ファウスティヌスfl. 380s

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › De Trinitate, sive De fide contra Arianos

Caput II 第II章

Faustinus the Luciferian · De Trinitate, sive De fide contra Arianos · PL 13, 49C · 144 sectiones

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.1

1

De eo quod haeretici dicunt. Ex nihilo, inquiunt, Deus sibi filium fecit: si fecit eum ex nihilo, creatura est, et non filius. I. David uno lapidis ictu Goliae frontem percutiens magni corporis fortem stravit inimicum (I Reg. XVII, 50) .

PL 13, 49C

異端者たちの言うことについて。――「神は自分のために子を無から造った」と彼らは言う、「無から造ったのなら、それは被造物であって、子ではない」。I. ダビデは一つの石の一撃でゴリアテの額を打ち、巨体の強敵を打ち倒した(サムエル記上17:50)。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.2

2

Sed nostrae non est virtutis de uno lapide vincere; duplici, ut opinor, ex causa: quia nec nos tales vires habemus, quales habuit et David; et isti nimis frontem praeferunt impudentiae impietatibus obduratam: unde jam licet multos lapides non in vacuum miserimus, tamen adhuc in Dei gratia repetendum nobis est, et impudens eorum frons illa quae est sine signo Domini, crebris testimoniorum lapidibus elidenda est; ut, etsi non caro eorum effundit cruorem, multis effossa vulneribus tamen vel pudor suffusione sanguinis erubescat, si etiam ex iis quae illorum esse scripseras, opprimantur.

PL 13, 49D

だが、一つの石で勝つことは我々の力の及ぶところではない。思うに理由は二つある。我々にはダビデが持っていたような力がないこと、そしてこの者どもは、不敬によって硬くなった恥知らずの額を、あまりにも前へ突き出していることである。それゆえ、すでに多くの石を空しからず投げたとはいえ、なお神の恩寵のもとで繰り返さねばならず、主の印のない彼らの恥知らずな額を、数多くの証言の石で砕かねばならない。そうすれば、彼らの肉は血を流さずとも、多くの傷に穿たれて、せめて恥のために血が顔に差して赤らむであろう、あなたが彼らのものだと書き送った言葉によってさえ、彼らが押さえつけられるならば。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.3

3

Haec verba haereticorum ais esse. Ex nihilo, inquiunt, Deus sibi filium fecit. Si fecit eum ex nihilo, creatura est, et non filius.

PL 13, 50A

あなたは、これらの言葉が異端者たちのものだと言う。「神は自分のために子を無から造った」と彼らは言う、「無から造ったのなら、それは被造物であって、子ではない」。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.4

4

Et quid est, quod filium dicis, quem creaturam esse confirmas, cum dicis eum factum ex nihilo esse? non ergo potes et filium eum dicere et creaturam: filius enim ex nativitate consistit, creatura vero ex factura.

PL 13, 50A

では、無から造られたと言うことで被造物だと断ずる者を、汝はなぜ子と呼ぶのか。汝は同じ者を子とも被造物とも呼ぶことはできない。子は誕生によって成り立ち、被造物は造られることによって成り立つからである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.5

5

Quid tibi contraria profiteris? unum elige de duobus: dic aut filium vere filium, aut creaturam vere creaturam. Si ita filium dicis, ut vere filium dicas, negasti eum esse creaturam. Et quomodo de nihilo factum eum esse dicis, quem vere filium confiteris?

PL 13, 50A

なぜ汝は自ら矛盾したことを公言するのか。二つのうち一つを選べ。子をまことに子と言うか、被造物をまことに被造物と言うか。子をまことに子と言うつもりでそう呼ぶのなら、汝は彼が被造物であることを否定したのである。ならば、まことに子と告白している者を、どうして無から造られたと言うのか。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.6

6

Si autem dicis eum vere esse creaturam, cur eum filium nominas, cum in eo istius nominis abneges veritatem? II. Sed (de) vivis lapidibus divinae vocis percutiamus frontis ejus impudentiam.

PL 13, 50B

しかし、彼がまことに被造物であると言うのなら、その名の真実性を彼において否定しておきながら、なぜ彼を子と名指すのか。II. だが、神の声の生きた石で、彼の額の恥知らずを打とう。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.7

7

Tu dicis eum esse creaturam: ego dico eum esse filium: quis inter nos de professionis veritate pronuntiet? puto, quod libenter habeas, ut ille judicet, a quo tu, renuentibus nobis, factum dicis Christum ex nihilo. Audiamus ergo quid de coelis ipse pronuntiet.

PL 13, 50B

汝は彼を被造物と言い、私は彼を子と言う。我々のどちらの告白が真実かを、誰が裁くのか。思うに汝は、キリストを無から造ったと、我々が否むのも構わず汝が言うその者〔父〕に裁いてもらうことを、喜んで望むであろう。ならば、彼自身が天から何と宣言するかを聞こう。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.8

8

Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17) . Numquid dixit, Hic est quem ego feci ex nihilo?

PL 13, 50B

「これは私の愛する子、私の心にかなう者」(マタイ3:17)。父は「これは私が無から造った者である」と言っただろうか。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.9

9

Et vide, quia hoc tunc primum dixit, quando Jesus ut homo accessit ad baptismum: et, puto, non alia ratione quam quia poterat credi non esse filius Dei, qui corporeus videbatur, et inter caeteros homines ipse quoque ut homo peccator veniebat ad baptismum, cum peccata propria non haberet.

PL 13, 50B

そして見よ、父がこれを初めて言ったのは、イエスが人として洗礼に近づいたときである。思うに、それは、肉体をもって見られ、ほかの人々の間に、自らもまた人として罪人のように洗礼に来た者が、自分の罪は持たないのに、神の子ではないと信じられるおそれがあったからにほかならない。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.10

10

Ne ergo, (cum) sacramentum baptismatis in homine assumpto consummat Jesus, non vere Dei filius crederetur, clamat de coelo Pater, Hic est filius meus dilectus.

PL 13, 50C

それゆえ、イエスが受け取られた人間において洗礼の秘跡を成し遂げるとき、彼がまことの神の子とは信じられないことのないよう、父は天から叫ぶ、「これは私の愛する子」と。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.11

11

Intellexerat quidem et Joannes suum illum esse Dominum, quando et venienti ad baptismum ait; Ego a te debeo baptizari, et tu venisti ad me (Matth. III. 24) ?

PL 13, 50C

ヨハネもまた、彼が自分の主であることを悟っていた。洗礼に来た彼に、こう言ったときである、「私こそ汝から洗礼を受けるべきなのに、汝が私のところに来たのか」(マタイ3:24)〔引照は底本のまま。この言葉はマタイ3:14 にある〕。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.12

12

Sed ne forte apud alios Joannis testimonium non tam magnum videretur, ut vinceret fidem carnis et humilitatis in Christo, et omnia omnino quae per carnem ejus agebantur; ipse quo nemo major, ipse quo nemo melior cognitor, dat testimonium de coelis dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo bene complacui.

PL 13, 50C

しかし、ほかの人々にとっては、ヨハネの証言が、キリストにおける肉と卑しさへの信を、また彼の肉を通して行われたことのすべてへの信を、打ち負かすほど大きいとは見えないかもしれないので、彼ほど大いなる者はなく、彼ほど優れた認識者もない当の者〔父〕自らが、天から証言して言う、「これは私の愛する子、私の心にかなう者」と。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.13

13

In quantum enim manifesta fides erat circa carnem Salvatoris, in tantum et manifesta fides esse debuit circa deitatem Salvatoris: tunc enim et verus Deus est, si sit et verus filius.

PL 13, 50D

救い主の肉について信が明らかであった程度に応じて、救い主の神性についても信が明らかであるべきだったからである。まことの神であるのは、まことの子でもある場合だからである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.14

14

Carnem quidem ejus, vel potius hominem dicam, nemo ambigebat, quia nec ambigi poterat: sed illud quod in homine erat, et natum cum homine, quia videri per naturam non poterat, ne esset incertum, voce et quasi digito patris ostenditur dicentis: Hic est filius meus dilectus, in quo bene complacui; et interea pari auctoritate fides utriusque substantiae, id est, Dei et hominis commendatur in Christo.

PL 13, 50D

彼の肉、というより人間と言おう、それについては誰も疑わなかった。疑われようもなかったからである。しかし、人のうちにあって人とともに生まれたもの〔神性〕は、本性上は見られ得ないので、不確かにならぬよう、父の声と、いわば父の指によって示される、父は言う、「これは私の愛する子、私の心にかなう者」と。こうして同時に、同じ権威をもって、二つの実体、すなわち神と人への信が、キリストにおいて確証される。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.15

15

Hominis enim in se fidem Dei filius ipse signabat per conceptionem et partum Virginis, per infantiae vagitum, per cunas et in volumenta, per ipsa matris ubera, per ipsa materni lactis alimenta, per incrementa corporeae aetatis, per hoc ipsum quod venit, ut baptizaretur.

PL 13, 51A

というのも、神の子自らが、人間への信を自らにおいて印づけていたからである。乙女の懐妊と出産によって、乳児の泣き声によって、揺りかごと産着によって、母の乳房そのものによって、母乳の養いそのものによって、肉体の年齢の成長によって、洗礼を受けようと来たまさにそのことによって。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.16

16

Vides quomodo interim usque ad baptismum expressit in se hominis veritatem, tanto pressius hoc agens, quanto et difficilius credi poterat, Deum (in) hominem fieri.

PL 13, 51A

見よ、彼は洗礼に至るまでの間、人間であることの真実性を自らにおいて表した。神が人となることが信じがたければ信じがたいほど、それだけいっそう強くそうしたのである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.17

17

Et ne forte ad hoc coactum putes, et non sponte filium Dei, filium quoque factum esse hominis, audi Apostolum dicentem de eo: Qui cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7) .

PL 13, 51B

そして、彼が神の子でありながら人の子ともなったのは、強いられてのことで、自発のことではないと思わぬよう、使徒が彼について言うのを聞け、「神の形で立っていながら、神と等しくあることを奪い取るべきこととは考えず、かえって自らを空しくして、僕の形を取った」(フィリピ2:6-7)。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.18

18

Si ergo semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, non coactus est, sed sponte factus (est) filius hominis, existens in forma Dei, Deo aequalis. Habes igitur filium exprimentem in se fidem hominis. III.

PL 13, 51B

それゆえ、自らを空しくして僕の形を取ったのなら、彼は強いられたのではなく、自発的に人の子となったのである、神の形にあり、神と等しい者でありながら。こうして汝は、人間への信を自らにおいて表す子を得る。III.

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.19

19

Item videamus fidem in eo divinitatis expressam: et licet sufficienter supra de fide ejus divinitatis expressum est, et adhuc sint alia quoque multa copiosiora quibus fides divinitatis apparet; tamen illa nunc taceo: sufficit enim mihi si fidem divinitatis in Christo solus interim pater ostendit dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo bene complacui.

PL 13, 51B

同様に、彼において表された神性への信を見よう。神性への信が表されたことは上で十分に述べたし、神性への信が現れる、さらに豊かな証拠がなお多くあるが、今はそれらを措く。さしあたり父ただ一人がキリストにおける神性への信を示せば、私には足りるからである、父は言う、「これは私の愛する子、私の心にかなう者」と。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.20

20

Quid ais, haeretice? credis sine dubio Christo, quod se filium hominis fecerit: quid censes de patre? estne veridicus apud te, cum Christum filium suum esse testatur? (si non) credis patri, cum Christum filium suum esse testatur, jam majoris apud te auctoritatis est Christus, cui de fide in se hominis credis; et minus idoneus est pater, cui de filii testatione non credis.

PL 13, 51C

異端者よ、何を言うのか。汝は、キリストが自分を人の子としたことを、疑いなく信じている。では、父についてはどう考えるか。父がキリストを自分の子だと証言するとき、父は汝にとって真実を語る者ではないのか。〔もし〕父がキリストを自分の子だと証言するのに、汝が父を信じないのなら〔底本は「(si non) credis patri」。「もし……信じないなら」と解した。ミーニュの脚注は credisne(汝は父を信じるのか)とする異読を挙げる〕、汝にとっては、人間としての自分への信について汝が信じるキリストのほうが、すでに権威が大きく、子についての証言を汝が信じない父のほうが、信頼に足りないことになる。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.21

21

Et quomodo patrem majorem Deum vindicas, cujus vocem quasi minimi depretias? vel quomodo Christum Deum minorem asseris, cui tantum credis, quantum nec ei, quem majorem praedicas?

PL 13, 51C

それなのに汝は、どうして父をより大いなる神と主張するのか。その声を、まるで最も小さな者の声のように軽んじているのに。また、どうしてキリストをより小さな神と断ずるのか。汝は、より大いなる者と宣べる者〔父〕をすら信じないほどに、キリストを信じているのに。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.22

22

Magnus iste honor tuus est quem patri defers, ut ei non credas de filio suo profitenti. Qui tamen iterum et alibi profitetur illum suum filium esse, quando cum apostolis Petro et Jacobo et Joanne Dominus ascendit in montem, et refulsit facies ejus sicut sol (Matth. XVII, 2) .

PL 13, 51C

汝が父に帰するこの栄誉は大したものだ、自分の子について公言する父を信じないというのだから。しかも父は、もう一度、ほかの場所でも、その者が自分の子だと公言する。主が使徒ペトロ、ヤコブ、ヨハネとともに山に登り、その顔が太陽のように輝いたときである(マタイ17:2)。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.23

23

Percutiat iterum divinum testimonium tuae frontis impudentiam: Et ecce, inquit nubes lucida inobumbravit eos: et ecce vox de nube dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo bene complacui: ipsum audite (Ibid., 5) .

PL 13, 51D

神の証言がもう一度、汝の額の恥知らずを打て。「すると見よ、輝く雲が彼らを覆い、見よ、雲から声がして言った、『これは私の愛する子、私の心にかなう者。彼に聞け』」(マタイ17:5)。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.24

24

Certe Moyses et Elias pariter videbantur cum eo loquentes, quos utique de adoptione factos esse filios Dei negare non potes: et quomodo de solo Christo vox divina testatur dicens; Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui: ipsum audite?

PL 13, 52A

確かに、モーセとエリヤも、彼と並んで語り合っているのが見えた。この二人が、養子縁組によって神の子とされた者であることを、汝はまさか否定できまい。それなのに、どうして神の声はキリストただ一人について証言して言うのか、「これは私の愛する子、私の心にかなう者。彼に聞け」と。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.25

25

Si enim et Christus de adoptione filius est, cum staret inter duos filios adoptivos, dixisset utique, « Et hic filius meus est, » ne Christus solus filius esse crederetur: at cum dixit, Hic est filius meus dilectus, adoptionis filios separavit, ut proprietas verae nativitatis in Christo solo filio crederetur.

PL 13, 52A

もしキリストもまた養子縁組による子であるなら、二人の養子の間に立っていたとき、キリストだけが子と信じられることのないよう、必ず「この者もまた私の子である」と言ったはずである。だが「これは私の愛する子」と言ったとき、父は養子縁組による子らを彼から切り離したのであり、それはまことの誕生の固有性が、ただ一人の子キリストにおいて信じられるためである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.26

26

Sed non sufficit ut Christum tantummodo filium suum esse profiteretur; addidit etiam quod vero filio debebatur, dicens, ipsum audite.

PL 13, 52A

しかし父は、キリストを自分の子と公言するだけでは足りず、まことの子に当然帰されるべきことを付け加えた、「彼に聞け」と言って。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.27

27

Magnam, immo et parem sibi auctoritatem ostendit in filio, cum ita audiendus est filius, ut audiendus et pater est: Ipsum, inquit, audite. Quidquid ergo jam dixerit Christus, audiendus est.

PL 13, 52A

父は子において、大きな、いや自分と等しい権威を示す。子は、父が聞かれるべきであるのと同じように聞かれるべきだからである。「彼に聞け」と父は言う。それゆえ、キリストが何を言おうと、彼は聞かれねばならない。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.28

28

Et videamus, si nusquam se dicit esse filium Dei, si nusquam se Deum patrem habere profitetur. Ipsius vox est: Omnis plantatio quam non plantavit pater meus, eradicabitur (Matth. XV, 13) . Et iterum: Domum patris mei fecistis domum negotiationis (Joan. II, 16) .

PL 13, 52B

では、彼がどこでも自分を神の子とは言わず、どこでも神を自分の父として公言しないのかどうか、見よう。彼自身の声はこうである、「わが父が植えなかった植え物はみな、根こそぎにされる」(マタイ15:13)。また、「汝らは私の父の家を商いの家とした」(ヨハネ2:16)。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.29

29

Alibi quoque: Et tu credis in filio Dei (Joan. IX, 35) ? Numquam praesumeret dicere, Pater meus, patris mei, et tu credis in filio Dei, nisi esset confidentia naturae, quae vindicat vocabulum veritatis in patre, de conscientia propriae nativitatis.

PL 13, 52B

ほかの箇所でも、「汝は神の子を信じるか」(ヨハネ9:35)。「わが父」「わが父の」、そして「汝は神の子を信じるか」と、あえて言うことは決してなかったはずである、父という呼び名の真実性を、自らの誕生についての認識から要求する、本性への確信がなければ。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.30

30

Quid enim insolenter ille loqueretur, Qui semetipsum humiliavit factus obediens usque ad mortem crucis. IV.

PL 13, 52B

「自らをへりくだらせ、十字架の死に至るまで従順となった」彼が、いったいなぜ不遜に語ったりしようか。IV.

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.31

31

Sunt et alia testimonia plurima: sed nos nunc non librum scribimus ut omnia prosequamur, sed causa brevitatis paucis testimoniis summas claudimus, ut vox illa obruatur, quae negat Christum esse filium Dei.

PL 13, 52B

ほかにもきわめて多くの証言がある。しかし我々は今、すべてを論じ尽くす書物を書いているのではなく、簡潔のために、少数の証言で要点を締めくくる。キリストが神の子であることを否定する、あの声が覆いつくされるように。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.32

32

Sane dicit se Christus filium quoque esse hominis, cum ait: Et videbitis filium hominis (Marc. XIV, 62) . Et, Quem dicunt esse filium hominis (Matth. XVI, 13) ?

PL 13, 52C

確かにキリストは、自分が人の子でもあると言っている、「汝らは人の子を見るであろう」(マルコ14:62)と言うときに。また、「人々は人の子を誰と言っているか」(マタイ16:13)と。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.33

33

Hoc est enim sacramentum fidei in Christo, ut cum illum filium Dei esse credideris, credas quoque et filium hominis esse eum factum.

PL 13, 52C

キリストにおける信仰の秘義とは、彼を神の子と信じたうえで、彼が人の子ともなったと信じることだからである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.34

34

Illud enim quod filius Dei est, naturaliter possidet; hoc autem quod filius hominis factus est, qua beneficius nobis praestitit: et ideo qui Christum filium Dei esse non credit, impius est; sed et qui Christum filium hominis esse factum confiteri dedignatur, ingratus est.

PL 13, 52C

神の子であるということは、彼は本性によって所有している。しかし、人の子となったということは、我々に恩恵を施したゆえである〔底本は qua beneficius nobis praestitit。ミーニュの脚注(オックスフォード版)は、ほかの写本の quia beneficia nobis praestitit(我々に恩恵を施したゆえに)がより正しく、また quia beneficus nobis perstitit と読むものもあるとする。前者に従った〕。それゆえ、キリストを神の子と信じない者は不敬虔であり、キリストが人の子となったことを告白するのを恥とする者は、恩知らずである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.35

35

Tu tamen, haeretice, credis quod Christus filius quoque hominis factus est, et cum hoc ipsum de se Salvator dicat, non abnuis. At vero cum dixerit pater, Hic est filius meus, et cum dixerit filius, Pater meus; tu ut cor Pharaonis obduras, et non credis?

PL 13, 52C

それでも異端者よ、汝は、キリストが人の子ともなったと信じており、救い主が自らについてそう言っているのに、否定しない。だが、父が「これは私の子である」と言い、子が「わが父」と言ったのに、汝はファラオの心のように頑なになって、信じないのか。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.36

36

Superest impudentiae tuae, ut quasi melancholicus non vera perspiciens, patrem et filium dicas esse mentitos.

PL 13, 52D

汝の恥知らずには、まだ残っていることがある。憂鬱症の者のように真実を見分けられず、父も子も偽りを言ったと言うことである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.37

37

Non, inquit, nego filium; sed nego verum filium: ergo et Petrus ideo beatitudinis vocem promeruit, quia Christum verum filium esse non credidit, licet filium Dei vivi sit confessus.

PL 13, 52D

「私は子を否定するのではない。まことの子を否定するのだ」と彼は言う。ならば、ペトロもまた、キリストをまことの子とは信じなかったからこそ、至福の声を受けるにふさわしかったことになる、生ける神の子と告白したにもかかわらず。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.38

38

Magnum revera confessae fidei sacramentum est in Petri conscientia, ut cum labiis dicat, Tu es Christus, filius Dei vivi (Matth. XVI, 16) , in corde tamen habeat, quod non sit verus filius Dei vivi.

PL 13, 53A

まことに、告白された信仰の秘義は、ペトロの胸中にあっては大したものである、口では「汝はキリスト、生ける神の子」(マタイ16:16)と言いながら、心では、彼は生ける神のまことの子ではないと思っているというのだから。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.39

39

Ego homo sum: verba audio, verba intelligo, interpretationem tacitam cordis audire non possum. Christum filium dixit Dei vivi: nisi et adoptivum adjecerit, ego aliud nihil intelligo, quam quod et loquitur.

PL 13, 53A

私は人間である。言葉は聞き、言葉は理解するが、心の沈黙の解釈までは聞き取れない。ペトロはキリストを生ける神の子と言った。養子〔縁組による子〕とも付け加えないかぎり、私は、彼が語るとおりのこと以外に何も理解しない。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.40

40

Viderit si Christus, qua Dominus et Deus cor aspicit: mihi tamen qui auribus tantum audio, debuit etiam per vocem fieri cordis ejus manifesta confessio, propter quem et Petrus interrogatur: non enim sibi soli Petrus interrogatus est, sed et omnibus (nobis); ut cum ille de Christo bene confitetur, et nos similiter disceremus pari confessione ad beatitudinem pervenire.

PL 13, 53A

キリストは、主であり神である者として心を見るのだから、それは彼の知るところとしよう〔Viderit si Christus の si は落ち着かない。「キリストが見ればよい」の意に取った〕。だが、耳でしか聞かない私には、その心の告白もまた、声によって明らかにされるべきだった。この私のためにこそ、ペトロは問われたのである。ペトロは自分一人のために問われたのではなく、我々すべてのために問われたのであり、彼がキリストについて正しく告白するとき、我々もまた同じ告白によって至福に至ることを学ぶためである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.41

41

Et interea videamus si digne Petrus beatitudinis praeconium consequitur, credens in corde quod non sit verus (filius), sed adoptivus: si digna haec patris revelatio est, et non potius carnis et sanguinis.

PL 13, 53B

そしてさしあたり、ペトロが、キリストはまことの〔子〕ではなく養子であると心で信じていながら、至福の宣言を受けるにふさわしいのかどうか、見よう。これが父の啓示にふさわしいのか、むしろ肉と血のものではないのか。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.42

42

Plurimi certe adoptione sunt filii Dei: et non solum Jeremias, qui adhuc cum esset in vulva matris, sanctificatus est (Jerem. I, 5) ; neque solus Joannes Baptista, qui in utero matris infans exsultavit in spiritu (Luc. I, 44) : sed neque solus Elias, qui mortem adhuc usque passus non est, vel quilibet ex numero prophetarum, ex quibus unus, ut in Evangelio relatum est (Matth. XVI, 14), putabatur Christus: sed ad hoc nomen adoptionis, meretrices et publicani, quamvis emendatione venerunt.

PL 13, 53B

確かに、養子縁組によって神の子である者は非常に多い。まだ母の胎にあるうちに聖別されたエレミヤ(エレミヤ1:5)だけではなく、母の胎内で乳児として霊において躍った洗礼者ヨハネ(ルカ1:44)だけでもなく、今に至るまで死を味わっていないエリヤだけでもなく、あるいは預言者たちの数に入るだれでもそうである。福音書に記されているとおり、キリストは彼らのうちの一人だと思われた(マタイ16:14)。それどころか、遊女や徴税人さえも、改心を経てではあるが、この養子縁組という名に至った。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.43

43

Et ne quis me putet blasphemare, audiat in Evangelio dici: Meretrices et publicani praecedent vos in regno coelorum (Matth. XXI, 31) , ubi non nisi filii adoptionis sunt.

PL 13, 53C

私が冒瀆していると思う者がないよう、福音書で言われていることを聞くがよい、「遊女や徴税人のほうが、汝らより先に天の国に入る」(マタイ21:31)。そこにいるのは、養子縁組の子らにほかならない。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.44

44

Cum ergo nec blasphemis nec turpibus adoptionis gratia denegatur, si corrigant se: hoc pro magno sacramento Pater Petro revelavit, quod scilicet filius quidem Dei vivi est, sed adoptione potius, et non nativitate, et tantum nomine, non etiam et nominis veritate?

PL 13, 53C

ならば、冒瀆する者にも恥ずべき者にも、身を改めるなら養子縁組の恩寵が拒まれないのに、父がペトロに大いなる秘義として啓示したのは、彼が確かに生ける神の子ではあるが、むしろ養子縁組によってであって誕生によってではなく、名においてだけであって名の真実においてではない、ということだったのか。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.45

45

Plane qui hoc credit, non beatus ille est, sed miserrimus omnium hominum, habens non solum intelligentiam carnis et sanguinis, verum etiam et spiritum diaboli.

PL 13, 53C

明らかに、これを信じる者は、幸いな者ではなく、すべての人間のうちで最も惨めな者であり、肉と血の理解を持つだけでなく、悪魔の霊をも持っている。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.46

46

Sed quaeso, Regina, sentias, quod multa in hoc loco dici poterant, quae ad consequentia festinans praetereo; credens quod data occasione, quasi una de sapientissimis plus possis sentire quam loquimur, secundum sententiam Salomonis: Da sapienti occasionem, et sapientior erit (Prov. IX, 9) .

PL 13, 53C

だが、后よ、悟ってほしい。この箇所では多くのことが言えたのに、先を急ぐため、私は通り過ぎているのである。機会が与えられれば、最も賢い者の一人として、あなたは我々が語る以上のことを悟りうると私は信じている、ソロモンの言葉のとおり、「賢者に機会を与えよ、そうすれば彼はいっそう賢くなる」(箴言9:9)。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.47

47

V. Haec vestra, Ariani, doctrina est, haec vestra interpretatio singularis, hoc secretum fidei vestrae mysterium: Adoptione, inquit, Christus est filius, et non verus filius.

PL 13, 53D

V. これが諸君の教えである、アレイオス派よ。これが諸君の独自の解釈、諸君の信仰の秘められた奥義である、「キリストは養子縁組によって子であり、まことの子ではない」と。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.48

48

Interrogemus et Joannem: potest et hic verum didicisse, sive quia interfuit cum Petri laudata confessio est, sive ex peculiari dilectione Salvatoris, qua ita erat ei proximus, ut etiam supra pectus ejus recumberet (Joan. XIII, 23) .

PL 13, 53D

ヨハネにも尋ねてみよう。彼もまた真実を学びえたはずである、ペトロの賞賛された告白がなされたときに居合わせたからか、あるいは救い主の格別の愛によってか、その愛ゆえに彼は救い主にきわめて近く、その胸にもたれるほどだった(ヨハネ13:23)。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.49

49

Videamus, quid haerens pectori ejus hauserit. Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus filius qui est in sinu patris (Joan. I, 18) . Nulla creatura videt Deum, secundum hoc quod Deus est; et ideo ait: ( Deum ) nemo vidit umquam.

PL 13, 54A

彼がその胸にすがって何を汲み取ったかを見よう。「神を見た者はいまだかつていない。ただ、父の懐にいる独り子である子のほかには」(ヨハネ1:18)。いかなる被造物も、神が神であるかぎりにおいては神を見ない。それゆえ彼は言う、「神を、いまだかつて見た者はいない」と。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.50

50

Sed sequitur, et dicit: nisi unigenitus filius: ergo unigenitus filius non est creatura, qui Deum videt quem nulla vidit creatura.

PL 13, 54A

しかし続けて彼は言う、「ただ独り子である子のほかには」。それゆえ独り子である子は被造物ではない、いかなる被造物も見なかった神を見るのだから。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.51

51

Et ne forte unum eum de adoptivis filiis crederes, amputavit sensus impii occasionem, cum eum dixit non solum filium, sed etiam unigenitum filium. Hoc nomen non habet socios: et licet dicantur alii filii; adoptione tamen, non natura sunt filii.

PL 13, 54A

また、彼を養子の子の一人と汝が信じることのないよう、彼は不敬な思いの余地を断ち切った。彼を単に子と言うだけでなく、独り子である子と言ったからである。この名〔底本は nomem。nomen と読む〕には仲間がいない。ほかの者たちも子と言われるが、養子縁組によって子なのであって、本性によってではない。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.52

52

Sed Christus solus unigenitus filius est, quia solus verus filius est, non adoptione, sed natura, non nuncupatione tantum, sed et genere: solus (inquam) verus filius est, qui etiam in sinu patris est.

PL 13, 54A

しかし独り子である子はキリストただ一人である。ただ一人がまことの子だからであり、養子縁組によってではなく本性によって、呼び名だけでなく生まれによってそうなのである。父の懐にもいる者、ただ一人がまことの子である、と私は言う。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.53

53

Filii adoptivi in sinu Abrahae sunt: qui autem verus filius est, et unigenitus filius est, in sinu patris est. Intellige tamen et in hoc inseparabilem paternae substantiae filium, quod in sinu patris dicitur esse.

PL 13, 54B

養子の子らはアブラハムの懐にいる。しかし、まことの子であり、独り子である子は、父の懐にいる。ここでも、父の実体から切り離せない子を悟れ、父の懐にいると言われていることによって。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.54

54

Item legimus: Sic enim dilexit mundum Deus, ut filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 16) .

PL 13, 54B

また我々は読む、「神は世をこれほどに愛して、その独り子を与えた。彼を信じる者がみな滅びず、永遠の生命を得るためである」(ヨハネ3:16)。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.55

55

Non video, quomodo dilectio Dei commendetur ad mundum, si non verus et unigenitus est filius, quem dedit pro mundi redemptione. Mundus sine dubio creatura est; si Christus creatura est, quid contulit mundo, dans pro creatura creaturam?

PL 13, 54B

世の贖いのために与えた子が、まことの独り子でないとしたら、神の愛が世に対してどのように示されるのか、私には分からない。世は疑いなく被造物である。キリストが被造物なら、被造物のために被造物を与えて、世に何をもたらしたのか。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.56

56

Omnis creatura servili conditione censetur: si Christus creatura est, servus est: quomodo redemit ad libertatem, cum servus nullo jure possit conferre libertatem? et tamen Abraham, ut commendaret dilectionem quam habebat ad Deum, proprium et verum unigenitum et dilectissimum filium obtulit in holocaustum, cum hoc ipsum Deus ad probandum cunctis ejus in se dilectionem fieri praecepisset.

PL 13, 54B

あらゆる被造物は僕の身分に数えられる。キリストが被造物なら、僕である。僕は何の権利によっても自由を授けることができないのに、どうして自由へと贖ったのか。しかもアブラハムは、神に対して抱く愛を示すために、自分のまことの愛する独り子を全焼の供え物として献げた、神自らが、アブラハムの自分への愛をすべての者に証しするために、これを行えと命じたときに。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.57

57

Et tu dicis, impie, quia Deus volens commendare dilectionem suam mundo, non habuit verum filium quem daret, sed usus est necessitate, more sterilium, ut, quia verum de se genitum filium non habuit per naturam, vel ex nihilo factum daret? VI.

PL 13, 54C

それなのに汝は言うのか、不敬虔な者よ、神は世に自分の愛を示そうとしたが、与えるべきまことの子を持たず、不妊の者たちのように、必要に迫られて、自らから生まれたまことの子を本性によって持たなかったので、せめて無から造られた者を与えたのだ、と。VI.

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.58

58

Dic, impie, (ergo) majore virtute dilectionem commendavit Abraham, proprium et unigenitum filium offerens, quam Deus qui non habuit proprium, neque vere unigenitum dedit.

PL 13, 54C

言え、不敬虔な者よ、〔それなら〕アブラハムは、自分のまことの独り子を献げたのだから、自分のものを持たず、まことの独り子を与えたのでもない神よりも、大きな力で愛を示したというのか。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.59

59

Et est, quod velit Deus magnopere commendare: et inferius (non) commendat, cum commendaverit homo.

PL 13, 54D

神は大いに愛を示そうと望んでいる。それなのに、人がすでに示したあとでは、それより劣ったかたちでしか示さないことになる〔底本は「et inferius (non) commendat」。(non) の補いがあるが、これを入れると意が通じない。inferius を「それより劣って」と取った。ミーニュの脚注は quod を quidquam とする異読を挙げる。そう読めば、「神が大いに示そうと望むものが何かあるのに、人が示したあとでは、それより劣って示すというのか」という憤りの問いとなる〕。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.60

60

Et ille Deus quem majorem praedicas, minor est homine in commendanda dilectione: minus enim commendavit dilectionem, si non verum et unigenitum filium dedit pro mundi dilectione: et Abraham plus commendavit, qui proprium et unigenitum obtulit.

PL 13, 54D

そして、汝がより大いなる者と宣べるその神は、愛を示すことにおいて人間より小さい。まことの独り子でない子を世への愛のために与えたのなら、神が示した愛は小さく、自分のものである独り子を献げたアブラハムのほうが、より多く示したことになるからである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.61

61

Sed absit haec impietas, ut vel in dilectione commendanda minor sit Deus, qui est per omnia inaestimabilis: verum enim et unigenitum filium dedit, diligens mundum.

PL 13, 54D

しかし、この不敬は退けられよ、あらゆる点で測り知れない神が、愛を示すことにおいてさえ劣るなどということは。神は世を愛して、まことの独り子である子を与えたのである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.62

62

Hoc enim Paulus vas electionis exsequitur, volens Dei in nos commendare dilectionem dicens, Qui suo filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32) ; cum dicit, Filio suo, proprietatem veritatis expressit in nomine: et vide tamen, quo sermone usus est, dicens, Qui suo filio non pepercit.

PL 13, 55A

というのも、選びの器パウロは、我々に対する神の愛を示そうとして、これを論じているのである、「自分の子を惜しまず、我々すべてのために彼を引き渡した者は」(ローマ8:32)。「自分の子」と言うとき、彼は名において真実の固有性を表した。そして見よ、「自分の子を惜しまなかった者」と言って、どのような言葉を用いたかを。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.63

63

Legisti utique dicentem Deum ad Abraham, cum filium pro Dei dilectione vellet occidere: Ne injicias manum tuam in puerum, ne facias illi quidquam: nunc enim cognovi, quia times Deum tuum, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me (Gen. XXII, 12) .

PL 13, 55A

汝は確かに読んだであろう、神がアブラハムに言った言葉を、彼が神への愛のために子を殺そうとしたときである、「その子に手を下すな、何もしてはならない。今、私は、汝が汝の神を畏れ、私のゆえに汝の愛する子を惜しまなかったことを知った」(創世記22:12)。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.64

64

Dicit et Paulus: Qui filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum: dicit Apostolus ex Dei voce, quomodo commendaret dilectionem: improprie usus fuerat verbis divinis, si non et hic de vero filio loqueretur: et tamen, quis nesciat in patre Abraham et Isaac filio ejus imaginem praecessisse futurae veritatis?

PL 13, 55A

パウロも言う、「自分の子を惜しまず、我々すべてのために彼を引き渡した」。使徒は、神の声から、どのように愛を示すかを引いて言っているのである。もしここでもまことの子について語っていないのなら、彼は神の言葉を不適切に用いたことになる。しかも、父アブラハムとその子イサクにおいて、来たるべき真実の像が先立っていたことを、知らぬ者があろうか。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.65

65

In Deo patre et Christo unigenito filio ejus sacramentum praecedentis figurae monstravit Apostolus, consignans ipsis sermonibus veritatem, quibus et primum figura signata est, dicens: Qui proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum.

PL 13, 55B

使徒は、父なる神とその独り子である子キリストにおいて、先立つ予型の秘義を示した。予型が最初に印づけられたのと同じ言葉で真実に証印を押して、こう言ったのである、「自分自身の子を惜しまず、我々すべてのために彼を引き渡した」と。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.66

66

Si ergo figura erat in Abraham, cum offerret filium; veritas autem in Deo patre, cum tradidit filium: quid ais doctor impietatis? ubi major vis versari debet, in figura, an in veritate? sine dubio in veritate.

PL 13, 55B

それゆえ、アブラハムにおいては、子を献げたとき予型があり、父なる神においては、子を引き渡したとき真実があったのなら、不敬の教師よ、何を言うのか。より大いなる力はどちらに宿るべきか、予型にか、真実にか。疑いなく真実にである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.67

67

Et quomodo tu minorem exhibes veritatem, pleniorem vero figuram? plenior enim est figura, ubi verus filius offertur: et minor est veritas, ubi secundum te, non verus filius traditur. Sed plane major est veritas, et minor est figura.

PL 13, 55B

それなのに、どうして汝は、真実を小さく、予型をより充実したものとして示すのか。まことの子が献げられる場所のほうが予型は充実しており、汝に従えば、まことの子が引き渡されない場所では真実は小さいことになる。しかし、明らかに、真実のほうが大きく、予型のほうが小さいのである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.68

68

Hoc si vis probari, crede verum unigenitum filium Dei; et intelliges, quod multo plus quam Abraham, gessit Deus, dans filium suum unigenitum pro mundi dilectione secundum Evangelium (Joan. III, 16) , vel cum secundum Paulum, suo filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum.

PL 13, 55C

これを証明してほしいなら、神のまことの独り子を信じよ。そうすれば、神が、福音書によれば世への愛のために自分の独り子を与えたとき(ヨハネ3:16)、またパウロによれば、自分の子を惜しまず、我々すべてのために彼を引き渡したときに、アブラハムよりはるかに多くのことを成したと悟るであろう。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.69

69

Abraham enim licet filium obtulerit, tamen pro Dei dilectione obtulit, cui quidquid obtuleris, non aequas ad quod dignus est; et obtulit filium, quem posteaquam per naturam habere non potuit, per Deum tamen contra naturam est adeptus: obtulit ergo Deo, quod ei contra spem naturae dederat Deus, et obtulit filium.

PL 13, 55C

アブラハムは子を献げたけれども、神への愛のために献げたのであり、神に何を献げようとも、神にふさわしいものには等しくならない。しかも彼が献げたのは、本性によっては持てなかったが、神によって本性に反して得た子である。彼は神に、本性の望みに反して神が与えたものを献げた。そして子を献げたのである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.70

70

VII. Facit ad causam, si dixero se minorem, et sine illa conditione praesenti quandoque mortalitatis lege moriturum: contra, examina quid Deus praestiterit: filium suum praestitit unigenitum, quem non sero ex alicujus adeptus est gratia, sed semper habet sine initio ex proprietate naturae natum de se talem, qualis et ipse pater est qui eum genuit, invisibilem, inaestimabilem, sempiternum, impassibilem et immortalem et omnipotentem, sicut ipse pater est, et postremo per omnia, secundum hoc quod Deus est, aequalem ei qui eum genuit.

PL 13, 55C

VII. もし私が、彼は〔神の子より〕小さく、あの現在の条件を欠いたまま、いつか死すべき定めの法によって死ぬ者だと言うなら、それは論に資する〔この一文は本文が崩れているらしく、係りが定かでない。se の指すものをアブラハムの子と取った〕。〔だが〕逆に、神が何を施したかを吟味せよ。神は自分の独り子を施した。その子は、神が何者かの恩寵によって遅れて得たものではなく、始めなく、本性の固有性によって自分から生まれた者として常に持っている子であり、生んだ父自身がそうであるとおりの者、見えざる、測り知れない、永遠の、苦しみを受け得ない、不死の、全能の、父自身がそうであるとおりの者である。そして最後に、神であるかぎりにおいてあらゆる点で、自らを生んだ者と等しい者である。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.71

71

Vides qualem dedit filium pater. Ecce jam Deus inaestimabiliter superior invenitur in filio: et nunc considera, quod hunc talem unigenitum filium pro mundi dilectione praestiterit: et expende nunc, quidnam sit mundus; utique creatura est: similiter et Deus quid sit, expende: utique creator est: et nunc jam compara, quem dilexerit Abraham, et quem dilexerit Deus.

PL 13, 56A

汝は、父がどのような子を与えたかを見る。見よ、神は子において、すでに測り知れず優れていることが明らかである。そして今度は、このような独り子を世への愛のために施したことを考えよ。また、世が何であるかを量れ。疑いなく被造物である。同じく、神が何であるかも量れ。疑いなく創造主である。そして今や、アブラハムが愛した者と神が愛した者とを比べよ。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.72

72

Abraham quidem Deum. Sed recense quanta Deus Abrahae praestiterit, et invenies, quod Abraham multo minus Deo dilectionis debitum reddidit quam debebat, licet reddiderit quantum reddere potuit. Deus autem mundum diligit pro nulla sibi data ab eo gratia.

PL 13, 56A

アブラハムが愛したのは、確かに神である。だが、神がアブラハムに施した事柄がどれほどであったかを数え上げよ。そうすれば、アブラハムは、神に負う愛を、負うべき分よりはるかに少なくしか返さなかったと分かるであろう、返せる限りを返したとしても。一方、神が世を愛するのは、世から神に与えられたいかなる恩義もないままである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.73

73

Vides quia multo est commendabilior dilectio Dei quae non ex debito praestatur, quam illa Abrahae quae praestatur ex debito.

PL 13, 56A

汝は見る、負債としてではなく与えられる神の愛のほうが、負債として与えられるアブラハムの愛よりも、はるかに称賛に値することを。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.74

74

Sed vide adhuc supereminentiam dilectionis qua Deus diligit mundum, non solum sibi, qui eum condidit nullo merito justitiae commendatum, verum etiam peccatorem et adversum se impium.

PL 13, 56B

さらに、神が世を愛する愛の卓越を見よ。神は、自らが造った世を、義のいかなる功績によっても推奨されていないのに愛するだけでなく、罪人であり、自分に逆らう不敬な世をさえ愛するのである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.75

75

Mundum ergo dilexit Deus peccatis et impietatibus reum, non quia peccata et impietates dilexerit mundi, sed dilexit mundum, ut de peccatis et impietatibus mundus ipse liberetur.

PL 13, 56B

こうして神は、罪と不敬ゆえに罪責のある世を愛した。世の罪と不敬を愛したからではなく、世そのものが罪と不敬から解放されるように、世を愛したのである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.76

76

Et audi Apostolum per haec mire commendantem Dei dilectionem, cum scribit ad Romanos: Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis moruus est? vix enim pro justo quis moritur. Nam pro bono forsitan quis audeat mori.

PL 13, 56B

そして、使徒がこれらによって神の愛を驚くべきしかたで示しているのを聞け、ローマ人に書き送って言う、「キリストは、我々がなお弱かったとき、定められた時に、不敬な者のために死んだ〔底本は moruus。mortuus と読む〕のだが、それはなぜか。義人のためにさえ、死ぬ者はほとんどない。善人のためなら、あるいは進んで死ぬ者もあろうが」。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.77

77

Commendat autem Deus charitatem suam in nobis: quoniam si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis justificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum (Rom. V, 6-9) . VIII.

PL 13, 56B

「しかし神は、我々に対する自らの愛を示している。我々がなお罪人であったとき、キリストは我々のために死んだのだから。ましてや、今その血によって義とされた我々は、彼によって怒りから救われるであろう」(ローマ5:6-9)。VIII.

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.78

78

Intelligo quidem, quod hoc testimonium discuti desiderat: sed nunc quod faciat ad causam breviter pandimus.

PL 13, 56C

この証言が吟味されることを求めているのは、私も理解している。だが今は、論に資するところを簡潔に示すにとどめる。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.79

79

Mundum, habitatores mundi interpretatus Apostolus ostendit, quod pro impiis, et peccatoribus mortuus est Christus, ut suam charitatem commendaret in nobis, qui sumus in mundo: et moritur, inquit, Christus, pro impiis, et peccatoribus; quandoquidem vix pro justo quis moritur, licet forsitan pro bono quis audeat mori.

PL 13, 56C

使徒は、世を世の住人と解して、キリストが不敬な者、罪人のために死んだことを示した。世にいる我々に対する自らの愛を示すためである。「キリストは不敬な者、罪人のために死ぬ」と彼は言う。義人のためにさえ、死ぬ者はほとんどなく、善人のためなら、あるいは進んで死ぬ者もあるかもしれないのだから。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.80

80

Jamne intelligis quam inenarrabiliter praecellat dilectio Dei ubi est veritatis expressio, et quam minor sit dilectio Abrahae ubi figura signata est?

PL 13, 56C

神の愛が、真実が表されている場においていかに言い尽くせないほど卓越し、アブラハムの愛が、予型が印された場においていかに小さいか、汝はもう分かるか。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.81

81

Non hoc dico quasi non multum dilexerit Abraham; immo tantum dilexit Deum quantum et potuit, quantum nemo ex natis mulierum supergredi potest.

PL 13, 56C

私がこう言うのは、アブラハムが多く愛さなかったかのようにではない。むしろ彼は、できる限り神を愛した、女から生まれた者のうち誰も超え得ないほどに。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.82

82

Sed licet multum dilexerit Deum, et de toto corde et de totis viribus animae suae dilexerit: tamen inenarrabili supereminentia divinae dilectionis in infinitum superatur.

PL 13, 56D

しかし、彼が神を多く愛し、心の全体と魂の全力をもって愛したにせよ、神の愛の言い表しがたい卓越によって、無限に凌駕される。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.83

83

Quis enim possit explicare dilectionem quam Deus mundo praestitit, dans unigenitum filium suum ita, ut homo nasceretur qui Deus est; et haberet secundum carnem humana sorte initium nativitatis, qui sine initio de patre natus est; et ille aequalis Deo in forma Dei existens semper, accepta forma servili minor fieret, non solum patre, verum etiam angelis, immo et hominibus, nescio, si non et multum infra, vermis quoque comparatione; et postremo, ut secundum naturam susceptae animae, usque ad mortem tristitiam pateretur, qui totus gaudium est, non solum Abrahae, qui diem ejus cupiens videre, vidit et gavisus est (Joan. VIII, 56) , sed et omnium hominum sanctorum.

PL 13, 56D

というのも、神が世に示した愛を、誰が説き明かせようか。神は独り子を与えた。神である者が人として生まれ、父から始めなく生まれた者が、肉に従って、人間の運命のもとに誕生の始めを持ち、神と等しく、神の形に常にある彼が、僕の形を取って、父より小さくなっただけでなく、天使たちよりも、いや人間たちよりも小さくなり、虫に比べれば、さらにはるかに下になったとさえ言えるのではないかと、私は思う。そして最後に、受け取られた魂の本性に従って、死に至るまで悲しみを受けた。全き喜びである彼が、アブラハムの喜びであるだけでなく――アブラハムは彼の日を見ることを願い、見て喜んだ(ヨハネ8:56)――すべての聖なる人々の喜びであるその彼が、である。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.84

84

Praestitit ergo mundo unigenitum filium suum, ut qui vera vita est, pendens in ligno secundum carnem, mortem crucis pateretur, occultata interim sempiterna et inviolabili divinitate ejus, quae illi una est cum patre ejus.

PL 13, 57A

こうして神は、世に、自分の独り子を与えた。まことの生命である者が、肉に従って木に掛けられ、十字架の死を受けるためであり、その間、父と一つである彼の永遠で不可侵の神性は、隠されていた。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.85

85

Vide dilectionem, ut pro mundi salute Dominus majestatis crucifigatur in terra qui se filium Dei credentibus vitam aeternam praestat in coelis.

PL 13, 57A

愛を見よ。世の救いのために、威厳の主が地上で十字架につけられる。自分を神の子と信じる者たちに天で永遠の生命を与える者が、である。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.86

86

O te beatissimum, patriarcha Abrabam, cujus maxima dilectio in Deum non nisi inexplicabilis divinae dilectionis inundatione submergitur: et nescio si non hoc (totum) pro respectu tuae dilectionis et fidei Deus impio praestitit mundo.

PL 13, 57B

おお、至福なる者よ、族長アブラハム〔底本は Abrabam。ミーニュに脚注はない。Abraham と読む〕よ。汝の神への最大の愛も、神の愛の言い表しがたい氾濫によってでなければ沈められない。そして、神はこの〔すべて〕を、汝の愛と信仰への顧慮から、不敬な世に施したのではないかと、私は思う。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.87

87

Tibi enim et semini tuo promiserat Deus, ut haeres esses mundi per justitiam fidei (Rom. IV, 13) , sicut docet apostolus Paulus. IX.

PL 13, 57B

神は汝と汝の子孫に、信仰の義によって汝が世の相続人となると約束していたからである(ローマ4:13)、使徒パウロが教えるとおり。IX.

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.88

88

Sed satis tardo, si hunc locum voluero plenius exsequi: ad te convertar, haeretice, commonens, ut intendas quomodo Deus diligens mundum, dedit unigenitum suum filium, vel, ut ait Apostolus, quomodo suo filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum.

PL 13, 57B

だが、この箇所をさらに十分に論じようとすれば、私は遅れすぎる。汝に向き直ろう、異端者よ、注意するよう促しつつ、神が世を愛して、いかにして自分の独り子を与えたか、あるいは使徒の言うように、いかにして自分の子を惜しまず、我々すべてのために彼を引き渡したかを。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.89

89

Si sacramentum istius ineffabilis divinae dilectionis agnosceres, numquam adversus filium Dei impias componeres quaestiones; quas qui piae mentis est, per illa quae supra diximus, intelligit absolutas.

PL 13, 57B

もし汝が、この言い表しがたい神の愛の秘義を認めたなら、神の子に対して不敬な問いを組み立てることは決してなかったであろう。そうした問いが、先に我々が述べたことによって解消されたことは、敬虔な心の持ち主なら悟る。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.90

90

Sed adhuc reliquam partem propositi testimonii videamus, ut tuae frontis impudentia multo pressius obteratur.

PL 13, 57C

しかし、提示された証言の残りの部分も見よう。汝の額の恥知らずが、はるかに強く打ち砕かれるように。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.91

91

Nam cum dixisset: Sic enim dilexit Deus mundum, ut filium suum unigenitum daret, prosequitur, et dicit: Ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.

PL 13, 57C

「神は世をこれほどに愛して、その独り子を与えた」と言ったあと、彼は続けて言う、「彼を信じる者がみな滅びず、永遠の生命を得るために」と。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.92

92

Iterum dicam, est unigenitus filius: quomodo qui credit in eum, non perit, sed vitam habebit aeternam, cum credere in creaturam, sit Divinitatis offensio?

PL 13, 57C

もう一度言おう、彼は独り子である子である。〔そうでないなら〕、被造物を信じることが神性への冒瀆であるのに、彼を信じる者がどうして滅びず、永遠の生命を持つのか〔底本は「est unigenitus filius」。前後の論旨から、「そうでないなら」の意が省かれていると解した〕。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.93

93

Respice ad apostolum Paulum; considera, quae opprobria, quas obscenitates de his referat, qui, ut ipse ait, commutaverunt veritatem Dei in mendacio, et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 23) .

PL 13, 57C

使徒パウロに目を向けよ。彼が、自ら言うように「神の真理を偽りに替え、創造主よりも被造物を拝み、これに仕えた」者たちについて、どれほどの恥辱、どれほどの醜悪を語っているかを考えよ(ローマ1:23)〔引照は底本のまま。この言葉はローマ1:25 にある〕。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.94

94

Tu si sic credis, et sic colis, et servis unigenito filio Dei, ut eum dicas esse creaturam, illa te mala miser exspectant quibus illi puniuntur, qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio, et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori.

PL 13, 57D

もし汝が、神の独り子を被造物と言うようなしかたで、彼を信じ、拝み、これに仕えるのなら、哀れな者よ、汝には、神の真理を偽りに替え、創造主よりも被造物を拝み、これに仕えた者たちが罰せられる、あの災いが待っている。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.95

95

Adoptione, inquit, Christus filius Dei est, et non verus filius. Omnia leguntur Evangelia, et nusquam scriptum est, quod Christus adoptione sit filius, et non verus filius.

PL 13, 57D

「キリストは養子縁組によって神の子であり、まことの子ではない」と彼は言う。福音書はすべて読まれているが、キリストが養子縁組によって子であり、まことの子ではないとは、どこにも書かれていない。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.96

96

Et bene, quod Joannes, ille Joannes recubans supra pectus Domini, causam scripti Evangelii referens posuit, et dixit: Multa quidem et alia signa fecit Jesus coram discipulis suis, quae non sunt scripta in libro hoc: haec autem scripta sunt, ut credatis, quoniam Jesus est Christus filius Dei, et ut credentes vitam aeternam habeatis in nomine ipsius (Joan. XX, 30, 31) .

PL 13, 58A

そして、あのヨハネ、主の胸にもたれていたヨハネが、福音書を記した理由を述べて、こう記したのは見事なことである、「イエスは弟子たちの前で、ほかにも多くのしるしを行ったが、それはこの書には記されていない。これらが記されたのは、汝らが、イエスは神の子キリストであると信じるため、そして信じて、その名によって永遠の生命を持つためである」(ヨハネ20:30-31)。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.97

97

Estne opus adhuc apertius explanare? multa, inquit, et alia signa fecit Jesus: et licet non sint omnia scripta, quia nec scribi poterat infinita rerum copia; tamen haec ipsa ideo scripta sunt, ut credamus, quod Jesus est Christus filius Dei; et ut fidem singulorum provocaret, ostendit et praemium dicens: ut credentes vitam aeternam habeatis in nomine ejus.

PL 13, 58A

さらに明らかに説明する必要があるだろうか。「イエスは、ほかにも多くのしるしを行った」と彼は言う。すべてが記されたわけではない、事の数の無限が記されうるはずもなかったからである。それでもこれらは、我々が、イエスは神の子キリストであると信じるために記されたのであり、また一人一人の信仰を促すために、報いをも示して言う、「その名によって永遠の生命を持つために」と。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.98

98

Si vere adoptione esset filius Dei, et non natura, si sola nuncupatione, et non etiam quod in nuncupationi intelligentia est; nusquam magis hoc ipsum explanasset, quam in ultimo scriptionis, ne fides in ambiguo derelicta, vitam aeternam perderet per credulitatis incertum.

PL 13, 58A

もし彼が、本当に養子縁組によって神の子であって本性によってではなく、呼び名だけであって、呼び名の意味するところ〔底本は in nuncupationi。ミーニュに脚注はない。in nuncupatione と読む〕においてではないのなら、このことを、書物の終わりよりも明らかに説明する場所はなかったであろう、信仰が曖昧なまま放置され、信じる確かさの欠如によって、永遠の生命を失うことのないように。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.99

99

Sed Evangelista, qui ad hoc positus est, ut habens gratiam sancti Spiritus illa maxime lucidius panderet, quae ad vitae aeternae praemia pertinerent, non ambiguo clausit Evangelium, sed manifestissime expressit, ideo scripta Evangelia, ut credatis, inquit, quoniam Jesus est Christus filius Dei, et ut credentes vitam aeternam habeatis in nomine ejus.

PL 13, 58B

しかし福音記者は、聖なる霊の恩寵を受けて、永遠の生命の報いに関わることを何よりも明るく開示するために置かれた者であり、福音書を曖昧に閉じず、きわめて明白に言い表した。福音書が記されたのは、「汝らが、イエスは神の子キリストであると信じ、信じて、その名によって永遠の生命を持つため」だと、彼は言う。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.100

100

Etiam ne hic suspicio est creaturae in filio Dei, ubi, qui crediderit quod filius Dei est Christus, aeternam vitam possidet, et non aliter quam in nomine ejus? qui utique non est creatura, sed creator, et non adoptione filius, sed verus filius Dei: in nomine enim creaturae ne quidem vitam temporalem potest quis assequi, nisi si aliquis eam non auferendo praestare dicatur.

PL 13, 58B

ここでもなお、神の子における被造物の疑いがあるだろうか。キリストが神の子であると信じた者が永遠の生命を持つのであり、しかも彼の名においてでなければそうではない。その彼は被造物ではなく創造主であり、養子縁組による子ではなく神のまことの子である。被造物の名においては、一時の生命でさえ誰も得ることができない、もし誰かが、奪わないことをもって生命を与えると言われるのでなければ。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.101

101

X. De nihilo, inquit, fecit Deus sibi filium. Praetereo multa testimonia: loquatur Joannes Christi Domini dilectione perspicuus.

PL 13, 58C

X. 「神は子を無から造った」と彼は言う。多くの証言は措く。主キリストへの愛によって明晰なヨハネに語らせよう。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.102

102

Scribens Epistolam ait: Omnis qui diligit patrem, diligit eum qui ex eo natus est (I Joan. V, I) : numquid ait, diligit eum quem fecit Deus ex nihilo? sed nec patrem omnino nominasset, nisi scisset de eo natum filium.

PL 13, 58C

彼は書簡を書いて言う、「父を愛する者はみな、父から生まれた者を愛する」(一ヨハネ5:1)。「神が無から造った者を愛する」と言っただろうか。いや、父という名そのものを、彼から生まれた子を知っていなければ、決して挙げなかったであろう。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.103

103

Et fac nunc, quia ita intelligendum est, ut tu, haeretice, interpretaris; quod scilicet ab eo factus sit ex nihilo, quem ex patre natum dicit Joannes: et quaero, numquid secundum te solus Christus factus est ex nihilo?

PL 13, 58C

では、仮にこれを、汝、異端者が解釈するとおりに解すべきだとしよう。すなわち、ヨハネが父から生まれたと言うその者が、父によって無から造られたのだと。そこで問う、汝に従えば、キリストだけが無から造られたのか。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.104

104

Nonne, ut taceam de aliis, etiam mundus ipse ex nihilo factus est? ergo et mundus a nobis diligendus est, si diligendus est pater. Sed clamat idem Joannes: Nolite diligere mundum (I Joan. II, 15) . Numquid tam levis est Joannes, ut ipse sibi contraria praedicaret?

PL 13, 58D

他の者のことは措くとしても、世そのものもまた無から造られたのではないか。ならば、父を愛すべきなら、世もまた我々に愛されるべきことになる。だが同じヨハネが叫ぶ、「世を愛するな」(一ヨハネ2:15)。ヨハネは、自分自身に矛盾することを宣べるほど軽薄だろうか。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.105

105

Absit haec impietas, ut dicatur, Joannes repugnantia sibi loquitur, qui in sancto Spiritu loquebatur.

PL 13, 58D

ヨハネは自分に矛盾することを語る、などと言われる不敬は退けられよ。彼は聖なる霊において語っていたのである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.106

106

Scit distantiam facti et nati in ipso jam principio Evangelii sui, sicut supra expositum est, cum de ipso capitulo tractaretur: et ideo non ut facturam intelligit eum, quem dicit ex patre natum; quia nec singulariter poneret, si hoc quod ex patre natum est, facturam voluisset intelligi, sciens multos factos esse ex nihilo; sed singulariter ponens, de solo vero filio posuit dicens, quod ex patre natus est, quia ipse solus ex patre natus est, caeteri autem omnes facti sunt ut a conditore.

PL 13, 58D

彼は、自らの福音書のまさに初めにおいて、上で論じたとおり、その章が扱われたときに示したように、造られたことと生まれたことの隔たりを知っている。それゆえ、父から生まれたと言う者を、造られたものとは解していない。父から生まれたものを造られたものと解させるつもりだったなら、単数では置かなかったであろう、多くの者が無から造られたことを知っているのだから。だが単数で置いて、彼は、まことの子ただ一人について、父から生まれたと述べたのである。子だけが父から生まれ、他のすべての者は造り主によって造られたのだから。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.107

107

Noli ergo facere divinis sermonibus vim: quid infers, quod ille non loquitur? quid doces, quod ille non docuit? Si Christianus es, et si apud te verus doctor est Joannes, crede quod docuit.

PL 13, 59A

ゆえに、神の言葉に暴力を加えてはならない。ヨハネが語っていないことを、なぜ持ち込むのか。ヨハネが教えなかったことを、なぜ教えるのか。汝がキリスト教徒であり、ヨハネが汝にとってまことの教師であるなら、彼が教えたことを信じよ。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.108

108

Ex patre, inquit, natus est: hoc (si) credideris, si diligis patrem, et diligendo patrem, diligis filium qui ex eo natus est: quod si non credideris, quia ex patre natus est; quod neque patrem diligis, neque eum qui ex eo natus est: non autem diligis hoc modo, cum in patre negas esse quod patris est, id est generare, et in filio negas esse quod filii est, id est nasci.

PL 13, 59A

「父から生まれた」と彼は言う。これを信じるなら、すなわち汝が父を愛するなら、父を愛することによって、父から生まれた子を愛している。だが、父から生まれたと信じないなら、汝は、父をも、父から生まれた者をも愛していないことになる〔底本は「hoc (si) credideris, si diligis patrem」で、係りが乱れている。「これを信じるなら、すなわち父を愛するなら」と解した〕。そして汝がそう愛していないのは、父において、父のものである、すなわち生むことがあることを否定し、子において、子のものである、すなわち生まれることがあることを否定するからである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.109

109

Et audi nunc, quale tibi beatus Joannes nomen imposuit dicens: Hic est antichristus, qui negat patrem et filium (I Joan. II, 22) . Tu quidem falso Christiani tibi cognomen imponis; sed a veridico Joanne pro sectae tuae merito antichristus vocitaris.

PL 13, 59B

そして今、至福なるヨハネが、汝にどのような名を付けたかを聞け、「これが反キリストである、父と子を否定する者が」(一ヨハネ2:22)。汝は偽りをもってキリスト教徒という呼び名を自らに付けているが、真実を語るヨハネによって、汝の党派にふさわしく、反キリストと呼ばれるのである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.110

110

Mentior, si non tu in patris vocabulo intelligis creatorem, si non in filii nomine asseris creaturam. Joannes patrem et filium nuncupat: et tu in his nominibus creatorem et creaturam interpretaris.

PL 13, 59B

私が偽りを言っているなら別だが、汝は父という語に創造主を解し、子という名に被造物を主張しているのではないか。ヨハネは父と子と呼んでいるのに、汝はこれらの名において創造主と被造物を解釈する。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.111

111

Merito ergo vocaris antichristus, qui negas patrem et filium sub interpretatione impia. XI. Sed adhuc audi, o quisquis ille es insolens et contumax in filium, et de patris persona gloriaris: et intellige, quia patrem habere non potes, si non confitearis et filium.

PL 13, 59B

ゆえに、汝は当然反キリストと呼ばれる、不敬な解釈のもとで父と子を否定するのだから。XI. だが、なお聞け、汝が誰であれ、子に対して不遜で頑なでありながら、父のペルソナを誇る者よ。そして悟れ、子をも告白しないなら、汝は父を持つことはできない。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.112

112

Idem prosequitur Joannes: Qui negat filium, neque patrem (habet): qui confitetur filium, (et filium) et patrem habet (Ibid., 23) .

PL 13, 59C

同じヨハネが続けて言う、「子を否定する者は、父をも持たない。子を告白する者は、子をも父をも持つ」(一ヨハネ2:23)。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.113

113

Vides ubique Joannes ipsa nomina ponere, ut nihil aliud intelligatur, quam quod est in natura nominum: et tamen, si adhuc frons impudentiae tuae potest ictus lapidum sustinere, et si tanta obstinatio duritiae tuae est, ut cum audis patrem et filium, non tamen verum patrem neque verum filium credas; ecce idem Joannes qui est dilectus a Domino, vicem reddens dominicae dilectioni, fortiori lapide jam non tantum frontem, sed ipsum caput serpentinum tuae conquassat impietatis, scribens in ultimo epistolae suae: Scimus quia filius Dei venit (I Joan. V, 20, 21) , et incarnatus est propter nos, et passus est, et resurgens de mortuis assumpsit nos, et dedit nobis intellectum bonum, ut cognoscamus ipsum verum, et simus in ipso vero filio ejus Jesu Christo.

PL 13, 59C

汝は見る、ヨハネがどこでも名そのものを置いて、名の本性にあること以外が解されないようにしていることを。それでもなお、汝の恥知らずな額が石の打撃に耐えうるなら、また汝の頑なさの強情があまりに大きく、父と子と聞いても、まことの父もまことの子も信じないというなら、見よ、主に愛された同じヨハネが、主の愛に報いて、いっそう強い石で、もはや額だけでなく、汝の不敬の蛇の頭そのものを打ち砕く。書簡の終わりに、こう書いているのである、「我々は、神の子が来たことを知っている」(一ヨハネ5:20-21)、「そして我々のために受肉し、苦しみを受け、死者からよみがえって我々を引き受け、我々に善き悟りを与えた、まことの者を我々が知るために、そして、そのまことの者の子イエス・キリストにおいて我々があるために」。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.114

114

Hic est (Deus) verus et vita aeterna, et resurrectio nostra in ipso. Explicari non potest, quantos adversum te sermonum lapides et saxa congessit sub uno hoc testimonio. Scimus, inquit, quia filius Dei venit.

PL 13, 59D

「この者こそまことの〔神〕、永遠の生命であり、我々の復活は彼にある」。この一つの証言のもとで、ヨハネが汝に対していかに多くの言葉の石と岩を積み上げたかは、言い尽くせない。「我々は知っている、神の子が来たことを」と彼は言う。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.115

115

Habes unam de filio confessionem, et paululum infra post sacramenta incarnationis et passionis ejus et resurrectionis, quae utique propter nos exercuit, subsequitur dicens: et dedit nobis intellectum bonum: sine dubio quia ipse dator bonus est, dans intellectum bonum.

PL 13, 59D

汝は子についての一つの告白を得た。そして少し下で、彼の受肉と受難と復活の秘義――それらを彼は確かに我々のために成し遂げた――ののち、彼は続けて言う、「そして我々に善き悟りを与えた」と。疑いなく、善き悟りを与える彼自身が善き与え主だからである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.116

116

Non impie intelligimus, si hunc intellectum bonum dixerimus Spiritum sanctum esse, qui et dicitur Spiritus intelligentiae, in quo cognoscimus ipsum verum.

PL 13, 60A

この善き悟りを聖なる霊であると言っても、我々の解釈は不敬ではない。聖なる霊は悟りの霊とも呼ばれ、その霊において我々はまことの者を知るのである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.117

117

Sine Spiritu enim sancto non potest veritas cognosci: habes testimonium in Evangelio, ubi et Deum ipsum sanctum Spiritum pollicetur, et de ipso ait, quod ipse mihi testimonium perhibebit (Joan. XV, 26) ; utique per apostolos, vel per quoslibet filii Dei praedicatores, dans eis intelligentiam, qua Spiritus intelligentiae verum cognoscendi.

PL 13, 60A

聖なる霊なしには、真理は知られ得ない。福音書にその証言がある。そこで彼は、神である聖なる霊そのものを約束し、その霊について、「彼は私について証しするであろう」と言っている(ヨハネ15:26)。それは確かに使徒たちを通して、あるいは神の子の宣教者であれば誰であれを通してであり、彼らに悟りを与え、その悟りによって、悟りの霊がまことの者を知る力を与えるのである〔最後の句 qua Spiritus intelligentiae verum cognoscendi は本文が崩れているらしく、このように解した。ミーニュの脚注はこの箇所に Dominus を挙げるが、構文は解けない〕。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.118

118

Unde et apostolus Paulus scribens ad Corinthios ait: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est: ut sciamus, quae a Deo donata sunt nobis.

PL 13, 60A

それゆえ、使徒パウロもコリントの人々に書き送って言う、「我々はこの世の霊を受けたのではなく、神から出る霊を受けた、神によって我々に与えられたものを知るためである」。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.119

119

Dedit ergo intellectum bonum, id est Spiritum sanctum, ut cognoscamus ipsum verum (I Cor. II, 12) . XII.

PL 13, 60B

こうして彼は善き悟り、すなわち聖なる霊を与えた、我々がまことの者を知るために(一コリント2:12)。XII.

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.120

120

Adhuc si non intelligis de tot supra editis dictionibus, vel ex consequentibus animadverte omnes suspiciones impiae interpretationis exclusas: Ut simus, inquit, in ipso vero filio ejus Jesu Christo.

PL 13, 60B

汝がなお、上に示されたこれほど多くの言葉から悟らないなら、せめて続く言葉から、不敬な解釈のあらゆる疑いが締め出されていることに気づけ、「我々が、そのまことの者の子イエス・キリストにおいてあるために」と彼は言う。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.121

121

Et adhuc amplius densat piam fidem dicens: Hic est verus Deus: et nondum tacuit, sed cumulat et exaggerat, ut impius sensus sophisticis confidens argumentationibus obruatur: subsequens enim ait, Et vita aeterna, et resurrectio nostra in ipso.

PL 13, 60B

さらに彼は敬虔な信仰をいっそう濃くして言う、「この者がまことの神である」。そしてまだ黙らず、積み上げ、強調する、詭弁的な論証を頼む不敬な思いが覆い尽くされるように。続けて彼は言うのである、「そして永遠の生命、そして我々の復活は彼にある」と。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.122

122

Ubi sunt nunc illa impia vestra sophismata quae Aristotelis episcopi vestri magisterio didicistis dicentes: Filius est, sed non est verus filius: Deus est, sed non est verus Deus?

PL 13, 60B

諸君のあの不敬な詭弁は、今どこにあるのか。諸君の司教アリストテレスの教えによって学んだ、「彼は子であるが、まことの子ではない。神であるが、まことの神ではない」という詭弁は。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.123

123

Ecce uno testimonio tot modis filii verum nomen expressum est, immo quia et verus Deus est. Quomodo enim non verus Deus, qui verus est filius? quandoquidem non solum de veri filii nomine Deus verus probatur, sed etiam per hoc, quod vita aeterna est.

PL 13, 60C

見よ、一つの証言によって、これほど多くのしかたで子のまことの名が表された。いや、彼がまことの神でもあることが表された。まことの子である者が、どうしてまことの神でないことがあろうか。まことの神であることは、まことの子という名からだけでなく、永遠の生命であることによっても証明されるのだから。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.124

124

Vita enim aeterna non habet initium neque finem: ergo Deus verus est Christus, non habens initium neque finem, existens ipse vita aeterna, quae est sine initio et fine.

PL 13, 60C

永遠の生命には始めも終わりもない。それゆえキリストは、始めも終わりもない永遠の生命そのものとして存在する以上、始めも終わりもないまことの神である。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.125

125

Sed et cum resurrectio nostra est, potestas in eo verae divinitatis agnoscitur, cum mortem per virtutem resurrectionis excludit, exemplo sui quem assumpsit hominis, in quo et de Virgine nasci dignatus est, in quo et nos jam resurreximus, habituri unusquisque nostrum specialem resurrectionem pro merito fidei ac vitae, sive ad refrigerium, sive ad ustionem.

PL 13, 60C

また、彼が我々の復活であるとき、彼におけるまことの神性の権能が認められる。彼は復活の力によって死を締め出し、自らが引き受けた人間を範として、その人間において乙女から生まれることを良しとし、その人間において我々もすでによみがえったのであり、我々一人一人は、信仰と生き方の功績に応じて、安らぎへか焼かれることへか、それぞれ固有の復活を持つことになる。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.126

126

Vide, miser, ne adhuc non credas verum esse filium, et incipias habere resurrectionem ad poenam perpetuam gehennae in tenebris exterioribus, ubi erit fletus oculorum et stridor dentium (Matth. VIII, 12) , si tamen non adhuc aliquid tetrius manet impios in filium.

PL 13, 60D

見よ、哀れな者よ、汝がなお、彼がまことの子であると信じないままで、ゲヘナの果てしない刑罰への復活を持ち始めることのないように。そこは外の暗闇であり、目の涙と歯ぎしりがあるであろう(マタイ8:12)。もっとも、子に対して不敬な者たちを、なおそれより忌まわしい何かが待っているのでなければ。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.127

127

XIII. Satis, ut opinor, licet pauculis testimoniis comprobatum est, quod sit verus Dei filius, natus de patre, non factus ex nihilo. Sed adhuc quaeso, exhibe infatigabilem patientiam, ut hoc ipsum de veteri Scriptura vel uno testimonio comprobemus.

PL 13, 60D

XIII. 思うに、わずかな証言によってではあるが、神のまことの子が父から生まれたのであって、無から造られたのではないことは、十分に証明された。だが、なお頼む、疲れを知らぬ忍耐を示してほしい、このことを旧い聖書からも、せめて一つの証言によって証明するために。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.128

128

Dicis, haeretice, ex nihilo filium factum, cum hoc nusquam legeris: negas illud quod scriptum est: quia ex patre natus est. Dic mihi, cujus verba sunt: Ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3) ?

PL 13, 61A

汝は言う、異端者よ、子は無から造られたと、そんなことはどこにも読んだことがないのに。汝は書かれていること、すなわち父から生まれたということを否定する。言え、これは誰の言葉か、「明けの明星より前に、胎から私は汝を生んだ」(詩篇109:3)。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.129

129

Si ambigis, respice ad initium Psalmi ejus, et lege scriptum: Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Ibid., 1) .

PL 13, 61A

もし疑うなら、その詩篇の初めを見て、書かれていることを読め、「主は私の主に言った、私の右に座れ、私が汝の敵を汝の足台とするまで」(詩篇109:1)。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.130

130

Hoc testimonio ipse Salvator usus est, ut cum vult se Dominum credi, loquens ad eos qui illum solum hominem natum ex semine putabant David, non etiam et Deum qua Dei filium.

PL 13, 61A

この証言を救い主自身も用いた、自分が主であると信じられることを望んで、彼をダビデの子孫から生まれたただの人間と思い、神の子としての神でもあるとは思わない者たちに語るときに。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.131

131

Sed et Paulus apostolus hoc ipsum credens, quod et olim Spiritus sanctus in David locutus est et postea exposuit, ait in Epistola sua: Ad quem autem angelorum dixit aliquando, sede ad dexteram meam (Heb. I, 13) ? hoc explanans, quia nemo de angelis talis est, qualis et filius: omnes enim angeli facti sunt, solus autem filius natus est, cui et dicit, sede ad dexteram meam; quia et solus ipse est unigenitus filius qui est in sinu patris (Joan. I, 18) .

PL 13, 61A

だが使徒パウロもまた、これを信じて、すなわち聖なる霊が昔ダビデにおいて語り、のちに説き明かしたことを信じて、書簡の中で言う、「天使たちのうち、いつ誰に、『私の右に座れ』と言ったことがあるか」(ヘブライ1:13)。これは、天使たちの誰も子のようではないことを明らかにしている。すべての天使は造られたが、子だけは生まれたのであり、その子にこそ「私の右に座れ」と言うからである。また、彼だけが、父の懐にいる独り子である子だからである(ヨハネ1:18)。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.132

132

Non autem nunc expositio totius psalmi necessaria est, sed illud solum probandum, quia Dominus Pater dicit Filio Domino meo, Sede ad dexteram meam; ut et illud quod in sequenti dicitur, non alius quam pater dixisse credatur, id est, Ex utero ante luciferum genui te.

PL 13, 61B

だが今は詩篇全体の説明は必要でなく、ただ、主なる父が、私の主である子に、「私の右に座れ」と言うことだけを証明すればよい。そうすれば、続いて言われること、すなわち「胎から明けの明星より前に私は汝を生んだ」も、父以外の者が言ったとは信じられないからである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.133

133

Nonne etiam hoc testimonio verissime probatum est, sepultam vocem impiam esse dicentium, quod ex nihilo fecerit Deus filium? Quomodo enim ex nihilo, cum ipse pater clamet, Ex utero ante luciferum genuit te?

PL 13, 61B

この証言によっても、神が子を無から造ったと言う者たちの不敬な声が葬られたことが、まことに真実に証明されたのではないか。父自らが「胎から明けの明星より前に汝を生んだ」と叫んでいるのに、どうして無からであろうか。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.134

134

Et vide, ne putes nos intelligere, quod Deus membrorum partiumve compositione consistat. Absit haec impietas.

PL 13, 61C

そして見よ、我々が、神が肢体や部分の組み合わせで成り立つと解していると思ってはならない。この不敬は退けられよ。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.135

135

Deus enim, quodcumque illud est, simplex est; totus idem est secundum substantiam, non pars et pars, non membrum et membrum; sed, ut diximus, simplex nescio quid, quod sit integrum, et perfectum, et inaestimabile tamen et inexplicabile.

PL 13, 61C

神は、それが何であれ、単一である。実体に従って全体が同じであり、部分と部分、肢体と肢体ではなく、我々の述べたとおり、完全で完き、それでいて測り知れず、説き明かし得ない、何か単一のものである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.136

136

Licet ergo talis est, ut non membris partibusve subsistat, tamen Scriptura divina cum vult nobis fabricatoris veram intelligentiam commendare, ex his quae novimus, loquitur dicens: Opera manuum ejus esse coelos (Psal. CI, 26) , vel unamquamque creaturam: quia apud homines vere et proprie opus vel fabrica intelligitur, quod efficitur (manibus): denique cum visum est arte aliquid fabricatum, ad manus refertur artificis.

PL 13, 61C

だから、神は肢体や部分によって存立するようなものではないにもかかわらず、神の聖典は、造り主の真の理解を我々に伝えようとするとき、我々が知っているものから語って言う、天は「彼の手の業」である(詩篇101:26)、あるいは個々の被造物もそうである、と。人間のあいだでは、〔手によって〕成し遂げられるものが、真に固有の意味で「業」や「造作」と解されるからであり、ついには、技によって何かが造られたと見られるとき、それは職人の手に帰せられる。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.137

137

Similiter autem inter nos volentes filii designare naturam, uteri facimus mentionem: nemo enim de veris filiis non de utero nascitur. Et Deus ergo volens ex se natum filium demonstrare, dixit quod eum ex utero genuerit, ne tu, haeretice, calumniareris ex nihilo.

PL 13, 61D

同じように、我々のあいだでも、子の本性を示そうとするとき、我々は胎に言及する。まことの子はみな胎から生まれないことがないからである。それゆえ神もまた、自分から生まれた子を示そうとして、胎から生んだと言ったのである、異端者よ、汝が「無から」と言いがかりをつけることのないように。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.138

138

Sed sicut cum Deus manibus fecisse dicitur, ut Deo dignum intelligendum est; ita et cum ex utero genuit, non contra quam Deo dignum est, opinemur.

PL 13, 61D

しかし、神が手で造ったと言われるときに、神にふさわしく解さねばならないのと同じように、胎から生んだと言われるときも、神にふさわしいことに反して考えてはならない。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.139

139

Illud tamen certissime confitendum est, quod verus est conditor in significatione operis manuum, et verus est pater in significatione uteri gignentis, etsi nihil in se membrorum habeat. XIV.

PL 13, 62A

とはいえ、確実に告白すべきは、手の業の意味において神はまことの造り主であり、生む胎の意味においてまことの父であるということである、たとえ自らのうちに肢体を何一つ持たなくとも。XIV.

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.140

140

Sed quia soletis dicere, o Ariani, « In Deo id ipsum est facere, quod et generare, » opportune et hanc vestram perversitatem de praesenti occasione convincam.

PL 13, 62A

だが諸君はよく言う、アレイオス派よ、「神においては、造ることは生むことと同じである」と。そこで、この機会に乗じて、諸君のこの曲がった説をも論破しよう。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.141

141

Multa sunt nempe opera manuum, sed unus est unigenitus filius ventris: non ergo id ipsum est facere, quod et generare: et omnia quidem per Verbum, et in sapientia facta sunt; Verbum autem sive sapientia, non per aliquem, sed ex Deo nata sunt: unde non id ipsum est facere, quod et generare.

PL 13, 62A

実に、手の業は多いが、胎の独り子である子は一人である。それゆえ、造ることは生むことと同じではない。万物は確かに言葉を通して、知恵において造られたが、言葉すなわち知恵は、何者かを通してではなく、神から生まれたのである。それゆえ、造ることは生むことと同じではない。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.142

142

Nisi enim esset distantia inter facere et generare, nihil prohibebatur dicere, manus meae generaverunt te, et coeli ventris mei sunt opera. (Sed) sicut dictio multam habet differentiam, ita et res quas dictio determinat. Ex utero, inquit, ante luciferum genui te.

PL 13, 62A

もし造ることと生むことのあいだに隔たりがなかったなら、「私の手が汝を生んだ」とか「天は私の胎の業である」と言うことを、妨げるものは何もなかったであろう。〔しかし〕言葉に大きな違いがあるように、言葉が指し示す事柄にも違いがある。「胎から明けの明星より前に私は汝を生んだ」と彼は言う。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.143

143

Hoc autem dicit pater ad filium, non quod filius ignoraret, sed ut nos scire possemus proprietatem patris ad filium, vel filii ad patrem: ideo ita scriptum est, sicut et ipse unigenitus filius existens sapientia ait: Ante omnes autem colles genuit me (Prov. VIII, 25) .

PL 13, 62B

これを父が子に言うのは、子が知らなかったからではなく、我々が、父の子に対する、あるいは子の父に対する固有性を知りうるようにするためである。それゆえこのように書かれており、独り子である子自身も、知恵として存在しつつ、こう言う、「すべての丘に先立って、彼は私を生んだ」(箴言8:25)。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 2.144

144

Unde et hoc loco ante luciferum genitus esse dicitur. In luciferi vocabulo omnis ubi ubi lucidior creatura signatur: unde cum dicitur, ex utero ante luciferum genitus hoc, specialiter docetur, quod vere ex patre sit natus, et non factus: quod autem ait, ante luciferum, ante omnem creaturam significat, secundum quod dictum est, Et ipse est ante omnes (Coloss. I, 17) .

PL 13, 62B

それゆえ、この箇所でも、明けの明星より前に生まれたと言われる。明けの明星という語において、どこにあろうとより明るい被造物のすべてが示されている。それゆえ、「胎から明けの明星より前に」生まれたと言われるとき、彼が父から本当に生まれたのであり、造られたのではないことが、特に教えられる。そして「明けの明星より前に」と彼が言うのは、あらゆる被造物より前にという意味であり、「彼はすべてのものより前にある」(コロサイ1:17)と言われているとおりである。