ファウスティヌスfl. 380s

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › De Trinitate, sive De fide contra Arianos

Caput V 第V章

Faustinus the Luciferian · De Trinitate, sive De fide contra Arianos · PL 13, 69C · 47 sectiones

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.1

1

Quod in Actibus Apostolorum legitur: CERTISSIME ITAQUE SCIAT OMNIS DOMUS ISRAEL, QUIA DOMINUM ILLUM ET CHRISTUM DEUS FECIT HUNC JESUM, QUEM VOS CRUCIFIXISTIS.

PL 13, 69C

使徒言行録に読まれる、「それゆえ、イスラエルの全家は確かに知れ、汝らが十字架につけたこのイエスを、神はかの主とし、またキリストとした」という句について。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.2

2

I. Inter caetera haereticorum, ut scilicet Dei filius factura credatur, etiam hoc ex persona diversae partis posuistis, quod legimus in Actibus Apostolorum beato Petro dicente: Certissime itaque sciat omnis domus Israel, quia et Dominum illum et Christum Deus fecit hunc Jesum, quem vos crucifixistis. (Act. II, 36.) Sed hujus quoque quaestionis absolutio manifesta est secundum superiorem expositionem, in qua diximus filium Dei etiam filium hominis factum.

PL 13, 69C

I. 異端者たちの主張の中でも、すなわち神の子が造られたものと信じられるための主張として、諸君は、使徒言行録で幸いなるペトロが言うのを我々が読む次の句をも、反対の側の立場から挙げた。「それゆえ、イスラエルの全家は確かに知れ、汝らが十字架につけたこのイエスを、神はかの主ともキリストともした」(使徒言行録2:36)。だが、この問いの解決も、先の説明に従えば明らかである。そこで我々は、神の子が人の子ともなったと述べた。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.3

3

Qui etsi pati non potest, quia filius Dei est Verbum et sapientia Dei existens, quia secundum hoc semper impassibilis perseverat sicut et pater ejus; tamen per hoc quod homo factus est, natus de Maria virgine, passibilis est: quippe qui et mortem sustinuit, et mortem crucis, manens in se semper, quia Deus inviolabilis, etiam cum versatur in homine et crucifigitur.

PL 13, 70A

彼は、神の子であり、言葉であり神の知恵として存在するのであるから、苦しみを受けえない。その点では、彼の父と同じくつねに苦しみを受けない者であり続ける。だが、おとめマリアから生まれて人間となったという点では、苦しみを受けうる。実際、彼は死を、十字架の死を耐えたのである。人のうちに身を置き、十字架につけられるときですら、神として侵されえず、つねに自らにとどまっている。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.4

4

Hunc ergo Jesum qui est secundum carnem, Dominum illum et Christum fecit Deus. Nam secundum hoc quod est unigenitus filius Dei, qui est Verbum et sapientia Dei, non est aliqua factura, neque exspectans promotiones, quippe existens in omnibus Deus perfectus, sicut et pater ejus.

PL 13, 70A

したがって、肉によるこのイエスを、神はかの主とし、キリストとした。実際、神の独り子であり、言葉であり神の知恵であるという点では、彼は造られたものではなく、昇進を待つ者でもない。あらゆる点で完全な神として存在し、父と同じだからである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.5

5

Hic autem Jesus, secundum carnem Christus factus est, quando primum forma illa servilis quam acceperat de Adae peccato, liberata est.

PL 13, 70B

だがこのイエスは、肉によるキリストとなった。それは、彼が受け取ったあの僕の姿が、アダムの罪から初めて解放されたときである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.6

6

Adam enim de dominio in servitutem recidit ex commissione peccati: Omnis enim qui facit peccatum, servus est. (Joan. VIII, 34.) Salvator autem renovavit multo firmius, immo et incorruptibilius in assumpto homine dominium, cum in eo ipsum peccatum quod per Adam fuerat causa abjectae servitutis, abstersit.

PL 13, 70B

実際、アダムは罪を犯したことにより、支配から隷従へと落ちた。「罪を行う者は皆、奴隷である」(ヨハネ8:34)。だが救い主は、受け取った人間において、支配をはるかに堅固に、いやむしろ朽ちることなく刷新した。アダムによって卑しい隷従の原因となっていた罪そのものを、彼のうちで拭い去ったからである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.7

7

Sed factus est iterum vere Dominus, cum in illum populi credentes se ejus dominio subdiderunt.

PL 13, 70B

だが彼は、信じる諸民が彼の支配に服したときに、改めてまことに主となった。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.8

8

Provocatus enim per hortamenta sacrae Scripturae dicentis, Servite Domino in timore (Psal. II, 11) ; unusquisque jam cognoscens in Christo salutare dominium ait: Nonne Deo subdita est anima mea (Psal. LXI, 2) ?

PL 13, 70B

実際、「主に畏れをもって仕えよ」(詩篇2:11)と言う聖典の勧めに促され、キリストのうちに救いをもたらす支配を知った一人ひとりが、すでにこう言う。「私の魂は神に服しているではないか」(詩篇61:2)。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.9

9

Hujus servum fieri summi decoris est, et quasi quaedam supereminens mundo nobilitas. Ideo et Apostolus gloriam suam scribit: Paulus servus Jesu Christi (Rom. I, 1) .

PL 13, 70C

この者の僕となることは、この上なく美しいことであり、世を超える一種の高貴さである。それゆえ使徒も、自らの栄誉として書く。「イエス・キリストの僕パウロ」(ローマ1:1)。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.10

10

Vides quomodo sit factus Dominus, quando illum et is qui persecutus fuerat, suum Dominum pro summa sibi gloria confitetur. II. Factus est autem Jesus secundum carnem non solum Dominus, sed et Christus.

PL 13, 70C

あなたは見る、彼がどのようにして主となったかを。かつて彼を迫害した者までもが、彼を自分の主と、自らの最高の栄誉として告白するときである。II. また、肉によるイエスは、主となっただけでなく、キリストともなった。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.11

11

In Christi autem nomine, regis sacerdotisque sacramenta versantur. Legimus in veteri Scriptura, sacerdotes et reges apud Israelitas olei unctione consignatos, atque ideo christi vocabantur.

PL 13, 70C

そして、キリストの名には、王と祭司の秘義がかかわっている。我々は旧い聖典に、イスラエルの祭司たちと王たちが油の塗油によって証印を押され、それゆえ「キリスト」と呼ばれたと読む。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.12

12

Christus enim quod Graece dicitur, hoc apud Latinos unctus sive linitus est interpretatus. Sed Salvator noster vere Christus secundum carnem factus est, existens verus Rex, verus et Sacerdos: utrumque idem ipse, ne quid in Salvatore minus haberetur.

PL 13, 70C

実際、ギリシア語でキリストと言われるものを、ラテン人のもとでは「塗油された者」あるいは「油を塗られた者」と訳している。だが我々の救い主は、肉によってまことにキリストとなった。まことの王であり、まことの祭司でもあり、その両方が同一の彼自身であって、救い主において何も欠けると見られないためである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.13

13

Audi itaque ipsum regem factum cum dicit: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus (Psal. II, 6) . Audi quod etiam sacerdos sit de patris testimonio dicentis: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4) .

PL 13, 70D

だから、彼自身が王となったと言うのを聞け。「だが私は、彼によって、彼の聖なる山シオンの上に王に立てられた」(詩篇2:6)。また、彼が祭司でもあることを、父の証言から聞け。父は言う。「汝はメルキゼデクの位に従って、永遠に祭司である」(詩篇109:4)。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.14

14

Aaron primus in lege ex unctione chrismatis factus est sacerdos; et non dixit, secundum Aaron, ne et Salvatoris sacerdotium successione haberi posse crederetur.

PL 13, 70D

アロンは律法において、聖油の塗油によって最初に祭司となった。そして父は「アロンに従って」とは言わなかった。救い主の祭司職も継承によって持たれうると信じられないためである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.15

15

Illud enim sacerdotium quod fuit in Aaron, successione constabat: sacerdotium vero Salvatoris non in alterum successione transfertur, eo quod ipse sacerdos jugiter perseveret, secundum quod scriptum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.

PL 13, 71A

実際、アロンにあったあの祭司職は、継承によって成り立っていた。だが救い主の祭司職は、継承によって他の者に移されない。彼自身が絶えず祭司であり続けるからである。それは、「汝はメルキゼデクの位に従って、永遠に祭司である」と書かれているとおりである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.16

16

Est ergo Salvator secundum carnem, et Rex et Sacerdos, sed non corporaliter unctus, sed spiritualiter.

PL 13, 71A

したがって、救い主は、肉によって王であり祭司であるが、肉体的にではなく霊的に油を塗られた。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.17

17

Illi enim apud Israelitas reges et sacerdotes olei unctione corporaliter uncti, reges erant et sacerdotes; non utrumque unus, sed singuli quoque eorum aut rex erat aut sacerdos: soli enim Christo perfectio in omnibus et plenitudo debetur, qui et legem venerat adimplere.

PL 13, 71A

実際、イスラエルにおけるあの王たちと祭司たちは、油の塗油によって肉体的に油を塗られ、王であり祭司であった。ただし、一人が両方であったのではなく、それぞれは、王であるか祭司であるかのどちらかであった。あらゆる点での完全と充満は、ただキリストにのみ帰せられるからである。彼は律法を成就するために来たのである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.18

18

Sed licet non utrumque singuli eorum essent, tamen regali aut sacerdotali oleo uncti corporaliter christi vocabantur.

PL 13, 71A

だが、彼らの各々は両方であったわけではないにせよ、王の油あるいは祭司の油によって肉体的に油を塗られ、「キリスト」と呼ばれた。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.19

19

Salvator autem qui vere Christus est, Spiritu sancto unctus est, ut adimpleretur quod de eo scriptum est: Propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8) .

PL 13, 71B

他方、まことにキリストである救い主は、聖なる霊によって油を塗られた。彼について書かれていることが成就するためである。「それゆえ、神よ、汝の神は、汝の仲間たちにまさって、歓びの油を汝に注いだ」(詩篇44:8)。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.20

20

In hoc enim plus quam consortes istius nominis unctus est, cum est unctus oleo laetitiae, quo non aliud significatur, quam Spiritus sanctus. III. Hoc verum esse, ab ipso Salvatore cognoscimus.

PL 13, 71B

実際、この名を分かつ仲間たちにまさって彼が油を塗られたのは、歓びの油によって油を塗られたからである。この油が意味するのは、聖なる霊にほかならない。III. これが真実であることを、我々は救い主自身から知る。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.21

21

Nam cum accepisset librum Esaiae, et legisset, Spiritus Domini super me, propter quod unxit me (Luc. IV, 18) , adimpletam tunc dixit prophetiam in auribus auditorum.

PL 13, 71B

すなわち、彼はイザヤの書を受け取って、「主の霊が私の上にある。それゆえ主は私に油を注いだ」(ルカ4:18)と読んだとき、そのとき、預言が聞く者たちの耳において成就したと言った。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.22

22

Sed et Petrus princeps Apostolorum illud chrisma unde Salvator Christus ostenditur, docuit esse Spiritum sanctum, id ipsum et virtutem Dei, quando in Actibus Apostolorum ad fidelissimum et misericordem (Cornelium) qui erat tunc Centurio, loquebatur.

PL 13, 71B

だが使徒たちの頭ペトロも、救い主がキリストと示されるもととなるあの聖油が、聖なる霊であり、すなわち神の力でもあると教えた。使徒言行録で、当時百人隊長であった、いとも忠実で慈しみ深い者(コルネリウス)に語ったときである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.23

23

Nam inter caetera ait: Incipiens a Galilaea post baptismum quod praedicavit Joannes, Jesum Nazareth, quem unxit Deus Spiritu sancto et virtute, hic circuivit faciens virtutes et magnalia, atque omnes liberans obsessos a diabolo (Act. X, 37, 38) .

PL 13, 71C

実際、他の言葉の中で彼は言う。「ヨハネが宣べ伝えた洗礼の後、ガリラヤから始まって、ナザレのイエスに、神は聖なる霊と力によって油を注いだ。この者は巡り歩いて、力ある業と大きな業を行い、悪魔に取りつかれた者をことごとく解放した」(使徒言行録10:37, 38)。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.24

24

Vides quia et Petrus dixit hunc Jesum secundum carnem unctum esse Spiritu sancto et virtute. Unde et vere ipse Jesus secundum carnem factus est Christus: qui unctione sancti Spiritus et rex factus est et sacerdos in aeternum.

PL 13, 71C

あなたは見る、ペトロもまた、この肉によるイエスが聖なる霊と力によって油を塗られたと言ったことを。それゆえ、この同じイエスは、まことに肉によってキリストとなったのである。彼は聖なる霊の塗油によって、王となり、永遠に祭司となった。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.25

25

Haec autem ideo prosecutus sum, ut liquido appareat Jesum filium Dei non secundum quod est Verbum et sapientia Dei, crucifixum, vel factum esse Dominum et Christum; sed secundum hoc quod assumpsit de Maria: quamvis per assumpti hominis passionem, et unigenitum filium Dei passum esse dicamus; non quia vere ipse unigenitus filius, qua est Verbum et sapientia Dei, passus est, sed quia quidquid in assumptum hominem ejus injuriae vel passionis illatum est, id totum ad ipsum unigenitum impassibilem Deum quadam ratione revocatur.

PL 13, 71C

私がこれらを述べてきたのは、神の子イエスが、神の言葉また知恵である点において十字架につけられ、あるいは主またキリストとされたのではなく、マリアから受け取ったものの点においてそうされたことが、明らかになるようにするためである。もっとも、受け取られた人間の受難によって、我々は、神の独り子も苦しみを受けたと言う。それは、独り子である子自身が、神の言葉また知恵である点において、真に苦しみを受けたからではなく、受け取られた人間に加えられた彼への不正や受難のいっさいが、ある意味で、苦しみを受けない神である独り子そのものに帰されるからである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.26

26

Unde et apostolus Paulus scribens ad Corinthios ait: Si enim cognovissent (I Cor. II, 8) , scilicet principes hujus saeculi, numquam Dominum majestatis crucifixissent.

PL 13, 71D

それゆえ、使徒パウロもコリント人への手紙に書いて言う。「もし知っていたなら」(一コリント2:8)、すなわちこの世の支配者たちが知っていたなら、「威厳の主を決して十字架につけなかったであろう」。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.27

27

Si ista manifesta sunt, apparet jam quomodo dictum sit, Certissime itaque sciat omnis Israel, quia et Dominum illum et Christum Deus fecit, hunc scilicet Jesum quem vos crucifixistis; quem et idem Petrus supra virum nominavit dicens: Viri Israelitae audite verba haec: Jesum Nazarenum, virum a Deo probatum in vobis virtutibus et prodigiis et signis (Act. II, 22) ; hunc scilicet Jesum Christum, quem et Paulus hominem dixit scribens ad Timotheum: Unus Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Jesus Christus (I Tim. II, 5) .

PL 13, 71D

これらが明らかであれば、「それゆえ、イスラエルのすべては確かに知れ、神はかの主ともキリストともした」――すなわち「汝らが十字架につけたこのイエス」を――と言われたのがどういう意味かは、すでに明らかである。同じペトロは、先にこの者を人と呼んでこう言った。「イスラエルの人々よ、これらの言葉を聞け。ナザレのイエスは、力ある業と不思議としるしによって、汝らのうちで神に証しされた人である」(使徒言行録2:22)。すなわちこのイエス・キリストを、パウロも人と言い、テモテに書き送って言った。「神は一つ、神と人との間の仲介者も一つ、人であるイエス・キリスト」(一テモテ2:5)。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.28

28

Qui et dicebat in Evangelio: Nunc autem quaeritis me occidere, hominem qui veritatem locutus sum vobis (Joan. VIII, 40) . IV.

PL 13, 72A

彼は福音書でも言っていた。「今、汝らは、汝らに真理を語った人間である私を、殺そうとしている」(ヨハネ8:40)。IV.

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.29

29

Non pro impio Photino haec loquimur, qui nudum vult esse hominem sine Dei Verbi incarnatione, sed contra Arium antichristum recitamus, qui vult ipsum unigenitum filium, qui est Verbum et sapientia Dei, qua Deum, et non qua hominem crucifixum, et ipsum esse factum Dominum et Christum.

PL 13, 72A

我々がこれを語るのは、不敬虔なフォティノスのためではない。彼は、神の言葉の受肉なしの、ただの人間にすぎないとしようとする。そうではなく、反キリストのアレイオスに対して、これを引用するのである。彼は、言葉であり神の知恵である独り子そのものが、神として、人間としてではなく十字架につけられ、まさにその者が主とされ、キリストとされたのだとしようとする。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.30

30

Sed etsi durissima obstinatione contendunt dicentes de ipso Deo Verbo scriptum esse, quod Deus illum fecerit et Dominum et Christum; nec sic pertimescimus fiducia veritatis, ne forte per hoc quod scriptum est, Verbum Dei factura credatur.

PL 13, 72B

だが彼らが、きわめて頑迷な固執をもって、神の言葉そのものについて、神が彼を主とし、またキリストとしたと書かれていると言い張るとしても、我々は真理への確信によって、このように書かれていることから、神の言葉が造られたものと信じられはしまいかと恐れることはない。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.31

31

Fac enim Verbum Dei factum esse Dominum et Christum; quid hoc praejudicat ejus substantiae, qua semper est Verbum Dei? Intende enim quia non substantiam Verbi Dei dixit esse factam, sed hoc ipsum Verbum quod semper est filius Dei, factum esse Dominum et Christum.

PL 13, 72B

仮に神の言葉が主またキリストとされたとしよう。それが、神の言葉であるという点でつねにある彼の実体を、何ら損なうだろうか。注意せよ、彼は神の言葉の実体が造られたと言ったのではなく、つねに神の子であるこの言葉そのものが、主またキリストとされたと言ったのである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.32

32

Non enim id ipsum est, hoc quod omnino non erat, fieri, et id quod erat, aliquid fieri. Nam et Deus fit aliquoties adjutor et protector, non tamen quia factus est adjutor et protector, jam etiam hoc quod Deus est, factus esse credendus est.

PL 13, 72B

というのも、まったく存在しなかったものになることと、すでに在ったものが何かになることとは、同じではないからである。神もしばしば助け手、守り手となるが、助け手、守り手となったからといって、神であるということまでもがなったと信じられるべきではない。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.33

33

Nam et Moyses postea quam divinum sensit auxilium et protectionem, de Deo qui (eum) contra Pharaonem adjuverat et protexerat, dixit: Adjutor, et protector factus est mihi in salutem (Exod. XVIII, 4) ; et multa simillima testimonia invenies, quae ego, ne multum adhuc prolongem, praetereo.

PL 13, 72C

実際、モーセも、神の助けと守りを感じた後、ファラオに対して〔彼を〕助け守った神について〔底本は qui (eum)。ミーニュは eum を丸括弧に入れる〕言った。「彼は私にとって、救いのための助け手、守り手となった」(出エジプト記18:4)。同様の証言はなお多く見いだされるが、さらに長引かせないよう、私は省く。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.34

34

Si ergo cum Deus sit adjutor, et protector, non hoc quod Deus est, fieri creditur, sed hoc ipsum quod adjutor et protector esse designatur: quid est quod cum Verbum Dei factum esse Dominum et Christum dicant, putemus Dei Verbi substantiam factam?

PL 13, 72C

したがって、神が助け手、守り手であるときも、神であることそのものがなったとは信じられず、助け手、守り手であると示されるそのことがなったと信じられるのなら、神の言葉が主またキリストとされたと彼らが言うとき、神の言葉の実体が造られたと我々が考えるべき理由が、どこにあるのか。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.35

35

Numquid quia legimus, Et Verbum caro factum est, ideo ipsum quoque Verbum factum esse credendum est?

PL 13, 72C

「そして言葉は肉となった」と読むからといって、言葉そのものが造られたと信じられるべきだろうか。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.36

36

Sed manifestissime expressum est, non tam Verbum esse factum quod erat in principio apud Deum (Joan. I, 3) ; sed ipsum Verbum quod semper erat, postea factum esse carnem, ut factura; non hoc, quod caro factum est.

PL 13, 72D

むしろ、きわめて明白に述べられているのは、初めに神のもとにあった言葉が造られたのではなく(ヨハネ1:3)、つねにあったその言葉そのものが、後に肉となった、ということである。造られたもののようにではなく、肉となったのである〔底本は ut factura; non hoc, quod caro factum est。否定の位置が乱れているらしく、「造られたものとしてではなく、肉となった」と解した〕。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.37

37

Ita ergo et cum dicitur Verbum Dei factum esse Dominum et Christum, non eam substantiam Verbi Dei factam esse intelligendum est; sed quia Dominus et Christus factum est hoc ipsum Verbum, quod semper Deus erat.

PL 13, 72D

したがって、神の言葉が主またキリストとなったと言われるときも、神の言葉の実体が造られたと解すべきではない。むしろ、つねに神であったこの言葉そのものが、主またキリストとなったのだと解すべきである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.38

38

V. Fit autem Dominus eorum, qui se eidem mancipant proposito serviendi. Et da mihi veniam, beatissime Matthaee, si dixero, quod nondum tibi Christus Deus erat Dominus, quando adhuc telonio serviebas.

PL 13, 72D

V. さて彼は、仕えようとの志をもって自らを彼に委ねる者たちの主となる。また、いとも幸いなマタイよ、私に許してほしい、汝がなお収税所に仕えていたときには、神なるキリストはまだ汝の主ではなかった、と私が言うとしても。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.39

39

Sed et Apostolis universis tunc primum Dominus factus est, quando derelictis omnibus eidem servire maluerunt.

PL 13, 73A

だが使徒たちすべてにとっても、彼が主となったのは、すべてを捨てて彼に仕えることをむしろ選んだときが最初である。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.40

40

Ipsarum quoque gentium tunc Dominus factus est, quando idolorum vana superstitione derelicta, ipsae gentes se ejus dominio tradiderunt: in quantum enim quis peccati servus est vel mammonae, in tantum Dei servus esse non potest.

PL 13, 73A

諸国民そのものにとっても、彼が主となったのは、偶像のむなしい迷信を捨てて、諸国民自身が彼の支配に身を委ねたときである。実際、人が罪の奴隷、あるいはマモンの奴隷であるかぎり、神の僕であることはできない。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.41

41

Cum ergo peccato et mammonae quis abrenuntiaverit, faciens justitiam habendique cupiditatem respuens; tunc Jesus Dominus ejus efficitur.

PL 13, 73A

したがって、人が罪とマモンを捨て、義を行い、所有への欲を退けるとき、そのときイエスはその人の主となる。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.42

42

Eadem quoque ratione eum etiam Christum fieri intelligitur: siquidem, ut supra dictum est, reges et sacerdotes Christi vocabulo taxabantur.

PL 13, 73A

同じ理由で、彼がキリストともなると解される。先に述べたとおり、王たちと祭司たちは「キリスト」の名で呼ばれていたからである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.43

43

Factus est ergo Salvator rex eorum, qui regno mortis ulterius non tenentur adstricti; in quorum mortali corpore cessavit regnare peccatum, postea quam per divina magisteria didicerunt docentibus Apostolis: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom., VI, 12) .

PL 13, 73B

こうして救い主は、もはや死の王国に縛られていない者たちの王となった。彼らの死すべき体においては、罪が統治することをやめた。神的な教えによって、使徒たちが教えるところ、「したがって、罪が汝らの死すべき体を統治してはならない」(ローマ6:12)を学んだ後だからである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.44

44

Sed et cum fungitur pro nobis sacerdotis officio, Christus verissime factus est, maxime defensor et advocatus pro nobis semper assistens, interpellans quoque patrem, qua solus purissimus sacerdos; ut expiata labe delinquentiae, divina ejus propitiatione servemur.

PL 13, 73B

だが、我々のために祭司の務めを果たすときにも、彼はまことにキリストとなった。とりわけ、我々のために絶えず傍らに立つ擁護者・弁護人として、また父に執り成しもする、ただ一人のいとも清い祭司として、咎の汚れが償われ、彼の神的な宥めによって我々が救われるためである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.45

45

Per haec ergo, quod Jesus factus est Christus et Dominus, non tam substantiae ejus divinae aliquid confertur, quam prospectum est, quibus regni ejus et sacerdotii ac dominii potestas velut munus salutare collatum est.

PL 13, 73B

こうして、イエスがキリストにして主となったことによって、彼の神的実体に何かが付け加えられるのではなく、むしろ、彼の王国と祭司職と支配の権力が、救いをもたらす賜物のように与えられた者たちのために、配慮がなされたのである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.46

46

Non videtur absurdum, si illud similiter intelligas, quod ait: Ego autem constitutus sum rex ab eo supra Sion montem sanctum ejus (Psal. II, 6) : etsi enim constitutus rex dicitur, tamen cum addidit, supra Sion montem sanctum ejus, ostenditur, quod non de illo regno ejus dicat quod habuit etiam ante quam constitueretur rex supra Sion montem sanctum ejus.

PL 13, 73C

これと同様に、次の句を理解するならば、不合理には見えない。「だが私は、彼によって、彼の聖なる山シオンの上に王に立てられた」(詩篇2:6)。たしかに王に立てられたと言われるが、「彼の聖なる山シオンの上に」と付け加えたことで、彼が語っているのは、彼の聖なる山シオンの上に王に立てられる以前にも持っていた、あの王国のことではないと示される。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 5.47

47

Rex enim est ante omnia aeva aevorum, continens (potestate sua omnem quam condidit, creaturam; unde et omnipotens) approbatur, quod possit omnia continere quae facta sunt.

PL 13, 73C

実際、彼はあらゆる世々の世々に先立って王であり、(自らの権力によって、自らが造ったあらゆる被造物を)保つ者として、全能であると認められる〔底本は continens (potestate sua omnem quam condidit, creaturam; unde et omnipotens) approbatur。ミーニュは potestate … omnipotens を丸括弧に入れており、構文が整わない。「…保つ者として全能であると認められる」と解した〕。造られたすべてのものを保ちうるからである。