De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.1
Quod Dei filius sit omnipotens, et indemutabilis, et quod una sit omnipotentia Patris et Filii, sicut et una deitas: et de sacramento incarnationis filii, vel potius suscepti ab eo hominis.
PL 13, 62C神の子は全能であり不変であること、父と子の全能は一つであり、それは神性が一つであるのと同じであること。また、子の受肉の秘義、むしろ子に受け取られた人間の秘義について。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.2
I. Percutiamus et aliam eorum blasphemiam, per quam, ut scribis, dicunt quod non sit omnipotens filius. Et hoc breviter faciam, ne longius extendens, laborem legenti tribuam.
PL 13, 62CI. 彼らの別の冒瀆をも打ち砕こう。あなたが書いているとおり、彼らは子が全能ではないと言う。これは簡潔に行う。長々と引き延ばして、読む者に労苦を負わせることのないようにである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.3
Dicant, quando non est omnipotens, per quem, ut ipsi quoque confitentur, omnia facta sunt: dent unum opus patris quod non fecerit et filius, ut probent non esse omnipotentem filium: at cum nullum sit opus, quod non patris existat et filii, sine dubio omnipotens est filius, faciens quaecumque facit omnipotens pater.
PL 13, 62C彼らに言わせよ、万物はその者によって造られたと彼ら自身も告白するというのに、その者がいつ全能でないのか。父の業のうち、子が行わなかったものを一つ挙げさせよ、子が全能でないことを証明するために。だが、父のものであって同時に子のものでないような業は一つもない以上、子は疑いなく全能であり、全能の父が行うことをことごとく行っている。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.4
Sufficit, si hoc ipsum etiam divinis testimoniis approbemus. Apud prophetam Zachariam legimus: O, o, fugite a terra Aquilonis, dicit Dominus, quoniam a quatuor ventis coeli colligam vos in Sion: resalvamini, qui inhabitatis filiam Babylonis, quoniam haec dicit Dominus omnipotens: Post honorem misit me super gentes quae exspoliaverunt vos; quoniam qui tangit vos, sicut qui tangit pupillam oculi ipsius: quoniam ecce ego infero manum meam super eos; et erunt spolia, qui spoliaverunt illos: et scietis quia Dominus omnipotens misit me (Zach. II, 6-9) .
PL 13, 62Dこれをさらに神の証言によって裏づければ十分である。預言者ゼカリヤのもとにこう読む。「おお、おお、北の地から逃れよ、と主は言う。天の四方の風から、私は汝らをシオンに集めるからである。バビロンの娘に住む者たちよ、救われよ。全能の主はこう言うからである。栄光の後に、彼は私を、汝らから略奪した諸国民のもとに遣わした。汝らに触れる者は、その者の瞳に触れる者のようだからである。見よ、私は彼らの上に手を振り下ろす。彼らを略奪した者たちが、略奪物となる。そして汝らは、全能の主が私を遣わしたことを知る」(ゼカリヤ2:6-9)。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.5
Si intendas huic capitulo, invenies quod filius omnipotens a patre omnipotente sit missus, ut positis in captivitate subveniat.
PL 13, 63Aこの箇所に注意するなら、全能の子が、捕囚の身に置かれた者たちを助けるために、全能の父によって遣わされたことが見いだされるであろう。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.6
Considera enim prophetam dicere: Haec dicit Dominus omnipotens: et audiamus, propheta referente, quid dicit Dominus omnipotens: Post honorem, inquit, misit me super gentes: sine dubio filius est, qui post honorem missum esse se dicit super gentes, quem propheta dicit Dominum omnipotentem.
PL 13, 63A預言者が「全能の主はこう言う」と述べていることを考えよ。そして、預言者の伝えるところにより、全能の主が何と言うかを聞こう。「栄光の後に、彼は私を諸国民のもとに遣わした」と言う。栄光の後に諸国民のもとへ遣わされたと自ら言う者、預言者が全能の主と呼ぶ者は、疑いなく子である。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.7
Hic ergo filius existens Dominus omnipotens in ultimo testimonio, et scietis quia Dominus omnipotens misit me, ut supra dictum est, ab omnipotente missus est patre.
PL 13, 63Aしたがってこの子は、最後の証言「そして汝らは、全能の主が私を遣わしたことを知る」において全能の主であり、先に述べたとおり、全能の父によって遣わされたのである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.8
Sed et apostolus Joannes in Apocalypsi haec dicit: Amen, testis fidelis, initium creaturae Dei (Apoc. III, 14) , qui est, et qui erat, et qui venturus est Dominus Deus omnipotens (Apoc. I, 4, 8; IV, 8) .
PL 13, 63Bだが使徒ヨハネも黙示録でこう言う。「アーメン、忠実な証人、神の被造物の初め」(黙示録3:14)、「今あり、かつてあり、やがて来る、全能の主なる神」(黙示録1:4, 8; 4:8)。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.9
Et Salomon inter caetera ait de sapientia, quae utique Christus filius Dei est: Splendor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula; Dominus omnipotens, nomen est ei (Sap. VII, 26, 27) : Item: Ipse et qui redemit illos, Dominus omnipotens nomen est illi.
PL 13, 63Bまたソロモンは、他の箇所の中で知恵について言う。この知恵とはまさしく神の子キリストである。「それは永遠の光の輝きであり、曇りのない鏡である。全能の主、それがその名である」(知恵の書7:26, 27)〔ミーニュの脚注(オックスフォード版)は、この一連の引用が写字生によって乱されているとし、知恵の書の句を「それは永遠の光の輝き、神の威厳の曇りのない鏡、その善性の像であり、ただ一つでありながら万物をなしうる」と復元する。次節の注を見よ〕。同じく、「彼らを贖った者もまたその者であり、全能の主、それがその名である」。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.10
Item in Mach.: Nondum enim omnipotentis, et omnia possidentis Dei judicium, majestatis, et imago bonitatis illius, et cum sit una, omnia potest. Quomodo non omnipotens est, cum possit omnia?
PL 13, 63B同じくマカバイ記に、「全能にして万物を所有する神の裁きを、汝はまだ逃れてはいない」〔底本は Nondum enim omnipotentis, et omnia possidentis Dei judicium, majestatis, et imago bonitatis illius, et cum sit una, omnia potest。ミーニュの脚注(オックスフォード版)は、写字生によって乱された箇所とし、majestatis, et imago bonitatis illius, et cum sit una, omnia potest を前節の知恵の書7:26-27の引用に戻して speculum sine macula Dei majestatis(神の威厳の曇りのない鏡)と続け、マカバイ記の句を Nondum omnipotentis et omnia possidentis Dei judicium potes effugere(マカバイ記二7:35)と復元する。訳は脚注の復元に従った〕。万物をなしうるのに、どうして全能でないことがあろうか。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.11
Nam et supra de eadem sapientia dixerat, omnem habens virtutem (Ibid., 23) : ergo omnipotens est, omnem habens virtutem. Sed adhuc ipse Salomon ait de eadem sapientia: Et permanens in semetipsa manet (Ibid., 27) .
PL 13, 63B実際、先にも同じ知恵について、「あらゆる力を備えた」と言っていた(知恵の書7:23)。ゆえに全能である、あらゆる力を備えているのだから。さらに同じソロモンは、同じ知恵について言う。「自らのうちにとどまりつつ、とどまり続ける」(知恵の書7:27)。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.12
Et alibi Salomon: Non enim impossibilis est omnipotens tua manus (Sap. XI, 18) . Item: ipse: Omnipotens sermo tuus exsiliens de regalibus sedibus (Sap. XVIII, 15) . II.
PL 13, 63Cまた別の箇所でソロモンは言う。「汝の全能の手は不可能ではないからである」(知恵の書11:18)。同じくソロモン自身は、「汝の全能の言葉は、王座から躍り出た」(知恵の書18:15)と言う。II.
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.13
Agnosce omnipotentiam ejus, cum omnia innovat: agnosce interea et quod indemutabilis est, cum in semetipsa permanet omnia innovans: id est, licet omnia innovet, ipsa tamen indemutabilis perseverat; quod nisi non Dei omnipotentis est.
PL 13, 63C知恵が万物を新たにするとき、その全能を認めよ。同時に、自らのうちにとどまりつつ万物を新たにするとき、それが不変であることも認めよ。すなわち、万物を新たにするとしても、それ自身は不変のまま持ちこたえる。これは、全能の神のものでなければありえない〔底本は quod nisi non Dei omnipotentis est。nisi の後の non は余計で、nisi Dei omnipotentis non est(全能の神のものでなければない)の語順の乱れと解した〕。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.14
Sed quia vere indemutabilis est filius et conditor omnium, etiam his Psalmistae versibus approbatur: In initio tu Domine terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli: ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes sicut vestimentum veterascent: et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 26-28) .
PL 13, 63Cだが、子が真に不変であり万物の造り主であることは、詩篇作者のこれらの詩句によっても裏づけられる。「初めに、主よ、汝は地を据えた。天は汝の手の業である。それらは滅びるが、汝はとどまる。すべては衣のように古び、汝は外套のようにそれらを替え、それらは替えられる。しかし汝は変わらず、汝の年は尽きない」(詩篇101:26-28)。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.15
Hoc de filio Dei scriptum interpretatus est Paulus scribens ad Hebraeos (Heb. I, 10-12) . Habes ergo per haec capitula et omnipotentem filium, et indemutabilem, et omnium conditorem, sicut et omnium artificem, dicente Salomone: Omnium enim artifex docuit me sapientia (Sap. VII, 21) .
PL 13, 63Dこれは神の子について書かれたものとして、パウロがヘブライ人への手紙に書いて解釈した(ヘブライ1:10-12)。こうしてあなたは、これらの箇所によって、子が全能であり、不変であり、万物の造り主であり、また万物の工匠であることを得ている。ソロモンはこう言う。「万物の工匠である知恵が私を教えた」(知恵の書7:21)。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.16
Sed ne duos omnipotentes intelligas, praecavendum est: licet enim et pater sit omnipotens et filius, tamen unus est omnipotens, sicut et unus est Deus: quia Patris et Filii eadem omnipotentia est, sicut et eadem deitas, secundum quod supra pro viribus et conditione temporis coarctantis expressum est.
PL 13, 64Aただし、二人の全能者を考えることのないよう、用心しなければならない。父も全能であり子も全能であるが、全能者は一人であり、それは神が一人であるのと同じである。父と子の全能は同一であり、神性が同一であるのと同じだからである。これは、先に、力の及ぶかぎりで、また切迫する時の制約のもとで述べたとおりである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.17
Sed et nunc inferius explanabitur testimonio Esaiae prophetae: Fatigata est Aegyptus, et negotiatio Aethiopum, et Sabaim viri excelsi ad te transibunt, et tui erunt servi et post te sequentur alligati vinculis, et adorabunt te, et in te deprecabuntur: quoniam in te est Deus, et non est Deus praeter te.
PL 13, 64Aだが今も、さらに下で、預言者イザヤの証言によって説き明かされる。「エジプトは疲れ果て、エチオピア人の商いも、背高きサバ人たちも、汝のもとに渡り、汝の僕となり、鎖につながれて汝の後に従い、汝を拝し、汝のうちで祈る。汝のうちに神がいて、汝のほかに神はいないからである。」
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.18
Tu enim es Deus, et nesciebamus, Deus Israel Salvator. Erubescent et confundentur omnes, qui adversantur ei, et ibunt cum confusione. (Isa. XLV, 14) .
PL 13, 64B「汝こそ神、我々は知らなかった、イスラエルの神、救い主よ。彼に逆らう者は皆、恥じ、辱められ、恥辱とともに去る」(イザヤ45:14)。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.19
Intende, quia ad filium dicitur, et tui erunt servi, et post te sequentur alligati vinculis, et adorabunt te, et in te deprecabuntur. Ergo et hinc Deus verus ostenditur filius, cum adoratur.
PL 13, 64B注意してほしい、これは子に語られているのである。「汝の僕となり、鎖につながれて汝の後に従い、汝を拝し、汝のうちで祈る」と。したがってここからも、子はまことの神と示される、拝されるのだから。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.20
Dei enim est adorari: siquidem et alibi docet Apostolus de filio Dei esse scriptum: Et adorent eum omnes angeli Dei (Heb. I, 6) : scilicet quia vere Deum et Dominum.
PL 13, 64B拝されることは神に属するからである。使徒も別の箇所で、神の子について書かれていると教えている。「神のすべての天使は彼を拝せよ」(ヘブライ1:6)。すなわち、まことに神にして主であるからである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.21
Sed in praesenti testimonio Esaiae, sicut ipse Deus, sic etiam in ipso Deus est: ait enim, Quoniam in te Deus est, et non est Deus praeter te. Et cum dixerit in Deo Deum esse, subsequitur, et dicit: Tu enim es Deus, et nesciebamus, Deus Israel Salvator.
PL 13, 64Bだがイザヤのこの証言では、彼自身が神であるように、彼のうちにも神がいる。「汝のうちに神がいて、汝のほかに神はいない」と言うからである。そして、神のうちに神がいると述べたうえで、続けて言う。「汝こそ神、我々は知らなかった、イスラエルの神、救い主よ」。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.22
Ergo cum Deus in Deo est, et non est Deus praeter eum in quo Deus est, et ipse est Deus Salvator Israel; ostenditur unitas divinitatis in Patre et Filio, sicut et omnipotentiae, et quidquid omnino divinae substantiae est: hoc solo differens a patre filius, quod ille pater est, et hic filius; id est, quod ille genuit, et hic natus est: non tamen quia natus est, minus habet aliquid, quam quod in Deo patre est, imago Dei invisibilis existens (Coloss. I, 15) , et splendor gloriae, et character substantiae ejus (Heb. I, 3) .
PL 13, 64Cしたがって、神のうちに神がおり、神がそのうちにいる当の者のほかに神はなく、しかも彼自身がイスラエルの救い主なる神であるのなら、父と子における神性の一性が示される。全能の一性も、また神的実体に属するいっさいのものの一性も同様である。子が父と異なるのは、ただこの点、すなわち、前者は父であり後者は子である、つまり前者は生み、後者は生まれた、という点だけである。しかし生まれたからといって、父なる神のうちにあるものより何かが少ないわけではない。彼は見えない神の像であり(コロサイ1:15)、栄光の輝き、その実体の刻印として存在するからである(ヘブライ1:3)。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.23
Hoc qui de filio Dei non credunt, Esaiae sententiam sustinebunt dicentis: Erubescent, et confundentur omnes qui adversantur ei, et ibunt cum confusione.
PL 13, 64Cこれを神の子について信じない者は、イザヤの宣告を負うことになる。「彼に逆らう者は皆、恥じ、辱められ、恥辱とともに去る」。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.24
Sed et Jeremias de filii deitate exprimit dicens: Hic Deus noster est, et non deputabitur alius absque eo: qui invenit omnem viam prudentiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto sibi: post (haec) in terra visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch. III, 36-38) .
PL 13, 64Cだがエレミヤ〔ミーニュの脚注は「むしろバルク」とする〕も、子の神性について明言して言う。「これこそ我々の神であり、彼のほかに別の者は数えられない。知恵のあらゆる道を見いだし、それを自らの僕ヤコブと、自らに愛されたイスラエルに与えた。これらの後に〔底本は post (haec)。丸括弧内の haec はミーニュの補い〕、地に姿を現し、人々のうちで過ごした」(バルク3:36-38)。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.25
Non utique pater Deus, sed filius factus homo in terra visus est, et conversatus est cum hominibus, naturam in se hominis exercens sine peccato propter nostram salutem; de quo et legimus: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a patre (Joan. I, 14) .
PL 13, 64D父なる神ではなく、人となった子が、地に姿を現し、人々とともに過ごしたのである。罪なくして、我々の救いのために、人間の本性を自らのうちで生きつつ。これについて我々はこう読む。「言葉は肉となり、我々のうちに宿った。我々はその栄光を見た、父からの独り子としての栄光を」(ヨハネ1:14)。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.26
III. Si ergo Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, natus ex virgine nobiscum Deus; quo nunc, haeretice, proficis?
PL 13, 65AIII. したがって、言葉が肉となって我々のうちに宿り、おとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕から生まれて「我々とともにいる神」であるのなら、異端者よ、今や汝はどこへ進むのか。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.27
Si infirmitates assumptae carnis objicias, si animae humanae quam cum carne susceperat, utiles nobis aestus describas; cum constet cum, secundum quod Deus est et Dei filius, esse per omnia ut Patrem impassibilem.
PL 13, 65A汝が、受け取られた肉の弱さを持ち出すとしても、彼が肉とともに受け取った人間の魂の、我々に有益な激しい動きを述べ立てるとしても、彼は神であり神の子であるかぎり、あらゆる点で父と同じく苦しみを受けない者であることは明らかである〔底本は cum constet cum。後の cum は eum と読む〕。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.28
Ideo enim et illa quae sunt deitatis ejus praemisimus, ut jam si quid humilitatis et infirmitatis in Christo legitur, non deitas ejus violata credatur, sed naturae suscepti hominis, et disciplinae quam tradebat, exsecutio probetur.
PL 13, 65Aというのも、彼の神性に属することどもをあらかじめ述べておいたのは、今後、キリストにおいて何か卑下や弱さが読まれても、彼の神性が損なわれたとは信じられず、受け取られた人間の本性と、彼が伝えていた教えの実行であることが証明されるためである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.29
Vanum est enim noluisse ut hominem nasci, licet ex virgine tamen hominem, nec infirmam hominis in se designare naturam. Vanum est praecepta dare, quibus homines viverent, et ipsam jam, quia semel homo esse dignatus est, sine praeceptorum observatione concurrisse.
PL 13, 65B実際、人間として――おとめからとはいえ人間として――生まれることを望みながら〔底本は noluisse(望まなかった)。nec … designare と対にならず文意が通らないため、voluisse(望んだ)と読む。ミーニュに脚注はない〕、人間の弱い本性を自らのうちに示さないのは、むなしい。人々が生きるための戒めを与えながら、ひとたび人間であることを良しとした彼自身〔底本は ipsam。ipsum と読む〕が、戒めを守ることなしに生を駆け抜けたというのも、むなしい。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.30
Ille si non hominis infirmitatem factus homo exercere voluisset, quis crederet, quod homo factus fuerat ex originis nostrae matrice, licet sine viri complexu? quandoquidem hodieque non desunt, qui negent eum nostram gestasse corpulentiam, etiam postea quam infirmitatem carnis exercuit.
PL 13, 65B彼が人間となって、人間の弱さを生きることを望まなかったなら、彼が我々と同じ起源の母胎から、男の抱擁なしにではあれ、人間となったのだと、誰が信じたであろうか。現に今日でも、彼が肉の弱さを生きた後ですら、彼が我々の肉の身体を担ったことを否定する者は少なくない。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.31
Ille si factus homo non servasset, quam docere venerat disciplinam, non bonum magisterii dedisset exemplum.
PL 13, 65B彼が人間となって、教えるために来たその教えを守らなかったなら、師としての善い模範を与えなかったことになる。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.32
Quis enim discipulorum servare conaretur, quod non magister ipse servasset factus ut homo; cum hodie jam quicumque servat ipsius exemplo, relevatur ut servet?
PL 13, 65C実際、師自身が人間となって守らなかったことを、弟子たちのうちの誰が守ろうと努めたであろうか。今日でさえ、彼の模範によって守る者は誰でも、守れるように支えられているのである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.33
Vides quia et infirmitates pati debuit, ut homo natus probaretur; et factus homo observare quodcumque docuisset, ut caeteros invitaret; magis autem dixerim ut caeteros sublevaret: jam enim caro nostra didicit ejus carne relevari.
PL 13, 65Cあなたは見る、彼が弱さをも受けなければならなかったのは、人間として生まれたことが証明されるためであり、人間となって、自ら教えたことをすべて守らなければならなかったのは、他の者たちを招くためであったことを。むしろ、他の者たちを支えるためと言うべきであろう。我々の肉はすでに、彼の肉によって支えられることを学んだからである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.34
Si enim infirmitates hominis pati noluisset, ut quid et de virgine homine natus est? et si nolebat observare praecepta, quia Dominus; ut quid et formam servi acceperat, quae praeceptis et obedientiae obnoxia est? atquin totum sacramentum a Deo assumpti hominis hoc, quod in Adam non est de inobedientia servatum, in Christo homine de obedientia servaretur.
PL 13, 65Cもし彼が人間の弱さを受けることを望まなかったのなら、何のためにおとめから人間として生まれたのか。もし主であるがゆえに戒めを守ることを望まなかったのなら、何のために、戒めと従順に服する僕の姿を受けたのか。しかるに、神によって受け取られた人間の秘義の全体は、アダムにおいては不従順のゆえに守られなかったこの点が、人間キリストにおいては従順によって守られる、ということである〔底本は atquin totum sacramentum a Deo assumpti hominis hoc, quod … servaretur。構文が整わないが、ミーニュの脚注は hoc の後に ut が欠けているかとする。これに従い、「…守られる、ということである」と解した。なお脚注は atquin を atqui とする〕。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.35
Hoc ipsum Apostolus Paulus inter caetera quae divine tractat, asserit: Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obeditionem justi constituuntur multi (Rom. V, 19) . (Sicut enim per unius hominis contemptum peccatores constituti sunt multi, ita et per sacramentum obauditionis in Christo, quam non ex infirmitate, sed ex bonitate deitatis praestat in salutarem hominis disciplinam, salvantur multi).
PL 13, 65D使徒パウロも、神的に論じた他の事柄の中で、まさにこのことを断言している。「一人の人の不従順によって多くの者が罪人とされたように、一人の従順によって多くの者が義とされる」(ローマ5:19)。(別本では「一人の人の軽侮によって多くの者が罪人とされたように、キリストにおける従順の秘義によっても、多くの者が救われる。この従順を、彼は弱さからではなく神性の善性から、人間の救いの教えのために与える」)。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.36
IV. Videamus nunc et sacramentum passionis. Totus Adam peccaverat; totus Adam expulsus de paradiso fuerat: totum suscipere debuit expulsum, qui totum salvare venerat.
PL 13, 66AIV. 今や受難の秘義をも見よう。アダムは全体として罪を犯した。アダムは全体として楽園から追放された。全体を救うために来た者は、追放された全体を引き受けなければならなかった。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.37
Non autem videbatur totum expulsum in se suscepisse, nisi illum suscepisset per substantiam carnis et animae: hoc enim totus homo est per naturam.
PL 13, 66Aだが、肉と魂の実体を通じてアダムを引き受けたのでなければ、追放された全体を自らのうちに引き受けたとは見えなかったであろう。本性によって全き人間とは、これだからである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.38
Hoc autem tunc probari potuit, si ipsas infirmitates carnis ejus et animae sustineret, licet sine vitio peccatorum; ut vere non aliam substantiam carnis et animae suscepisse putaretur: ut cum in se hominem ab infirmitatibus et passionibus liberat, etiam hos qui secundum vestigia ejus sectantur, liberatos esse crederemus.
PL 13, 66Aそしてこれは、彼が自らの肉と魂の弱さそのものを、罪という欠陥なしにではあれ、耐え忍んだときにはじめて証明されえた。それは、肉と魂の実体を別のものとして受け取ったとは思われないためであり、彼が自らのうちで人間を弱さと苦しみから解き放つとき、その足跡に従う者たちもまた解き放たれたと我々が信じるためであった。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.39
Sed patrocinetur huic sensui gentium doctor Apostolus vivacius, et ut mysticus scribens: Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificantur (I Cor. XV, 23) .
PL 13, 66Aだが異邦人の教師である使徒が、この考えをいっそう力強く、また奥義を語る者として書きつつ、擁護するがよい。「アダムにおいてすべての人が死ぬように、キリストにおいてすべての人が生かされる」(一コリント15:23)。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.40
Sed naturam suscepti in eo hominis melius describat Esaias: Domine quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?
PL 13, 66Bだが彼のうちに受け取られた人間の本性は、イザヤがよりよく描くがよい。「主よ、誰が我々の聞いたことを信じたか。主の腕は誰に現れたか。」
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.41
Annuntiavimus coram ipso sicut puer, sicut radix inveterata sitienti: non est species ei neque honor formae: et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem: sed species ejus sine honore, deficiens praeter caeteros homines: homo in plaga positus, et sciens ferre infirmitatem, quia aversa est facies: depretiatus est, nec aestimatus est.
PL 13, 66B「我々は彼の前で、幼な子のように、渇く者にとっての古びた根のように告げた。彼には姿もなく、形の栄誉もない。我々は彼を見たが、姿も美しさもなかった。その姿は栄誉を欠き、他のあらゆる人よりも劣る。傷のうちに置かれた人、弱さを担うことを知る人、顔が背けられたからである。彼は軽んじられ、評価されなかった」。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.42
Hic peccata nostra fert, et pro nobis dolet: et aestimavimus eum in dolore esse et in plaga et in malo: ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, et infirmatus est propter peccata nostra: doctrina pacis nostrae super eum: plaga ejus nos sanati sumus.
PL 13, 66B「彼は我々の罪を担い、我々のために苦しむ。我々は、彼が苦しみのうち、傷のうち、災いのうちにあると考えた。だが彼は我々の不法のゆえに傷つけられ、我々の罪のゆえに弱くされた。我々の平和の教えが彼の上にあり、彼の傷によって我々は癒やされた。」
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.43
Omnes sicut oves erravimus: homo a via sua erravit, et Dominus tradidit eum pro peccatis nostris: et ipse propter quod male tractatus est, non aperuit os.
PL 13, 66C「我々は皆、羊のように迷った。人は自分の道から迷い、主は彼を我々の罪のために引き渡した。彼自身は、ひどく扱われたにもかかわらず、口を開かなかった。」
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.44
Sicut ovis ad occisionem adductus est, et sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum: in humilitate judicium ejus sublatum est.
PL 13, 66C「屠り場に引かれる羊のように、毛を刈る者の前の小羊のように、彼は口を開かなかった。卑しめのうちに彼の裁きは取り去られた。」
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.45
Generationem ejus quis enarrabit? quia auferetur a terra vita ejus: ab iniquitatibus plebis meae adductus est ad mortem; et dabo malos pro sepultura ejus, et ipsos divites pro morte ejus.
PL 13, 66C「彼の生まれを誰が語り尽くすだろうか〔底本は generationem。「世代」とも「生み出されること」とも取れるが、以下の解釈に合わせて「生まれ」と訳す〕。彼の命は地から取り去られるからである。わが民の不法のゆえに彼は死へ引かれた。私は悪しき者たちを彼の埋葬のために、富める者たちそのものを彼の死のために与える。」
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.46
Quia iniquitatem non fecit, neque dolum in ore suo locutus est (Isa. LIII, 1-9) . V. Sufficit hoc testimonio probatum, quod omnem in se hominis naturam peregit, sine peccato tamen suo, licet peccata nostra portaret.
PL 13, 66C「彼は不法を行わず、その口に欺きを語らなかったからである」(イザヤ53:1-9)。V. この証言によって、彼は罪なくして、しかも我々の罪を担いつつ、人間のあらゆる本性を自らのうちで全うしたことが、十分に証明されている。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.47
Sed ne homo tantummodo crederetur, interposuit, et dixit: Generationem ejus quis enarrabit? illam utique quia de Deo patre generatus est, quae sine initio est: et ideo de ea ait, Generationem ejus quis enarrabit? non quasi ignorabilem, sed quasi inexplicabilem dicens.
PL 13, 66Dだが、彼がただの人間と信じられないために、〔預言者は〕間に挟んで言った。「彼の生まれを誰が語り尽くすだろうか」。それはもちろん、父なる神から生み出されたことによる、始まりのない生まれのことである。それゆえ彼はそれについて「彼の生まれを誰が語り尽くすだろうか」と言う。知りえないものとしてではなく、説明しえないものとして言うのである。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.48
Omnes enim catholici scimus, quia de Deo patre natus est, sed inenarrabiliter: et ideo ait, Generationem ejus quis enarrabit? Hanc autem generationem qua de virgine nascitur secundum carnem, refert Evangelium, ejus quoque tempora describens.
PL 13, 66D実際、我々公同の信徒はみな、彼が父なる神から、しかも言い表しえない仕方で生まれたことを知っている。それゆえ彼は「彼の生まれを誰が語り尽くすだろうか」と言う。他方、おとめから肉によって生まれるこの生まれは、福音書が、その時期をも描いて伝えている。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.49
Divinae autem generationis initium, ut diximus, investigari non potest, sicut nec divinitatis quae illi una cum patre est: et ideo ait, Generationem ejus quis enarrabit?
PL 13, 67A神的な生まれの始まりは、先に述べたとおり、尋ね究めることができない。それは、彼が父とともに一つにもつ神性の始まりが究められないのと同じである。それゆえ彼は「彼の生まれを誰が語り尽くすだろうか」と言う。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.50
Si ergo in sacramento fidei hoc accepimus, ut Christum Deum credamus et hominem; Deum quidem, de Deo sine initio tantum; hominem autem, quia de virgine in temporibus natum: non calumniemur divinitati ejus, cum pro nostra medela quae sunt hominis exsequitur, habens in se acceptam hominis naturam: quia nec homo negandus est, cum propriae divinitatis naturalem exerit potestatem, accepta in se forma servili.
PL 13, 67Aしたがって、信仰の秘義において我々が受けているのは、キリストを神であり人間であると信じることである。神であるのは、始まりなく神から生まれたかぎりにおいてのみ。人間であるのは、おとめから時のうちに生まれたからである。ならば、彼が我々の癒やしのために人間に属することを行うとき、その神性に対して誹謗してはならない。彼は自らのうちに受け取った人間の本性を持っているのだから。また、僕の姿を自らのうちに受け取りながら、固有の神性の本性的な力を発揮するとき、人間であることを否定してもならない。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.51
Si ergo et orat patrem, et si nihil a se facere se dicit (Joan. V, 19) , nisi quod patrem viderit facientem; ut nihil nunc aliud dicam, certe humanae extollentiae modum, qua magister imponit; ut tanto magis discat homo Deo deferre, quanto detulit et verus filius, qui causam subjectionis propriam non habebat, qui et formam orandi dederat, ut non tam fieri nostram voluntatem rogaremus, sed voluntatem Patris qui in coelis est (Matth. III, 21) .
PL 13, 67Aそれゆえ、彼が父に祈り、また、父が行うのを見たことでなければ自分からは何も行えないと言う(ヨハネ5:19)とすれば、今は他のことを何も言わないとしても、それはたしかに、人間の思い上がりに対する節度であり、師が課すものである〔底本は ut nihil nunc aliud dicam, certe humanae extollentiae modum, qua magister imponit。主節を欠き、構文が崩れているため、「彼が祈り、そう言うのは、人間の思い上がりに節度を課すためである」と補って解した〕。それは、人間が神に服することを、まことの子が服した分だけいっそう学ぶためである。この子は、服従の固有の理由を持たなかった者であり、また祈りの形を与えて、我々が、我々の意志が行われることよりも、天にいる父の意志が行われることを願うようにした者である(マタイ3:21〔ミーニュの引照は刷られたまま写した。主の祈りの句はマタイ6:10にある〕)。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.52
Et ideo quod docuerat ut impleret, ait: Non veni meam voluntatem facere, sed voluntatem ejus qui misit me (Joan. VI, 38) .
PL 13, 67Bだからこそ、教えたことを成就するために、彼は言う。「私は自分の意志を行うために来たのではなく、私を遣わした者の意志を行うために来た」(ヨハネ6:38)。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.53
Sed et quod minor factus est, quod crescit, quod proficit, quod esurit, quod sitit, quod laborat, quod flet, quod dolet, quod tristis est, postremo quod moritur: ad naturam assumpti hominis referendum est, quam pro nostrae sacramento salutis mystice exercuit, sub intelligentia qua supra in testimonio Esaiae relatum est.
PL 13, 67Bだが、彼がより小さい者となったこと、成長すること、進歩すること、飢えること、渇くこと、労すること、泣くこと、痛むこと、悲しむこと、最後に死ぬこと、これらは、受け取られた人間の本性に帰されねばならない。彼はその本性を、我々の救いの秘義のために、奥義的に生きたのであり、それは先にイザヤの証言で述べたのと同じ理解による。
De Trinitate, sive De fide contra Arianos 3.54
Sub hoc fidei sacramento non solum illa capitula solvuntur de quibus interrogare dignata es, sed et omnes quaestiones quas contra filii divinitatem coaptant impii haeretici.
PL 13, 67Cこの信仰の秘義のもとで、あなたが尋ねてくれた論点が解かれるだけでなく、不敬虔な異端者たちが子の神性に対して仕立て上げるあらゆる問いもまた解かれる。