ファウスティヌスfl. 380s

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › De Trinitate, sive De fide contra Arianos

Prooemium 冒頭 (Prooemium)

Faustinus the Luciferian · De Trinitate, sive De fide contra Arianos · PL 13, 37B · 11 sectiones

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 0.1

1

FAUSTINUS AUGUSTAE FLACCILLAE. Reginam te orbis Romanus suspicit: et quia jam nihil est, quo amplius credere debeas in rebus humanis, sublimitatibus non contenta terrenis, sacra in Deum fide coelestia desideras possidere, quae verus Filius Dei, in se pie credentibus pollicetur.

PL 13, 37B

ファウスティヌスより皇后フラッキラへ。ローマ世界はあなたを后として仰いでいる。そして人間の事柄においてはもはやこれ以上に信ずべきものは何もないゆえに〔quo amplius credere debeas の文意は定かでない。字のとおりに訳したが、credere は crescere(さらに昇る)の誤りかもしれない〕、あなたは地上の高みに満足せず、神への聖なる信仰によって天のものを所有することを望んでいる。それは神のまことの子が、彼を敬虔に信ずる者たちに約束するものである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 0.2

2

Et haec quasi una de sapientissimis elaboras, intelligens omnem hanc regni sublimitatem nihil profuturam, si non ad coelestem gloriam consequendam verae fidei cognitione et defensione contendas.

PL 13, 37B

そしてあなたは、いわば最も賢い女たちの一人として、これに励んでいる。この王権の高みのすべては、もしあなたが天の栄光を得るために、真の信仰の認識と擁護に努めないならば、何の益ももたらさないと悟っているからである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 0.3

3

Et tamen apparet, quam grata sis in Christo Deo et Domino nostro, qui vobis hoc regnum tribuit; cum sollicita interrogatione perquiris, quomodo capitula illa solvantur, quae ab Arianis adversus Catholicos sacrae legis interpretationibus opponuntur.

PL 13, 37B

それでも、我々の神にして主なるキリストにおいて、あなたがいかに感謝の念を抱いているかは明らかである。キリストは諸君〔皇帝夫妻〕にこの王国を授けた。あなたは気遣わしい問いをもって、アレイオス派が聖なる律法の解釈をもって公同の信徒たちに対して持ち出すあの論点が、いかにして解かれるのかを尋ねているのだから。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 0.4

4

Habens affectum verae fidei, cupis, prout possibile est, intelligere, quod fideliter credis. Quia et tunc magis anima religiosa, velut divinis epulis pascitur, cum quod credit, intelligit.

PL 13, 37B

真の信仰への思いを抱いて、あなたは、できる限り、忠実に信ずるものを理解することを望んでいる。なぜなら、信ずるものを理解するとき、敬虔な魂はいっそう、いわば神の饗宴に養われるからである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 0.5

5

Sed et cum exsecreris impias voces haereticorum, tamen religioso studio instrui adversus eos desideras, ut et rationem jam respuas: ne hoc quod exsecraris, quasi ex regni potentia, praesumptionis videatur esse, non probationis.

PL 13, 37C

またあなたは、異端者たちの不敬虔な言葉を忌み嫌いながらも、敬虔な熱意をもって、彼らに対して教えを受けることを望んでいる。それは、〔彼らの言葉を〕理によってもすでに退けるためであり、あなたが忌み嫌うものが、あたかも王権の力から出たかのように、証明によるのではなく独断によると見えることのないためである〔底本は ut et rationem jam respuas。このままでは「理をも退ける」となって文意が通らないので、「理によっても退ける」の意に解した〕。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 0.6

6

Sed huic tam pio, tam necessario et pulcherrimo desiderio tuo, etsi me imparem vides, tamen ut resistens obviam venire non audeo.

PL 13, 37C

しかし、あなたのこの敬虔で、必要で、このうえなく美しい望みに対して、たとえ私が力不足であるとあなたが見ようとも、それでも逆らう者として〔あなたの前に〕出ることを、私は敢えてしない。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 0.7

7

Confiteor enim quod hac me inhabilis conscientia, et imperitia squalidi sermonis suffundit, ut taceam: hac fervor fidei, periculum credit esse si taceam: quomodo enim periculum non videtur, si adversus hostem impium provocati conscientia eloquendi, quae verecundia, quasi terga vertamus?

PL 13, 37C

私は告白する。一方では、己の不適格の自覚と、粗野な言葉の未熟とが、黙せよと私を赤面させる。他方では、信仰の熱情が、もし私が黙すれば危険であると考える。実際、不敬虔な敵に対して挑まれながら、語ることについての〔力不足の〕自覚から、すなわち羞恥から、いわば背を向けるとすれば、どうして危険と見えないことがあろうか〔底本の conscientia eloquendi, quae verecundia は文が詰まっている。quae verecundia を「それは羞恥である」の挿入と取り、上のように解した〕。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 0.8

8

Maxime, cum in causa fidei non sermonum sublimitas requirenda est, quando ipsa sola testimonia divina sufficiant, quae potius operantur, quam quaevis fecundior eloquentia.

PL 13, 37D

とりわけ、信仰の事柄においては、言葉の高みが求められるべきではない。神の証言そのものだけで十分なのであって、それはどんなに豊かな雄弁よりも、むしろ働きをなすからである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 0.9

9

Sed nec vitiorum conscientia cogitanda est, quando potius relevatur, si primo Deum non trepidet confiteri, exemplo illius evangelici latronis, qui quo die confessus est Deum, ipso die meruit cum eo in paradisum, quem confessus fuerat, introire.

PL 13, 37D

また、過ちについての良心の負い目を思い煩うべきでもない。むしろ、まず神を告白することを恐れないならば、その負い目は軽くされるのだから。福音書の例の盗人にならうがよい。彼は神を告白したその日に、自分が告白したその神とともに楽園に入るに値したのである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 0.10

10

Incipiamus ergo, obedientes religiosissimis praeceptis tuis, collidere cum adversario, non quidem de nostris viribus praesumentes, sed habentes fiduciam de praesidiali patrocinio Salvatoris, adversus quem more gentilium et furore Judaeorum, bellum exagitat impietas haereticorum.

PL 13, 38B

それゆえ、あなたのこのうえなく敬虔な命令に従って、敵対者と渡り合うことを始めよう。我々自身の力を当てにするのではなく、救い主の守りの庇護に確信を置いてである。異端者たちの不敬虔は、異邦人のやり方とユダヤ人の狂暴とをもって、その救い主に対して戦いをかき立てているのだ。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 0.11

11

Sed quia in his quae scribere dignata es ex persona haereticorum, vidi plurima esse confusa, ut videreris mihi non plenius nosse quae asserant Ariani; melius opinatus sumpsi primum liquido palam lacere quomodo credant, et quomodo sub ambiguitate sermonis simplices animas capiant; et tunc maxime, cum sub communi confessione impia sua verba commendant: quia et tunc demum ad solutionem fidelis responsio manifesta est, si prius sacrilegae sectae impia tergiversatio propaletur.

PL 13, 38B

しかし、あなたが異端者たちの立場から書き送った事柄の中に、多くの混乱があるのを私は見て、アレイオス派が主張することをあなたがより十分には知らないのではないかと思われた。そこで、より良いと考えて、まず彼らがいかに信じているか、またいかに言葉の曖昧さのもとで素朴な魂を捕らえるかを、明白に、公然と〔示す〕ことにした〔底本は liquido palam lacere。palam facere の誤りと読む〕。とりわけ、共通の告白のもとに自分たちの不敬虔な言葉を推奨するときについてである。なぜなら、まず瀆聖の党派の不敬虔な言い逃れが露わにされてこそ、そのときになって初めて、解決のための忠実な応答が明らかになるからである。