ファウスティヌスfl. 380s

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 13 › De Trinitate, sive De fide contra Arianos

Caput VI 第VI章

Faustinus the Luciferian · De Trinitate, sive De fide contra Arianos · PL 13, 73C · 38 sectiones

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.1

1

De hoc quod Salomon: DOMINUS CREAVIT ME INITIUM VIARUM SUARUM IN OPERA SUA. I. Tangamus et illam in ultimo quaestionem, quam inter caeteras addidisti: Dominus, inquit, creavit me initium viarum suarum in opera sua (Prov. VIII, 22) .

PL 13, 73C

ソロモンの言葉について、「主は私を、その道の初めとして、その業のために創造した」。――I. 最後に、あなたが他の論点のあいだに添えた論点にも触れよう。「主は私を、その道の初めとして、その業のために創造した」(箴言8:22)。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.2

2

Dicit haereticus: Vides creaturam esse sapientiam, quae utique interprete Paulo apostolo Christus est. Ergo Christus, inquit, qui est sapientia, non est verus filius, sed creatura factus adoptione exsistens filius. Hoc venenum Arianorum est.

PL 13, 73D

異端者は言う。「見よ、知恵は被造物である。その知恵こそ、使徒パウロの解釈によればキリストである。それゆえ、知恵であるキリストはまことの子ではなく、被造物であり、養子縁組によって子となったものだ」と。これがアレイオス派の毒である。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.3

3

Sed o quam caeca impietas ad id videre, quod pium est! Jam semel quia, ut scriptum est, Oderunt sapientiam Domini et verbum non assumpserunt (Baruch. III) , nihil in illa sincerissimi decoris aspiciunt: sicut et lippientibus oculis nulla est visio veritatis, quandoquidem aliter eorum renuntiat aspectus, quam in fide rerum est; sed et cui saporem proprium redundans sui fellis amaritudo vitiavit, si dulcia mella degustet, ut amaram dulcedinem mellis infamat, non recognoscens malum propriae amaritudinis.

PL 13, 73D

だが、敬虔であるものを見るには、なんと盲目な不敬であることか。「彼らは主の知恵を憎み、言葉を受け入れなかった」(バルク3)と書かれているとおり、彼らはすでにその知恵のうちに、このうえなく清らかな美しさを何ひとつ認めない。それは、目の炎症を患う者には真理の視覚がなく、その者の見たものが事物の真実とは異なる報告をするのと同じであり、また、あふれる自分の胆汁の苦みが味覚そのものを損なった者が、甘い蜜を味わってもその甘さを苦いと謗り、自分自身の苦みという病を認めないのと同じである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.4

4

Sed, o miser haeretice, quid potes veri luminis videre, cum caecutias vel ambules in viis tenebrarum, omnia quae sunt impietatis excogitans?

PL 13, 74A

しかし、哀れな異端者よ、汝は目がかすみ、闇の道を歩み、不敬のかぎりを思いめぐらしているのに、まことの光の何を見ることができようか。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.5

5

Clamet licet vir ille spiritualis suavissimo experimento divinae epulationis invitans: Gustate, et videte quam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9) : sed tibi, si gustaveris, nihil suave sentitur in Domino, eo quod, sicut scriptum est, venenum aspidum sub labiis tuis est, eo quod os tuum maledictione et amaritudine plenum est (Psal. XIII, 3) .

PL 13, 74A

かの霊の人は、神の饗宴のこのうえなく甘美な経験へと招き、叫ぶがよい。「味わい、見よ、主がいかに甘美であるかを」(詩篇33:9)。しかし汝には、味わったところで、主のうちに甘美なものは何ひとつ感じられない。書かれているとおり、「蝮の毒が汝の唇の下にあり」、「汝の口は呪いと苦みに満ちている」(詩篇13:3)からである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.6

6

Denique cum infinita et ipse Salomon de Dei sapientia praedicaverit, et ita divine de ea fuerit prosecutus, ut non aliud in illa crederetur, quam quod in natura Dei est: in illis omnibus haereticus caecutiens hoc solum videre se credidit, per quod probaret eam esse creaturam.

PL 13, 74B

さらに、ソロモン自身が神の知恵について数限りないことを語り、それについて神にふさわしく論じ尽くしたので、その知恵のうちには神の本性にあるもの以外は何も信じられないほどであったのに、目のかすんだ異端者は、そのすべてのうちから、知恵が被造物であると証明できる箇所だけを見たと思い込んだ。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.7

7

Sed scriptum est, inquit, Dominus creavit me initium viarum suarum in opera sua. Sed nos non ibimus longius, neque de aliis libris Salomonis, quae sunt pro sempiterna Dei sapientia, proferemus.

PL 13, 74B

彼は言う。「だが、『主は私を、その道の初めとして、その業のために創造した』と書かれている」。しかし我々は、これ以上先へは進まず、神の永遠の知恵を支持するソロモンの他の書から証言を持ち出すこともしない。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.8

8

Sufficit nunc, si de hoc ipso loco unde testimonium protulit, pars diversa superetur. II. Ais, haeretice, scriptum: Dominus creavit me initium viarum suarum in opera sua: sed intende, quia haec ipsa sapientia nihilominus ait: Ante omnes autem colles genuit me (Psal. VIII, 25) .

PL 13, 74B

彼が証言を引いたこの箇所そのものによって、反対の側が打ち負かされるなら、いまは足りる。II. 異端者よ、汝は「主は私を、その道の初めとして、その業のために創造した」と書かれていると言う。だが、よく見よ。この同じ知恵がそれにもかかわらずこう言っている。「すべての丘に先立って、彼は私を生んだ」(詩篇8:25)〔底本は詩編。箴言8:25 に当たる〕。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.9

9

Quomodo ergo haec ipsa sapientia in eodem loco et creatam se esse dicit, et genitam? Prius est, ut videamus, quid primum sit: utrum quod genita est, an quod creata est.

PL 13, 74C

それでは、この同じ知恵は、同じ箇所で、なぜ自分が創造されたとも、生まれたとも言うのか。まず、どちらが先であるかを見なければならない。生まれたことが先か、創造されたことが先か。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.10

10

Sed licet primum dixerit: Dominus creavit me initium viarum suarum in opera sua; tamen, ne se creaturam putares, recurrit ad illud quod prius est, in sequenti dicens: Ante omnes autem colles genuit me.

PL 13, 74C

知恵は初めに「主は私を、その道の初めとして、その業のために創造した」と言ったが、それでも、自分を被造物だと汝が思わないように、より先にあることへと立ち返り、続けてこう言う。「すべての丘に先立って、彼は私を生んだ」。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.11

11

Vide enim ne putes postea genitam, quia primum praemiserit se creatam. Etsi enim in ordine sermonum primum positum est quod creata est, deinde autem quod genita; tamen sensus hoc judicat, quod primum est genita, quam creata, ut sit sensus ita sapientiae dicentis: Dominus creavit me initium viarum suarum in opera sua.

PL 13, 74C

創造されたと先に述べたからといって、生まれたのはその後だと思ってはならない。たしかに、語の順序では、創造されたことが先に置かれ、生まれたことがその次に置かれている。だが、意味の上では、生まれたことが創造されたことより先であると判断される。知恵の言葉の意味はこうである。「主は私を、その道の初めとして、その業のために創造した」。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.12

12

Sed ne quis me putet per hoc esse creaturam, aut tunc primum esse coepisse, quando me creavit initium viarum suarum in opera sua, subsequor et dico: Ante omnes autem colles genuit me; ut scias prius me genitam, quam creatam.

PL 13, 74D

「だが、これによって誰かが私を被造物だと思ったり、私がその道の初めとして、その業のために創造された時に初めて存在し始めたと思ったりしないよう、私は続けてこう言う。『すべての丘に先立って、彼は私を生んだ』。私が創造される前に生まれていたことを、汝が知るためである」。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.13

13

Cum enim dicit: Ante omnes autem colles genuit me, fecit illud esse postea quod creata est, ut praecedat et sit anterius illud, quod genita est.

PL 13, 74D

「すべての丘に先立って、彼は私を生んだ」と言うとき、知恵は、創造されたことを後のことにし、生まれたことを先に立たせ、より前にあるものとしたのである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.14

14

Si ergo sic creata est, ut ante fuerit genita; sensus impietatis exclusus est, qua eam dixerat creatam; ut tunc primum substitisse sapientia crederetur, quando et retulit se creatam a Domino initium viarum suarum in opera sua.

PL 13, 74D

そこで、創造されたのが、その前に生まれていたうえでのことであるなら、知恵を創造されたと言った者の不敬な解釈は退けられる。その解釈によれば、知恵は、主によってその道の初めとして、その業のために創造されたと自ら述べた時に、初めて存立したと信じられることになるからである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.15

15

Ecce enim sensus manifestat, etiam ante quam crearetur, sapientiam substitisse, quippe quae prius est genita, quam creata. III.

PL 13, 75A

見よ、意味が明らかにしている。知恵は、創造される前にすでに存立していたのであり、創造されるより先に生まれていたのだから。III.

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.16

16

Sed magis commendabitur hic sensus catholicus, si et ipsa verba, prout nobis possibile est, discutiantur, quibus vel genitam se referat sapientia vel creatam. Dominus, inquit, creavit me initium viarum suarum in opera sua.

PL 13, 75A

だが、この公同の解釈は、知恵が自分を生まれたとも創造されたとも述べているその言葉そのものを、我々のできる限り吟味するならば、いっそう確かなものとなろう。知恵は言う。「主は私を、その道の初めとして、その業のために創造した」。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.17

17

Intende, quia cum dixerit: Dominus creavit me, non tacuit, ne vere creatura putaretur, sed prosequitur explanans quid sit creata, et ob quam causam sit creata.

PL 13, 75A

注意せよ。知恵は「主は私を創造した」と言ったとき、被造物だと本当に思われないように、黙ってはいない。むしろ続けて、創造されたとはどういうことか、何のために創造されたのかを説明している。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.18

18

Ait enim, creavit me initium viarum suarum: et cum sequitur, in opera sua, palam est, quod ostendit et causas cur creata sit initium viarum Domini.

PL 13, 75A

知恵は「私を、その道の初めとして創造した」と言い、さらに「その業のために」と続けている。これは、主の道の初めとして創造された理由をも示していることが明らかである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.19

19

Non ergo sapientia, quasi quae non esset, creata est ad hoc ut esset; sed cum semper substantialiter fuerit, tunc creata est secundum dispensationem initium viarum Domini, et in opera Domini creata est.

PL 13, 75A

したがって、知恵は、存在していなかったものが存在するようになるために創造されたのではない。実体としては常に存在していたのであり、そのうえで、経綸に従って、主の道の初めとして創造され、主の業のために創造されたのである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.20

20

Initium ergo viarum Domini creata est, et in opera Domini creata est sapientia: non tamen, quia substantialiter ante non erat, ideo creata est sapientia.

PL 13, 75B

つまり、知恵は、主の道の初めとして創造され、主の業のために創造されたのであって、それ以前に実体として存在していなかったから創造されたのではない。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.21

21

At vero cum dicit se ante omnes colles genitam, non propter (aliquam rem dicit se esse genitam; sed exsistens semper) patris sempiterna progenies, ob quasdam causas creatam se dicit, initium viarum Domini, id est, in opera Domini.

PL 13, 75B

しかるに、知恵は、すべての丘に先立って生まれたと言うとき、何かの事のために生まれたと言うのではない〔底本は「何かの事のために…常に存在しながら」にあたる語を丸括弧に入れており、本文が崩れているらしい。括弧の中を本文として読んだ〕。むしろ、父の永遠の子孫として常に存在しながら、ある理由のために、主の道の初めとして、すなわち主の業のために、自分は創造されたと言うのである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.22

22

Ergo et ex hoc manifestum est non esse creaturam sapientiam, quae in aliud creata est, id est, in opera Domini; cum ipsa sit genita, non in opera, sed de patre, ut diximus, exsistens sempiterna progenies. IV.

PL 13, 75B

したがって、このことからも、知恵が被造物ではないことは明らかである。知恵は別のもののために、すなわち主の業のために創造された。知恵自身は、すでに述べたとおり、永遠の子孫として存在し、業のためにではなく、父から生まれたのである。IV.

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.23

23

Sed et hoc intendendum est, quod aliud est dicere creari sapientiam, et aliud est dicere quod sit creatura. Quamvis enim legatur creata esse sapientia, nusquam tamen legitur quod sit creatura.

PL 13, 75B

さらに次のことにも注意しなければならない。知恵が創造されると言うことと、知恵が被造物であると言うこととは別である。知恵が創造されたと読まれることはあっても、被造物であると読まれることは決してない。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.24

24

Non enim omne quod creatum est, jam creatura dicendum est, licet omnis creatura creata sit: sicut nec omne quod factum est, jam factura asseveranda est, licet omnis factura facta sit. Si videtur obscurum, exemplo dilucidabo.

PL 13, 75C

創造されたものがすべて、ただちに被造物と呼ばれるべきなのではない。ただし、被造物はすべて創造されたものである。同様に、造られたものがすべて、ただちに造られたもの(factura)と断定されるべきなのではない。ただし、造られたもの(factura)はすべて造られたものである。これが分かりにくければ、例を挙げて明らかにしよう。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.25

25

Legimus quemdam gratulari, ac dicere ad Deum: Ego autem cantabo virtutem tuam, exaltabo mane misericordiam tuam, quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meae (Psal. LVIII, 17) .

PL 13, 75C

我々は、ある者が喜んで神にこう語りかけているのを読む。「だが私は汝の力を歌い、朝には汝の憐れみを高く讃えよう。汝は私の助け手となり、苦難の日に私の避け所となったからだ」(詩篇58:17)。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.26

26

Ecce Deus factus est susceptor et refugium; non tamen Deus factura est: et hoc est, quod dixi: Non omne quod factum est, jam factura dicendum est.

PL 13, 75C

見よ、神は助け手となり、避け所となった。しかし神は造られたものではない。これが、私が「造られたものがすべて、ただちに造られたものと呼ばれるべきではない」と言ったことである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.27

27

Deus enim non exsistens factura, qui semper est, factus est susceptor et refugium in die tribulationis homini; ut quod factus est susceptor et refugium in die tribulationis homini, videatur contulisse, quod factus est; non tamen quia susceptor et refugium homini factus est, etiam Deus quoque factura esse credendus est, cujus divina substantia sempiterna est.

PL 13, 75C

神は、造られたものとして存在するのではなく、常に存在するのであるが、苦難の日に人にとっての助け手となり、避け所となった。それは、苦難の日に人にとっての助け手、避け所となったということが、神が〔人に〕与えたもの、すなわち〔人のために〕成ったことと見られるためである。しかし、人にとっての助け手、避け所となったからといって、その神的な実体が永遠である神までが、造られたものであると信じられるべきではない。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.28

28

Similiter et sapientia si creata dicacur, non tamen creatura est, quae semper est: sed cum exsistat semper, creatur ad aliquid ut prosit, non ut creatura dicatur quasi facta, quae non fuit.

PL 13, 75D

同じように、知恵も、創造されたと言われる〔底本は dicacur。dicatur と読む〕からといって、被造物ではない。知恵は常に存在するのであり、常に存在しながら、何かのために、益をもたらすために創造されるのであって、以前には存在しなかったものが造られたかのように被造物と呼ばれるためではない。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.29

29

Erat enim inseparabilis a Deo Dei sapientia: et haec ipsa exsistens Dei sempiterna progenies, creata est initium viarum Domini. V. Sed adhuc apertius edisseram. Certe sapientia Dei ipsa est, quae et Verbum esse scribitur, ut in superioribus ostensum est.

PL 13, 75D

神の知恵は神から切り離しえないものであった。この同じ知恵は、神の永遠の子孫として存在しながら、主の道の初めとして創造された。V. さて、さらに明らかに述べよう。確かに、神の知恵とは、先に示したとおり、言葉であるとも書かれているものそのものである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.30

30

Et numquid quia de Verbo Dei scriptum est: Et Verbum caro factum est, jam et Verbum facturam asseveramus, quasi tunc primum esse coeperit, cum caro factum est?

PL 13, 76A

では、神の言葉について「言葉は肉となった」と書かれているからといって、我々は言葉を造られたものだと断定するだろうか。言葉が肉となった時に初めて存在し始めたかのように。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.31

31

Sed bene, quia apertissime demonstratum est per Verbum omnia facta, et in ultimis temporibus hoc ipsum Verbum carnem factum.

PL 13, 76A

そうではない。言葉によってすべてが造られたこと、そして終わりの時にこの同じ言葉が肉となったことは、このうえなく明白に示されているからである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.32

32

Non ergo factura est Verbum Dei, licet factum caro esse dicatur: ita et sapientia licet dicatur creata esse initium viarum et in opera (ejus), non tamen creatura est; quam constat ante omnem esse creaturam, quandoquidem omnia in sapientia facta sint (Psal. CIII, 24) .

PL 13, 76A

したがって、神の言葉は、肉となったと言われても、造られたものではない。それと同じく、知恵も、道の初めとして、また(その)業のために創造されたと言われても、被造物ではない。「すべてのものは知恵によって造られた」(詩篇103:24)のだから、知恵がすべての被造物に先立つことは明らかである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.33

33

Addo et hoc, quia non omne quod creari dicitur, quasi fiat in substantia, intelligendum est.

PL 13, 76A

さらにこれを付け加える。創造されると言われるものがすべて、いわば実体において生じる、と理解すべきではない。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.34

34

Denique quidam vir videns cor suum quibusdam sordibus infectum, precem fundit ad Dominum dicens: Cor mundum crea in me, Deus (Psal. L, 12) : non utique cordis substantiam in se fieri precabatur, sed ut hoc ipsum cor in eo exsistens, quod ei erat sordidum, creari mundum.

PL 13, 76B

たとえば、ある人は、自分の心がある汚れに染まっているのを見て、主に祈りをささげてこう言う。「神よ、私のうちに清い心を創造せよ」(詩篇50:12)。彼が祈り求めたのは、心の実体が自分のうちに生じることではもちろんなく、自分のうちにある、汚れていたその心そのものが、清いものとして創造されることであった。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.35

35

Non omne quod creari dicitur, jam statim et secundum substantiam fieri intelligendum est: quandoquidem cor quod erat, id ipsum, ut mundum crearetur a Domino, precabatur.

PL 13, 76B

創造されると言われるものがすべて、ただちに実体に即して生じると理解すべきではない。実際、彼が祈り求めたのは、すでに存在していた心そのものが、清いものとして主によって創造されることだったのである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.36

36

Ergo et sapientia cum creata dicitur, non tam substantia ejus, quasi quae non erat, facta est; sed ipsa exsistens, ut saepius dictum est, creata est initium viarum in opera ejus.

PL 13, 76B

したがって、知恵も、創造されたと言われるとき、その実体が、存在していなかったものであるかのように造られたのではない。すでに述べたとおり、知恵自身は存在していながら、道の初めとして、その業のために創造されたのである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.37

37

Ergo quod creata est sapientia, ad mysterium vel rerum creandarum vel humanae dispensationis intellige, quam cum Dei sapientia dignanter assumit, creata dicitur: quod vero se genitam dicit, ut nihil in illa minus divinitatis agnoscas, quam habet ille qui genuit.

PL 13, 76B

それゆえ、知恵が創造されたということは、造られるべき事物の、あるいは人間への経綸の奥義に関わることとして理解せよ。神の知恵がその経綸をへりくだって引き受けるとき、創造されたと言われるのである。しかし、知恵が自分を生まれたと言うのは、知恵のうちに、生んだ者の持つ神性より少ないものを汝が何ひとつ認めないためである。

De Trinitate, sive De fide contra Arianos 6.38

38

Valde enim impium est credere, quod aliquando Deus sine sua fuerit sapientia. Unde et quia vere genita est a Deo sapientia, (idem) exsistens secundum substantiam quod est genitor; sapientia autem ipsa Christus est (I Cor., I, 24) : ergo Christus qui est sapientia, non est adoptione filius, sed verus filius, exsistens Dei progenies, et non factura.

PL 13, 76C

神がかつて自分の知恵なしにあった、と信じるのは、実に不敬だからである。それゆえにまた、知恵は神から本当に生まれたのであり、実体において生んだ者と(同じ)ものとして存在する。そして知恵とはキリストである(一コリント1:24)。したがって、知恵であるキリストは、養子縁組による子ではなく、まことの子であり、神の子孫として存在し、造られたものではない。