Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1Ad Uxorem

Caput VII 第VII章

Tertullian · Ad Uxorem · PL 1, 1299A · 6 sectiones

Ad Uxorem 2.7.1

1

Haec si illis quoque evenire possint, quae in matrimonio gentilis fidem adeptae morantur, tamen excusantur, ut in ipsis deprehensae a Deo, et jubentur perseverare et sanctificantur et spem lucrationis accipiunt.

PL 1, 1299A

たとえこれらのことが、異教徒との婚姻のうちにありながら信仰を得るに至った女たちの身にも起こりうるとしても、そうした女たちはなお赦されている。神によってまさにその状態のうちに見出された者として、留まり続けるよう命じられ、聖なる者とされ、(夫を)得る望みを与えられているからである。

Ad Uxorem 2.7.2

2

Si ergo ratum est apud Deum matrimonium hujusmodi, cur non prospere cedat, ut et a pressuris et angustiis et impedimentis et inquinamentis non ita lacessatur, jam habens ex parte divinae gratiae patrocinium?

PL 1, 1299A

それゆえ、もしこの種の婚姻が神のもとで有効なものとされているのなら、なぜ順調に運ばないのか。神の恩寵の側からの後ろ盾をすでに得ているのだから、圧迫にも苦難にも妨げにも穢れにもさほど悩まされずに済んでよいはずではないか。

Ad Uxorem 2.7.3

3

Nam et ad aliquam virtutem coelestem documentis dignationis alicujus vocata illa de gentibus terrori est gentili, quo minus sibi obstrepat, minus sciat, minus speculetur.

PL 1, 1299B

実に、何らかの神の顧みのしるしによって天上の力へと召された、異教徒たちの中から出た彼女は、異教徒の夫にとって畏怖の的となる。それだけ彼が彼女に対して騒ぎ立てることも、知ろうとすることも、詮索することも少なくなるのである。

Ad Uxorem 2.7.4

4

Sensit magnalia, vidit experimenta, scit meliorem factam; sic et ipse Dei candidatus est timore. Ita facilius hujusmodi lucrifiunt, in quos Dei gratia consuetudinem fecit. Caeterum aliud est ultro et sponte in prohibita descendere.

PL 1, 1299B

彼は偉大な業を感じ取り、実証を目にし、彼女がより善き者となったのを知っている。かくして彼自身もまた、畏れによって神の候補者となっているのである。こうして、神の恩寵が慣れ親しんだものとなった相手においては、この種の者どもはより容易く得られる。しかし、自ら進んで、禁じられたことへと下ってゆくのはまた別のことである。

Ad Uxorem 2.7.5

5

Quae Domino non placent, utique Dominum offendunt, utique malo inferuntur. Hoc signi erit, quod solis pejoribus placet nomen christianum. Ideo inveniuntur, qui tales non exhorreant, ut exterminent, ut abripiant, ut a fide excludant.

PL 1, 1300A

主の御心に適わぬことは、当然主の怒りを招き、当然悪しき者へと引き渡される。キリスト教徒という名が悪しき者どもにのみ気に入られるということ、これがそのしるしとなるであろう。それゆえ、そうした女たちを忌み嫌うどころか、根絶やしにし、奪い去り、信仰から締め出そうとする者どもが見出されるのである。

Ad Uxorem 2.7.6

6

Habes caussam, qua non dubites, nullum hujusmodi matrimonium prospere decurri; [dum] a malo conciliatur, a Domino vero damnatur.

PL 1, 1300A

お前はこうして、この種の婚姻がひとつとして順調に運ぶことはないと疑わずにいられる原因を得た。それは悪しき者によって取り結ばれ、しかし主によっては断罪されるからである。