと記していたはずだからである。VI.
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.41
Sed absolutius inferius prosequitur, ubi jam fabricati mundi incola faciendus est: Et dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) .
PL 13, 41Dしかしモーセはより明確に、後の箇所で続ける。すでに造られた世界の住人が造られようとするところである、「神は言った、『我々の像に、我々の似姿に従って、人を造ろう』」(創世記1:26)。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.42
Non est enim unius personae dicere, faciamus ad imaginem et similitudinem nostram, sed neque diversae deitatis. Nam pluralitas horum verborum, id est faciamus, et nostram, patris et filii personas significat.
PL 13, 41D実際、「我々の像と似姿に従って造ろう」と言うのは、一つのペルソナのすることではなく、しかも異なる神性のすることでもない。なぜなら、これらの語の複数性、すなわち「造ろう」と「我々の」は、父と子のペルソナを示すからである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.43
Quod autem singulariter imaginem dicit, una deitas, una virtus utriusque personae manifestatur. Si creatura est Christus quomodo in opera Deo consors adhibetur? ad ipsum enim dicitur, faciamus. Si non est verus filius, quomodo una illi cum patre imago est?
PL 13, 42A他方、「像」を単数で言うことによって、両ペルソナの神性が一つであり、力が一つであることが明らかにされる。キリストが被造物なら、どうして業において神の協力者として加えられているのか。実際、彼に向かって「造ろう」と言われているのである。まことの子でないなら、どうして彼に父と共通の一つの像があるのか。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.44
Adoptivus filius non habet imaginem adoptantis: potest quidem habere munificentiam, non autem potest imaginis habere naturam. Scio quidem esse discretiones imaginum, quas nunc exsequi longum est, et non necessarium.
PL 13, 42A養子としての子は、養子にした者の像を持たない。恵みの施しなら持ち得るが、像の本性を持つことはできない。私は像に区別があることは知っているが、今それを詳しく述べるのは長くなり、必要でもない。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.45
Sed quod facit ad causam, vindico, dicens: Hoc in loco nulla discretio est imaginis, ubi patris et filii una imago perhibetur. Non enim dixit, Faciamus ad imagines nostras, sed, ad imaginem nostram.
PL 13, 42Aしかしこの議論に役立つことを、私は主張する。ここには像の区別は何もない、と。ここでは父と子の一つの像が示されているからである。彼は「我々の諸々の像に従って造ろう」とは言わず、「我々の像に従って」と言った。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.46
Et ne forte stupida mente, o quisquis ille es haereticus, usurpares etiam de una persona dici potuisse faciamus, ut scilicet apud se cogitantis affectio sit, non designatio personarum; subsequitur, et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit eum (Ibid. 27) .
PL 13, 42Aそして、愚鈍な心で、異端者よ、汝が何者であれ、「造ろう」は一つのペルソナについても言い得ると、すなわちそれは自分のうちで思案する者の心の動きであって、ペルソナの指示ではないと、汝が決めつけることのないように、続いてこうある、「神は人を造った。神の像に従って彼を造った」(創世記1:27)。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.47
Quae coram in luce posita sunt, si quis non videt, caecus est: Deus, inquit, fecit, ad imaginem Dei fecit.
PL 13, 42B目の前の光の中に置かれているものを、もし見ない者がいれば、その者は盲である。「神は造った」と彼は言う、「神の像に従って造った」と。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.48
Nonne apertissimum est, quod jam tunc Spiritus sanctus per Moysen evangelica sacramenta tractabat dicens, Deum et Deum, non tamen duos deos, quia una imago est patris et filii? Et, o quam prospecte omnia edita sunt!
PL 13, 42Bすでにそのとき、聖なる霊がモーセを通して福音の秘義を扱っていたことは、まったく明白ではないか。神と神とを言いながら、それでも二人の神ではない、父と子の像は一つだからである。そして、ああ、なんと先見をもってすべては語り出されたことか。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.49
Deum et Deum sacra Scriptura pronuntiat, ut Sabellium excluderet defendentem patris et filii unam esse personam: et ne duos deos introduceret, inter verba quibus pluralis significatio personarum est, unam imaginem inseruit.
PL 13, 42B聖なる聖典は「神と神」と宣言して、父と子のペルソナは一つだと擁護するサベリウスを排除し、また二人の神を導入しないために、ペルソナの複数を示す語のただ中に、一つの像を差し挟んだのである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.50
Hoc ita esse invenies, intendens testimonio dicenti, Faciamus hominem ad imaginem nostram. Quid agis, impietas Ariana? Si creatura Christus est, quomodo creaturae et creatori una imago est? VII.
PL 13, 42Cこれがそうであることを、あなたは見いだすであろう、「我々の像に従って人を造ろう」と言う証言に注意を向けるなら。アレイオス派の不敬よ、汝は何をしているのか。キリストが被造物なら、被造物と創造主とに、どうして一つの像があるのか。VII.
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.51
Sed ne iterum Arius sub occasione personarum, diversitates induceret naturarum, diversitas naturae non admittit unius formae communionem.
PL 13, 42Cしかし、アレイオスが再びペルソナを口実にして本性の相違を持ち込むことのないように〔言っておくと〕、本性の相違は、一つの形の共有を許さない〔ne … induceret は後の主文に直接にはかからず、「言っておく」の意を略している。「…ないように言っておくと」と補った〕。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.52
Multae sunt voces in libris Moysi, quibus redargui possint impii in filium, immo et in patrem: nam quomodo non et in patrem haec tendit impietas, quae profano spiritu exercetur in filium, cum patri adimunt quod vere patris est, auferentes filio quod vere filii est: quomodo enim pater est vere, qui secundum ipsos non genuit? quomodo Christus vere filius est, quem negant vere de ipso generatum?
PL 13, 42Cモーセの書には、子に対して、いや父に対しても不敬な者たちを論駁しうる多くの言葉がある。なぜなら、子に対して俗なる霊をもって行われるこの不敬は、どうして父にも向かわないことがあろうか。彼らは父から、まことに父のものであるものを奪い、子から、まことに子のものであるものを取り去るのだから。実際、彼らによれば生まなかった者が、どうしてまことに父であろうか。まことに彼から生まれたことを彼らが否定するキリストが、どうしてまことに子であろうか。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.53
Sed, ut dixi, multae sunt voces in libris Moysi, quibus redargui haec eorum possit impietas: sed quia haec ipsa non studio librum scribentis exsequimur, sed veluti in scheda certas summas quasi properantes delimamus, ut tuo qualitercumque videamur obedisse praecepto, caeterae voces praetereundae sunt, maxime quia in divinis vocibus non numerus testimoniorum, sed auctoritas requirenda est; quae idonea est etiam si una voce proferatur.
PL 13, 42Dしかし、すでに述べたとおり、モーセの書には、彼らのこの不敬を論駁しうる多くの言葉がある。だが我々は、書物を書く者の熱意をもってこれをたどっているのではなく、いわば急ぎながら、小さな紙片に確かな要点を削って書きとめているのだから、あなたの命令に何とか従ったと見えるように、他の言葉は割愛せねばならない。とりわけ、神の言葉においては、証言の数ではなく権威が求められねばならず、権威は、ただ一つの言葉で示されても十分だからである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.54
Sufficit interim de hoc uno capitulo Moysen concordasse cum Evangeliis et apostolis. Deum et Deum praedicat Moyses: sicut superius testimonium loquimur de Genesi, ita et Joannes Deum et Deum annuntiavit dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1) .
PL 13, 42D差し当たり、この一つの論点について、モーセが福音書と使徒たちと一致していたことで足りる。モーセは「神と神」と宣べている。我々が先に創世記から証言を述べたように、ヨハネもまた「神と神」を告げて言った、「初めに言葉があり、言葉は神とともにあり、言葉は神であった」(ヨハネ1:1)。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.55
Nemo dixit duos deos, licet Deum et Deum diceret: nemo non unam imaginem patris et filii annuntiavit, et ideo unum Deum novit dicere in confessione fides catholica: non tamen ut per confessionem unius Dei filius negetur esse quod Deus est: quia sicut pater Deus est, ita et filius Deus est: nam si non sicut pater Deus est, ita et filius Deus; quomodo illis una imago est secundum Moysen? vel quomodo secundum Paulum, in forma Dei Christus est aequalis existens Deo?
PL 13, 43A誰も、「神と神」と言ったとしても、二人の神とは言わなかった。父と子の一つの像を告げなかった者は誰もいない。それゆえ公同の信仰は、告白において唯一の神と言うことを知っている。ただし、唯一の神の告白によって、子が神であることが否定されるためではない。父が神であるように、子も神だからである。実際、父が神であるように子も神であるのでないなら、モーセによれば、どうして彼らに一つの像があるのか。パウロによれば、どうしてキリストは神の形にあって、神と等しく存在するのか。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.56
VIII. Sed et Joannes cum Verbum Deum asserit in principio apud Deum esse, non extra Deum esse; per hanc Verbi Dei a Deo inseparabilitatem idem mihi videtur significare, quod in significantia imaginis et formae est.
PL 13, 43AVIII. しかしヨハネもまた、言葉が神であり、初めに神とともにあり、神の外にあるのではないと主張するとき、神の言葉の、神からの不可分性によって、像と形の意味するところと同じことを意味していると、私には思える。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.57
Nam si per unam imaginem eamdemque formam, patris et filii inseparabilitas ostenditur, cur non cum Joannes Dei et Dei inseparabilitatem annuntiat per hoc quod ait, et Verbum erat apud Deum, et hoc erat in principio apud Deum, unam imaginem eamdemque formam patris et filii significasse credatur?
PL 13, 43Bなぜなら、一つの像、同じ形によって、父と子の不可分性が示されるのなら、ヨハネが、「そして言葉は神とともにあった」「これは初めに神とともにあった」と言うことによって、神と神の不可分性を告げるとき、それが父と子の一つの像、同じ形を意味したと、なぜ信じられないのか。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.58
Plane hic sensus videatur ambiguus, si non idem evangelista hoc ipsum paululum infra apertius prosecutus est dicens, et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a patre (Ibid. 14) : sicut una imago, eademque forma, ita et gloria non alia est filii, quam quae patris est.
PL 13, 43Bたしかにこの意味は曖昧と見えるかもしれない。同じ福音書記者が、まさにこのことを少し下でもっと明瞭に続けて、「我々は彼の栄光を見た、父からの独り子としての栄光を」(ヨハネ1:14)と言っていなかったならば。像が一つであり形が同じであるように、子の栄光も、父のそれ以外のものではない。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.59
Interea qui Christum de adoptione filium dicis, quomodo intelligis gloriam ejus quasi unigeniti a patre?
PL 13, 43Bところで、キリストを養子による子だと言う汝は、「父からの独り子としての」彼の栄光を、どう解するのか。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.60
Quod si plures esse Dei filios, de adoptione profiteris: quod si et Christus adoptivus est, quomodo unigenitus a patre est, cum non sit unigenitus existentibus quoque aliis per adoptionem filiis?
PL 13, 43C汝が、養子縁組によって神の子は多数いると公言し、キリストもまた養子であるなら、養子縁組による他の子らもいるのだから、彼はどうして父からの独り子であろうか。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.61
Quod si vere unigenitus a patre est ideo quia ipse solus de ipso vere patre generatur, quomodo adoptivus asseritur, cum adoptivus inter plures adoptivos proprietatem unigeniti a patre habere non possit?
PL 13, 43Cもし彼が父からの独り子であるのは、彼だけが、まことの父自身から生まれるからであるなら、どうして養子と主張されるのか。多数の養子のうちの一人である養子が、父からの独り子という固有性を持ち得ないのに。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.62
Sed etsi adoptivi sunt, de nullo tamen eorum dictum est, et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a patre.
PL 13, 43Cたとえ彼らが養子であっても、そのうちの誰についても、「我々は彼の栄光を見た、父からの独り子としての栄光を」とは言われていない。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.63
Sed de Christo solo dictum est, et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a patre: non ergo adoptivus est, de quo hoc dicitur, quod de adoptivis dici non potest. Et merito illi una imago cum patre est, quia ipse solus unigenitus a patre est.
PL 13, 43Cだがキリストだけについて、「我々は彼の栄光を見た、父からの独り子としての栄光を」と言われている。それゆえ、養子については言われ得ないことが言われているその者は、養子ではない。そして彼に父と一つの像があるのは当然である。彼だけが父からの独り子だからである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.64
Quid ergo mirum, si in filii imagine patris imago signatur? Ideo et ipse Salvator dicebat, Qui me videt, videt et patrem (Joan. XIV, 9) : non hoc, ut Sabellius, dico quasi se ipsum patrem dicat esse, qui sit et filius.
PL 13, 43Dでは、子の像において父の像が示されるのに、何の不思議があろうか。それゆえ救い主自身も言っていた、「私を見る者は、父をも見る」(ヨハネ14:9)。私はこれを、サベリウスのように、子でもある者が自らを父と言っているかのように言うのではない。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.65
Confiteor enim patrem esse, qui genuit: filium vero esse, qui natus est. Sed cum dicit, Qui me videt, videt et patrem, sicut patris et filii non unam ostendit esse personam, ita unam ostendit esse deitatem; cum in patris et filii substantia nulla diversitas invenitur.
PL 13, 43D私は、生んだ者が父であり、生まれた者が子であると告白する。しかし「私を見る者は父をも見る」と言うとき、父と子が一つのペルソナではないことを示すのと同様に、神性が一つであることを示す。父と子の実体にいかなる相違も見いだされないからである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.66
IX. Iterum in hoc quoque loco dicam, si creatura est filius, quomodo qui videt filium, videt et patrem? Nemo in visione creaturae patrem videt: de inspectione enim creaturae creator videri potest; pater autem non videtur nisi de inspectione filii.
PL 13, 43DIX. この箇所でも再び言おう、子が被造物なら、子を見る者が、どうして父をも見るのか。被造物を見ることにおいて父を見る者は、誰もいない。被造物を観照することからは創造主が見られ得るが、父は、子を観照することからでなければ見られないからである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.67
Si ergo Christus creatura est, et non vere filius, non potest in creaturae visione pater videri: et quomodo ait, Qui me videt, videt et patrem, nisi quia vere filius de Deo patre natus est? et ideo cum videris filium, necesse est ut et patrem videris.
PL 13, 44Aそれゆえ、キリストが被造物であってまことの子でないなら、被造物を見ることにおいて父は見られ得ない。ならば、「私を見る者は父をも見る」と彼が言うのは、まことに神なる父から子が生まれたからでなくて何であろうか。それゆえ、子を見たなら、父をも見たことになるのは必然である。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.68
Sine filio enim pater non est, sicut nec filius sine patre. Inde etiam subdidit, Ego in patre, et pater in me (Ibid., 10) : non utique per quamdam passivam confusionem; sed quia consequens est ut ubi pater est, illic esse cognoscatur et filius; et ubi filius est, illic etiam patrem exstare cognoscas.
PL 13, 44Aなぜなら、子なしに父はなく、父なしに子もないからである。そこで彼は付け加えた、「私は父のうちにおり、父は私のうちにいる」(ヨハネ14:10)。決して、何らかの受け身の混同によってではない。父のいるところには子もいると認められ、子のいるところには父も存在すると認められることが、当然の帰結だからである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.69
Est et alius sensus dicti istius, Qui me vidit, vidit et patrem: non qui corporeis oculis in corpore vidisset Jesum, vidisse patrem refertur; alioquin absurda est increpatio Domini ad Philippum dicentis, Tanto tempore vobiscum sum, et non me nosti, Philippe (Ibid., 9) ? secundum corpus enim non solum Philippus videbat Jesum, sed et omnes Judaei qui ei adversabantur: nec tamen per hoc quod videbant secundum corpus Jesum, patrem quoque vidisse credendi sunt.
PL 13, 44Aこの言葉「私を見た者は、父をも見た」には、別の意味もある。肉体の目で肉体においてイエスを見た者が、父を見たと言われているのではない。さもなければ、主がフィリポに言った叱責は不条理になる、「これほど長い間、汝らとともにいるのに、私を知らないのか、フィリポよ」(ヨハネ14:9)。実際、肉体に従ってイエスを見ていたのは、フィリポだけでなく、彼に敵対したユダヤ人たちもすべてそうだった。しかし、肉体に従ってイエスを見ていたことによって、彼らが父をも見たと信じるべきではない。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.70
Quid ergo est, Qui me vidit, vidit et patrem? intende cordis aciem, et vide secundum fidei spiritualis obtutus, Christum filium Dei non creaturam esse, sed creatorem: intende eum vere esse Deum sine initio sempiternum; et secundum hoc, quod Deus, invisibilem, inaestimabilem, incorruptibilem, indemutabilem, et per omnia talem, qualis est et pater ejus qui eum genuit: et ita videns filium, patrem quoque te vidisse non dubium est.
PL 13, 44Bでは「私を見た者は、父をも見た」とは何か。心の鋭い目を向け、霊的な信仰の凝視によって、神の子キリストが被造物ではなく創造主であることを見よ。彼がまことに、始まりなく永遠の神であることに心を向けよ。また神であるという点で、見えず、測り知れず、朽ちず、変わらず、あらゆる点で、彼を生んだ彼の父と同じような者であることに。こうして子を見るとき、汝が父をも見たことは疑いない。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.71
X. Hoc sensu accipe et illud quod ait, Ego in patre, et pater in me. Pater cum sit perfectus, perfectum filium genuit; et cum sit invisibilis, incomprehensibilis, inaestimabilis Deus et verum lumen; et filius talis natus est, qualis est ille qui eum genuit: et ideo ait, Ego in patre, et pater in me: cum enim omnia quae sunt paternae virtutis et deitatis habeantur in filio, pater in filio est, et filius in patre: et ideo praemisit; Si me sciretis, et patrem meum sciretis (Ibid., 7) ; et hic ostenditur quod eadem sit patris et filii substantia, eo quod sit una utriusque cognitio.
PL 13, 44CX. この意味で、彼が言う「私は父のうちにおり、父は私のうちにいる」をも受け取れ。父は完全であるから、完全な子を生んだ。また父は見えず、把握され得ず、測り知れない神であり、まことの光であるから、子もまた、自らを生んだ者と同じような者として生まれた。それゆえ彼は言う、「私は父のうちにおり、父は私のうちにいる」。実際、父の力と神性に属するすべてのものが子のうちにあるのだから、父は子のうちにあり、子は父のうちにある。それゆえ彼は先に言った、「汝らが私を知っていたなら、私の父をも知っていたであろう」(ヨハネ14:7)。ここでも、父と子の実体が同じであることが示される、両者の認識が一つだからである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.72
Sed creaturae et creatoris non est una cognitio, quia non est una substantia. Patris autem et filii una cognitio est; ergo non est filius creatura, sed creator est, sicuti et pater creator est: et Deus est, sicuti et pater, non tamen per haec duos deos dicimus.
PL 13, 44Cしかし被造物と創造主の認識は一つではない、実体が一つではないからである。だが父と子の認識は一つである。それゆえ子は被造物ではなく創造主であり、父が創造主であるのと同様である。また神であり、父と同様である。しかし、これらのゆえに我々は二人の神とは言わない。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.73
Hic est ubi, impie haeretice, diabolico furore quasi in stultitiam istius confessionis inardescis, cum Deum et Deum audis, nec tamen duos deos dicimus.
PL 13, 44Dここである、不敬虔な異端者よ、汝が悪魔的な狂乱によって、あたかもこの告白の愚かさに対してのように燃え上がるのは。「神と神」を聞きながら、それでも我々が二人の神とは言わないことに。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.74
Inflatus enim de littera saeculari, in hac quaestione insanabiliter aegrotas; et putas te debere constringere, ut duos deos dicamus, cum Deum et Deum confitemur.
PL 13, 44Dなぜなら、世俗の文学に膨れ上がって、この問題で汝は治しようもなく病んでいるからである。そして、我々が「神と神」と告白するのだから、我々に二人の神と言わせるよう、締めつけねばならないと考えている。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.75
Noli infelix adversus Christum Dominum totius creaturae, Aristotelis artificiosa argumenta colligere, qui te Christianum qualitercumque profiteris, nec adversus piam confessionem inenarrabilis de Deo sacramenti ut calculo calumniator, quasi ex disciplina terrenae supputationis circumscriptor advenias.
PL 13, 44D哀れな者よ、全被造物の主であるキリストに対して、アリストテレスの巧妙な論法をかき集めるな。汝はともかくもキリスト教徒と公言しているのだから、神についての言い表しえない秘義の敬虔な告白に対して、いわば計算の石を手にした中傷者として、地上の勘定の教えに従う欺き手として、近づくな。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.76
Inspice potius divinos libros, et de divina fide divinis utere sermonibus. Legisti utique, Et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10) .
PL 13, 45Aむしろ神の書を見よ、そして神への信仰については神の言葉を用いよ。汝は確かに読んだはずである、「汝の光のうちに、我々は光を見る」(詩篇35:10)。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.77
Quae hic distantia luminis a lumine est? posuisset enim et distantiam, si fuisset, ne quis luminis a lumine nullam distantiam crederet: quod si nulla distantia est, non ergo duo lumina, sed unum lumen est, cum in lumine patris, filii lumen agnoscitur.
PL 13, 45Aここに光と光との間にどんな隔たりがあるか。もし隔たりがあったなら、隔たりも記したであろう、光と光との間に何の隔たりもないと誰かが信じることのないように。もし隔たりがないなら、光は二つではなく一つの光である。父の光のうちに、子の光が認められるのだから。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.78
Hoc lumen est de quo et Daniel loquitur dicens, Et lumen cum ipso est (Dan. II, 22) : non enim de aliqua creatura hoc dicitur, sed de splendore ipsius Dei existentis sempiterni luminis. Si pater sempiternum lumen est, sine dubio et filius lumen est sempiternum.
PL 13, 45Aこれがダニエルも語る光である、「光は彼とともにある」(ダニエル2:22)。これは何らかの被造物について言われているのではなく、永遠の光として存在する神自身の輝きについて言われているのである。父が永遠の光であるなら、疑いなく子も永遠の光である。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.79
Si vero negatur filius Dei lumen esse sempiternum, quomodo in patris sempiterno lumine lumen filii, quod non est sempiternum, videtur? Sed in laudibus Dei non est haec falsa dictio sanctorum: Et in lumine tuo videbimus lumen.
PL 13, 45Aしかし、神の子が永遠の光であることが否定されるなら、父の永遠の光のうちに、永遠でない子の光がどうして見られるのか。だが神への賛美において、聖徒たちのこの言葉は偽りではない、「汝の光のうちに、我々は光を見る」。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.80
Ergo et filii lumen sempiternum est, quod non distat a patris lumine sempiterno; et ideo licet lumen sit filius, et pater lumen sit; unum tamen patris et filii lumen est, quia in patre et filio nulla discretio est, nulla separatio luminis est, quomodo nec imaginis secundum Moysen, nec formae secundum apostolum Paulum.
PL 13, 45Bそれゆえ、子の光も永遠であり、父の永遠の光と隔たらない。それゆえ、子が光であり、父が光であっても、父と子の光は一つである。父と子には何の区別もなく、光の分離もないのであって、それはモーセによれば像の、使徒パウロによれば形の、区別も分離もないのと同様である。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.81
XI. Sacramentum autem inseparabilis unitatis secundum hoc, quod uterque, id est, pater et filius aequaliter et indivise, neque secundum portionem, Deus unus: et pluralitatis secundum hoc, quod unus pater est, et unus filius.
PL 13, 45BXI. 不可分の一体性の秘義は〔次の点にある〕、両者、すなわち父と子が、等しく、分かたれず、部分によらず、唯一の神であるという点に。また複数性の〔秘義〕は、父が一人、子が一人であるという点に〔ある〕。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.82
Etiam de hoc capitulo manifestatur quod legimus in Evangelio, ipso Salvatore dicente, Ego et pater unum sumus (Joan. X, 30) .
PL 13, 45Cこの論点からも、福音書で我々が読む、救い主自身が言う言葉が明らかになる、「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.83
Sumus enim pluralitatem significat personarum, quia hic pater, et hic filius: Unum autem unam eamdemque in patre et filio substantiam deitatemque consignat, ut vere pater et filius unus Deus sit; cum ambo, id est, pater et filius unum sunt secundum deitatem, non unus secundum personas.
PL 13, 45Cすなわち、「我々は…である」と複数で言うことは、ペルソナの複数性を意味する。これが父であり、これが子だからである。他方、「一つ」〔中性〕は、父と子における同一の実体と神性を指し示し、父と子がまことに唯一の神であるようにする。両者、すなわち父と子は、神性に即して一つであり、ペルソナに即して一人〔男性〕ではない。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.84
Ego et pater unum sumus: hac una voce et Sabellius excluditur, et Arius confutatur. Sabellius enim ipsum dicit patrem, qui sit et filius, hoc modo, tamquam si unus habeat duo nomina, et interpretatur unum ideo dictum, ut unius personae singularitas crederetur.
PL 13, 45C「私と父とは一つである」。この一つの言葉によって、サベリウスは排除され、アレイオスは論駁される。サベリウスは、子でもある者を父自身と言う、あたかも一人の者が二つの名を持つかのようにである。そして「一つ」と言われたのは、一つのペルソナの単一性が信じられるためだと解釈する。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.85
Contra vero Arius respiciens ad hoc quod ait, sumus, in hoc sermone, pluralitatem intelligens, introduxit impiam pluralitatem deorum, credens unum sempiternum Deum, et alium qui esse coeperit Deus; unum omnipotentem, et alium qui non sit omnipotens.
PL 13, 45Cこれに対してアレイオスは、この言葉の「我々は…である」に目を向けて、複数性を理解し、神々の不敬虔な複数性を導入した。一方の永遠の神と、神となり始めた別の神とを信じ、一方は全能で、他方は全能でない、と。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.86
Sed, o caecitas in utrisque! habent ante oculos quod pie videant, et incautis offensionibus impie litigare contendunt: saltem commodent sibi sensus suos, et piae fidei perspicient veritatem.
PL 13, 45Dだが、ああ、双方の盲目よ。彼らは敬虔に見るべきものを目の前にしながら、不注意なつまずきをもって、不敬虔に争おうとする。せめて自分たちの感覚を互いに貸し合い、敬虔な信仰の真理を見通すがよい。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.87
Sabellius admiratione virtutum quas Christus operabatur, Christum Deum verum esse credit, et non qui aliquando coeperit, sed qui semper fuerit, et possit omnia: credat hoc Arius, et non blasphemet in Christum, quem filium confitetur.
PL 13, 45Dサベリウスは、キリストが行っていた力ある業への驚嘆から、キリストはまことの神であり、あるとき始まった者ではなく、つねに存在した者であって、すべてをなしうると信じる。これをアレイオスも信じ、自分が子と告白するキリストに対して冒瀆しないがよい。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.88
Item Arius negat Christum esse patrem: neget hoc et Sabellius, et pie credat, quod Christus vere Deus est, non existens pater, sed filius. Adhuc apertius dicam.
PL 13, 46A同様にアレイオスは、キリストが父であることを否定する。これをサベリウスも否定し、キリストはまことに神であり、父ではなく子として存在すると、敬虔に信じるがよい。さらに明瞭に言おう。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.89
Sabellius vincat Arium, quod Christus verus Deus est; et Arius vincat Sabellium, quod Christus sub confessione veri Dei verus et filius est: et mihi catholico ambo vicerunt, immo et mecum ambo vincunt impietatis errorem, cum mecum intellexerint sacrae fidei veritatem, quae et pluralitatem personarum intelligit, et unitatem deitatis in hac pronuntiatione Domini dicentis, Ego et pater unum sumus.
PL 13, 46Aサベリウスは、キリストがまことの神であるという点でアレイオスに勝て。アレイオスは、キリストがまことの神の告白のもとで、まことの子でもあるという点でサベリウスに勝て。そして公同の者である私にとっては、双方が勝った。いや、私とともに双方が不敬の誤りに勝つのである。彼らが私とともに、聖なる信仰の真理を悟るなら。その真理は、主の「私と父とは一つである」というこの宣言において、ペルソナの複数性と神性の一体性をともに悟る。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.90
Sed hanc divinam pronuntiationem, et hanc piam divinae pronuntiationis intelligentiam Arii sectatores cum quaerunt subvertere, alio modo interpretantur, et dicunt, unum sunt quidem, sed non substantia, non deitate, non potestate, sed voluntate: id est, quia unam eamdemque habeant voluntatem, ideo ait, Ego et pater unum sumus.
PL 13, 46Aところが、この神的な宣言と、この神的な宣言への敬虔な理解とを、アレイオスの従者たちが覆そうとするとき、彼らは別の仕方で解釈して言う。「一つ」ではあるが、実体においてでも、神性においてでも、権力においてでもなく、意志において一つなのだ、と。すなわち、一つの同じ意志を持つがゆえに、「私と父とは一つである」と言ったのだ、と。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.91
Dicite, o impiissimi, substantivum Verbum Dei est; et qui linguae sermonem dedit, nescit loqui, et ignoravit altum sensum vestrum propriis et competentibus sermonibus explicare, et inefficax fuit dicere, Ego et pater unum volumus, si tamen hoc in loco unitatem voluntatis, et non substantiae ac deitatis volebat intelligi.
PL 13, 46B言え、最も不敬虔な者たちよ、神の言葉は実体を表すものなのか〔底本は substantivum Verbum Dei est。文意が定かでない。「存在・実体を表す語」の意かとも思われる。なおミーニュの脚注は o impiissimi を haeretici impii とする異読を挙げる〕。舌に言葉を与えた者は、語ることを知らないのか。諸君の深い考えを、固有の適切な言葉で説明することを知らなかったのか。もし彼がこの箇所で、実体と神性の一体ではなく意志の一体を理解させようとしたのなら、「私と父とは一つを望む」と言うことは、力を欠いていたとでもいうのか。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.92
XII. Sed nunc, quaeso, Regina, memineris quae capitula ex persona haereticorum scribere dignata es.
PL 13, 46BXII. だが今、お願いだが、后よ、あなたが異端者たちの立場から書き送った論点を思い起こしてほしい。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.93
Ipsi haeretici aiunt, Qui me misit pater, ipse mihi praeceptum dedit, quid dicam et quid loquar (Joan. XII, 49): et Descendit de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me, patris (Joan. VI, 38) .
PL 13, 46B異端者たち自身が言う、「私を遣わした父自身が、私が何を言い、何を語るべきかを、私に命じた」(ヨハネ12:49)。また「私は天から降った、私の意志を行うためではなく、私を遣わした者、父の意志を行うためである」(ヨハネ6:38)〔底本は Descendit(彼は降った)。ヨハネ6:38 に従い Descendi(私は降った)と読んだ〕。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.94
Hoc artificium haereticorum est, ut alibi negent, quod alibi confitentur: ut cum se vident praesentium quaestionum absolutionibus vehementer astringi, serpentino lubrico semper eludant.
PL 13, 46Cこれが異端者たちの術策である。ある箇所で告白することを別の箇所で否定し、目下の問題の決着に激しく追い詰められるのを見ると、蛇のような滑りやすさで、つねにすり抜けるのである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.95
Certe dicitis, o haeretici, praeceptum dedisse filio patrem, quid dicat, quid loquatur: et quomodo quasi nesciat loqui, vos verba ejus emendatis, immo jam patris; quia filius quod dicit, quod loquitur, secundum praeceptum quod dedit ei pater, et dicit et loquitur.
PL 13, 46C確かに諸君は言う、異端者たちよ、父は子に、何を言い何を語るかを命じた、と。それなのに、まるで語ることを知らないかのように、諸君は彼の言葉を、いや今や父の言葉を、訂正する。子が言うこと、語ることは、父が彼に与えた命令に従って言い語るのだからである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.96
Jamne intelligitis, quia cum profano spiritu adversus filii deitatem exercere contenditis vestram amentiam, etiam in patrem prorumpitis insanientes?
PL 13, 46C諸君は今や悟るか。俗なる霊をもって、子の神性に対して諸君の狂気を働かせようとするとき、諸君は父に対してまで狂って突き進んでいることを。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.97
Clamat filius, Ego et pater unum sumus: et vos quas grammatici velut inefficaciam dominicae pronuntiationis suppositi verbi demutatione supplentes emendatis, et dicitis: Hoc quod ait, sumus, volumus intelligendum est; ut scilicet sic dictum sit, Ego et pater unum volumus.
PL 13, 46C子は叫ぶ、「私と父とは一つである」。ところが諸君は、文法家のように〔底本は quas grammatici。quasi grammatici と読む〕、主の宣言のいわば無力さを、置かれた動詞の取り替えによって補い、訂正して言う。「ここで言われている『である』は『望む』と解されねばならない」、すなわち、「私と父とは一つを望む」と言われたのだ、と。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.98
Sed reclamat filius etiam contra vos dicens illa, quae dixit ad vestrae impietatis participes Judaeos: Quare loquelam meam non cognoscitis (Joan. VIII, 43) ?
PL 13, 46Dしかし子は、諸君に対しても言い返す、諸君の不敬の仲間であるユダヤ人たちに言ったあの言葉で、「なぜ汝らは私の話を悟らないのか」(ヨハネ8:43)。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.99
Habeant locum suum parabolae et allegoriae et aenigmata: hoc tamen loco apertissime et plene dictum est, Ego et pater unum sumus: et quomodo unum sunt, alibi quoque declarat, cum dicit: Credite mihi, quia ego in patre, et pater in me est (Joan. X, 38) : et ne videretur ipse de se usurpare, quod non erat; ut veritatem dictionis ostendat, praemisit dicens: Non creditis quia ego in patre, et pater in me?
PL 13, 46D譬えや寓意や謎にはそれぞれの場所があるがよい。だがこの箇所では、最も明白に、完全に言われている、「私と父とは一つである」。そしてどのように一つであるかを、別の箇所でも明らかにしている、「私を信ぜよ、私は父のうちにおり、父は私のうちにいる」(ヨハネ10:38)と言うとき。そして、彼自身が自分について、そうでないものを僭称していると見えないように、言葉の真実性を示そうとして、あらかじめ言った、「汝らは、私が父のうちにおり、父が私のうちにいることを信じないのか」。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.100
Verba quae ego loquor vobis, a me ipso non loquor: pater autem in me manens ipse loquitur, et opera quae ego facio ipse facit (Joan. XIV, 10) .
PL 13, 47A「私が汝らに語る言葉を、私は自分からは語らない。父が私のうちにとどまって、自ら語り、私が行う業を自ら行うのである」(ヨハネ14:10)。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.101
Sed et alibi: Sicut docuit me pater, haec loquor: et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum, quia quae placita sunt ei, facio semper (Joan. VIII, 28, 29) . Non quia filius ignoraret quid sibi loquendum erat: quid est enim quod Dei sapientia ignoret?
PL 13, 47Aまた別の箇所でも、「父が私に教えたとおり、私はこれらを語る。私を遣わした者は私とともにおり、私を一人にしておかなかった。私はつねに、彼に喜ばれることを行うからである」(ヨハネ8:28, 29)。子が、自分が何を語るべきかを知らなかったからではない。実際、神の知恵が知らないことが何であろうか。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.102
Sed ut duritiam indomitae fidei tuae ad piam divinae unitatis intelligentiam patris quoque auctoritate molliret, ait: Pater in me manens ipse loquitur (Joan. XIV, 10) ; vel illud, sicut docuit me pater, haec loquor (Joan. VIII, 28) .
PL 13, 47Aそうではなく、汝の飼いならされざる信仰の頑なさを、神的一体性への敬虔な理解へと、父の権威によってもやわらげるために、彼は言った、「父が私のうちにとどまって、自ら語る」(ヨハネ14:10)。また「父が私に教えたとおり、私はこれらを語る」(ヨハネ8:28)と。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.103
Sicut autem opera filii, opera patris sunt, eo quod faciente filio, pater in ipso manens faciat: ita quod loquitur filius, pater in ipso manens loquitur non aliud, quam quod loquitur filius; quia nec filius aliud loquitur, quam quod loquitur pater in ipso manens.
PL 13, 47B子の業が父の業であり、子が行うときに、父が子のうちにとどまって行うように、子が語ることを、父は子のうちにとどまって語る。それは子が語ること以外ではない。子もまた、自らのうちにとどまる父が語ること以外を語らないからである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.104
Eadem ergo patris et filii loquela est, sicut eadem et operatio; et ideo dicebat, alioquin propter opera ipsa credite (Joan. XIV, 12) .
PL 13, 47Bそれゆえ、父と子の語りは同一であり、業も同一である。それゆえ彼は言っていた、「さもなくば、業そのもののゆえに信ぜよ」(ヨハネ14:12)。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.105
Quae utique similiter faciebat ut pater: ut postremo vel auctoritate operum crederetur, quia filius in patre est, et pater in filio. XIII. Hoc autem quo modo intelligendum est quod ait, Ego in patre et pater in me, jam supra expositum est.
PL 13, 47Bそれらの業を彼は、父と同じように行っていた。それは、せめて業の権威によって、子が父のうちにあり、父が子のうちにあると信じられるためである。XIII. 「私は父のうちにおり、父は私のうちにいる」と彼が言うことがどう解されるべきかは、すでに上で説明した。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.106
Sed et nunc brevius dicam. Secundum indifferentiam substantiae audiendum est, Ego in patre et pater in me. Sed et illud quod ait, Ego et pater unum sumus, secundum indifferentiam substantiae unum sunt pater et filius.
PL 13, 47Bだが、今もより簡潔に言おう。「私は父のうちにおり、父は私のうちにいる」は、実体に差異がないことに従って聞かれねばならない。また彼が言う「私と父とは一つである」も、実体に差異がないことに従って、父と子は一つなのである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.107
Nolo ergo, impie haeretice, ut indifferentiam substantiae patris et filii adimas, et importune unitatem voluntatis interseras, quam alibi impie negas dicendo: Scriptum est, Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me patris (Joan. VI, 38) .
PL 13, 47Cそれゆえ私は望まない、不敬虔な異端者よ、汝が父と子の実体に差異がないことを奪い、不適切にも意志の一体を差し挟むことを。汝は他の箇所でそれを、不敬にも否定している、「書かれている、『私は天から降った、私の意志を行うためではなく、私を遣わした者、父の意志を行うためである』」(ヨハネ6:38)と言って。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.108
Qui in hoc capitulo ignorans dictionis ejus sacramentum, tam impie negas patris et filii unam esse voluntatem; quomodo tibi credam, quia sinceriter confiteris, quod una eadem voluntas patris et filii significetur in hoc quod pronuntiavit Dominus dicens, Ego et pater unum sumus?
PL 13, 47Cこの論点において、その言葉の秘義を知らずに、父と子の意志が一つであることをこれほど不敬に否定する汝を、主が「私と父とは一つである」と宣言したことにおいて、父と子の一つの同じ意志が意味されていると、汝が誠実に告白していると、私はどうして信じようか。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.109
Tu si vere credis, quod pater et filius unum sunt voluntate, non video quomodo negare possis quia et substantia et divinitate et potestate unum sunt. Quare enim non una substantia sit, una divinitas et potestas, quibus una voluntas est?
PL 13, 47C汝がもし、父と子が意志において一つであるとまことに信じているなら、実体においても、神性においても、権力においても一つであることを、どうして否定しうるのか、私には分からない。意志が一つであるものに、なぜ実体が一つ、神性と権力が一つでないことがあろうか。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.110
Si enim ex aequo illis voluntas est, ex aequo divinitas est. Si non ex aequo divinitas, nec ex aequo voluntas.
PL 13, 47Dなぜなら、もし両者に意志が等しくあるなら、神性も等しくある。もし神性が等しくないなら、意志も等しくない。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.111
Dei enim voluntas, et cujuslibet, non tamen Dei, voluntas pariare non potest: quia alia est vis voluntatis ejus qui Deus est, et alia vis voluntatis ejus qui Deus non est.
PL 13, 47D神の意志と、誰であれ神でない者の意志とは、同等ではあり得ない。神である者の意志の力と、神でない者の意志の力とは、別のものだからである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.112
Voluntas Dei naturaliter bona est, perfecta est, indemutabilis est, semper eadem existens, et sine initio existens, et sine fine perseverans.
PL 13, 48A神の意志は本性において善であり、完全であり、変わることなく、つねに同一であって、始まりなく存在し、終わりなく存続する。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.113
Voluntas vero ejus qui non est Deus, eo quod habeat initium, sicut et ipse qui non est Deus potest et nutare, potest et verti, sicuti et ipse qui non est Deus: ac per hoc non vere bona, quia non naturaliter bona, nec vere perfecta, quae potest verti et minui: ita ut quod hodie voluit, crastino nolit, et quod hodie noluit, crastino velit.
PL 13, 48A一方、神でない者の意志は、始まりを持つがゆえに、神でない当の者と同じく、揺らぎうるし、転じうる。それゆえ、まことに善ではない、本性において善ではないからである。まことに完全でもない、転じ減じうるのだから。そうして、今日望んだことを明日は望まず、今日望まなかったことを明日は望むほどである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.114
XIV. Dicam exemplo apertius: Angelus iste qui nunc diabolus est, antequam fieret diabolus, bonam habuit voluntatem; sed ubi factus est diabolus, proprii arbitrii agitatione amisit bonam voluntatem; ideo scilicet, quia ex factura subsistit, et non naturaliter Deus est.
PL 13, 48AXIV. 例によって、より明瞭に言おう。今は悪魔であるあの天使は、悪魔となる前には善い意志を持っていた。しかし悪魔になったとき、自らの選択の動揺によって善い意志を失った。それはつまり、彼が造られたものとして存立し、本性において神ではないからである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.115
Hoc et de omni creatura rationabili sentiendum est: etsi enim quidam eorum non declinaverunt, neque declinant a bona voluntate; tamen in natura habent posse declinare, quia creaturae sunt, et non Deus.
PL 13, 48Bこのことは、すべての理性ある被造物についても考えねばならない。彼らのうちのある者は、善い意志から逸れたことがなく、逸れてもいないが、それでも本性において逸れうる可能性を持っている。被造物であって、神ではないからである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.116
Hoc enim quod non declinant, ex disciplinae perpetua observatione obtinent, non ex naturae indemutabilis veritate.
PL 13, 48B彼らが逸れないのは、規律のたえざる遵守によって得ているのであって、変わらない本性の真実性によってではない。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.117
Deus autem ipse solus sine initio bonus et perfectus et inconvertibilis est sine initio, habens quoque bonam voluntatem et perfectam et inconvertibilem; non institutione, neque ex profectu observationis habet bonam et perfectam et inconvertibilem voluntatem, sed ex naturae indemutabilis veritate, qua et bonus et perfectus et inconvertibilis Deus est.
PL 13, 48Bしかし神自身のみが、始まりなく善であり完全であり、始まりなく転じることがなく、善い意志、完全な意志、転じることのない意志をも持つ。設定によってでも、遵守の進歩によってでもなく、変わらない本性の真実性によって、善く完全で転じることのない意志を持つ。その真実性によって、神は善であり、完全であり、転じることがない。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.118
Viderit, si qua fortassis est haeresis, quae hunc sensum respuat: tu tamen praecipue ad hoc, Ariane, consentis, qui et ipsum filium Dei quem totius creaturae Dominum confiteris, vertibilem et mutabilem dicis, quod eum a Deo factum de nihilo praedicas, non tamen de Deo vere natum.
PL 13, 48Bこの意見を退ける何らかの異端が、ことによるとあるにせよ、それはともかく。しかし汝、アレイオス派よ、とりわけこの点には同意している。汝は、全被造物の主と告白する神の子自身を、転じうる、変わりうると言う。彼を神によって無から造られたと宣べ、神からまことに生まれたとは言わないからである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.119
Si haec tibi sententia est, quod omnis creatura vertibilis est et mutabilis, Christum autem dicis esse creaturam: ergo et ipse, secundum te, ex conditione naturae vertibilis et mutabilis existens, non habet inconvertibilem et indemutabilem voluntatem.
PL 13, 48Cもし汝の意見が、すべて被造物は転じうる、変わりうるものである、というものであり、キリストを被造物だと言うなら、それゆえ彼自身も、汝によれば、本性の条件から転じうる、変わりうるものとして存在し、転じることのない、変わることのない意志を持たないことになる。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.120
Et quomodo interpretaris, quod pater et filius unum sunt voluntate? cum patris et filii, secundum te, diversae sint voluntates et contrariae; quia scilicet una est indemutabilis et inconvertibilis, alia vero mutabilis et convertibilis, deprehenderis et detegeris, haeretice fraudulente, quomodo conaris simplices animas circumvenire et capere.
PL 13, 48Cではどうして、父と子が意志において一つだと解釈するのか。汝によれば、父と子の意志は異なり、相反するのに。一方は変わらず転じることがなく、他方は変わりうる、転じうるものだからである。詐欺の異端者よ、汝がどのようにして素朴な魂を欺き、捕らえようとしているかが、見破られ、暴かれるであろう。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.121
Constrictus enim et coarctatus testimonio dominicae pronuntiationis dicentis, Ego et pater unum sumus, ut de hac voce qualitercumque evoles, quae claris sermonibus in patre et filio unitatem deitatis ostendit, succubuisti necessitate, non arbitrio, ad hoc ut vel ad monumentum in praesenti capitulo summis labiis, et ut ita dixerim, superficie sola verborum, unitatem voluntatis interseras, quo expressius et vivacius et medullitus unitatem deitatis excluderes.
PL 13, 48Dなぜなら、主の「私と父とは一つである」と言う宣言の証言に締めつけられ、押し込められて、父と子における神性の一体を明らかな言葉で示すこの言葉から、どうにかして逃れ出ようとして、汝は、自由な選択ではなく必然に屈し、せめて形ばかりの記念として、現在の論点においてのみ唇の端で、いわば言葉の表面だけで、意志の一体を差し挟むに至った。それは、神性の一体を、より表立って、より力強く、骨の髄まで排除するためである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.122
Tollis enim sensum, unitate substantiae, qui facile creditur ex ipsa simplicitate verborum; et interpretaris sensum, unitate voluntatis; ut quia supra dicta ratio ejus non facile apud omnes intelligitur, interim simplicem decipias auditorem, cum illud agis ne unitatem divinitatis intelligat.
PL 13, 49Aすなわち汝は、実体の一体という意味——それは言葉の単純さそのものから容易に信じられるものである——を取り去り、意志の一体によって意味を解釈する。それは、先に述べたその理が、すべての者に容易に理解されるわけではないのを見て、さしあたり素朴な聞き手を、彼が神性の一体を悟らないようにする行いをもって、欺くためである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.123
Nam et unitatem voluntatis in patre et filio, fides catholica sincerissime et verissime credit, non labiis (tantum) sed et toto corde, quae et unitatem substantiae et divinitatis agnoscit.
PL 13, 49Aなぜなら、父と子における意志の一体をも、公同の信仰は、この上なく誠実に、この上なく真実に信じており、(ただ)唇でだけでなく、心の全体で信じているからである。この信仰は、実体と神性の一体をも認める。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.124
Sicut enim indemutabilis et inconvertibilis est substantiae cum Patre Filius, ita et indemutabilis et inconvertibilis voluntatis est cum Patre Filius.
PL 13, 49A子は父とともに、実体において変わらず転じることがないように、子は父とともに、意志においても変わらず転じることがない。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.125
Atque ideo una voluntas est Patris et Filii, sicut et una virtus et una imago, magis aut dixerim quod ipse Filius voluntas est Patris.
PL 13, 49Aそれゆえ、父と子の意志は一つであり、力が一つ、像が一つであるのと同様である。むしろ、子自身が父の意志であると、私は言いたいのである〔底本は magis aut dixerim。ミーニュの脚注は aut を enim と読む。脚注に従った〕。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.126
Sicut enim Patris et Filii una imago cum sit secundum Moysen, tamen et ipse Filius imago Dei invisibilis (Coloss. I, 15) scribitur ab Apostolo; ita et una voluntas cum sit Patris et Filii, (pie) definitur quod voluntas Patris est Filius. (Sicut est) Dei invisibilis imago, similiter et de virtute intellige.
PL 13, 49B父と子の像が、モーセによれば一つであるのに、子自身が使徒によって「見えない神の像」と書かれている(コロサイ1:15)。それと同じく、父と子の意志が一つであるのに、子は父の意志であると(敬虔に)定義される。(これは、子が)神の見えない像である(のと同様である)。力についても同じように理解せよ。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.127
Fides enim catholica dicit, unam virtutem esse Patris et Filii; et tamen scribit Apostolus, Christum Dei virtutem esse et Dei sapientiam (I Cor. I, 24) . Pie ergo dictum est, quod Filius voluntas est Patris, sicut idem ipse est sapientia Dei.
PL 13, 49B公同の信仰は、父と子の力は一つであると言う。それでも使徒は、キリストが神の力であり神の知恵であると書いている(一コリント1:24)。それゆえ、子が父の意志であると言うことも敬虔である、同じ子自身が神の知恵であるのと同様に。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.128
Et tamen si adhuc movet hic sensus, intende ad ea quae dicimus: certe Dei sapientia Christus est.
PL 13, 49Bそれでもなお、この意味がなお引っかかるなら、我々が言うことに注意せよ。確かに、神の知恵はキリストである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.129
Quid autem est Dei voluntas, quam Dei sapientia? non enim in Deo aliud voluntas, et aliud sapientia: in hominibus quidem potest esse voluntas, non tamen haec ipsa sapientia; quia voluntas hominis eruditione et meditatione et profectu ad sapientiam sibi possibilem pervenit.
PL 13, 49Bでは、神の意志は神の知恵以外の何であろうか。神においては、意志が一つのもの、知恵が別のものなのではない。人間においては、意志があっても、その意志がそのまま知恵であるわけではない。人間の意志は、学びと思索と進歩によって、自分に可能な知恵に至るからである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.130
Dei autem voluntas non eruditione, non meditatione, non profectu ad sapientiam pervenit, sed ipsa nihil indigens, naturaliter substantiva sapientia est.
PL 13, 49Cだが神の意志は、学びによっても、思索によっても、進歩によっても知恵に至るのではなく、何も必要とせず、本性において実体的な知恵そのものである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 1.131
Unde et Christus Dei sapientia existens, Dei quoque voluntas est; quia in Deo non aliud voluntas, et aliud sapientia.
PL 13, 49Cそれゆえ、神の知恵として存在するキリストは、神の意志でもある。神においては、意志が一つのもの、知恵が別のものではないからである。