Ad Uxorem 2.5.1
Sed aliqui sustinent nostra, nec obstrepunt. Hoc est igitur delictum, quod gentiles nostra noverunt, quod sub conscientia istorum sumus, quod beneficium eorum est, si quid operamur.
PL 1, 1295Aしかし中には我々のふるまいを大目に見て、咎め立てをしない者もいる。異教徒どもが我々のふるまいを知っているということ、我々がこの者たちの認識のもとにあるということ、そして我々が何かをなすとすればそれが彼らの恩恵によるのだということ——それゆえ、これがすなわち罪なのである。
Ad Uxorem 2.5.2
Non potest se dicere nescire, qui sustinet: aut si celatur, quia non sustinet, timetur. Cum autem Scriptura utrumque mandet, et sine alterius conscientia et sine nostra pressura operari Domino, nihil interest, in qua parte delinquas, aut in conscientia mariti, si scit ut patiens, aut in conflictatione tui, dum vitatur impatiens.
PL 1, 1295A大目に見る者は、自分は知らずにいるのだとは言えない。あるいは、もし隠されているのだとすれば、それは夫が大目に見ないからこそ、恐れられているのである。ところで聖典は、他人に知られることなく、また我々の身に圧迫を受けることもなく主のために行うことの両方を命じているのだから、お前がどちらの側で過ちを犯そうと変わりはない——忍耐強い夫がそれと知っているという、夫の認識の面であれ、短気な夫を避けようとする、お前自身の内なる葛藤の面であれ。
Ad Uxorem 2.5.3
Nolite, inquit, margaritas vestras porcis jactare, ne conculcent ea, et conversi vos quoque evertant (II Matth., VII, 6). Margaritae vestrae sunt quotidianae conversationis insignia.
PL 1, 1296A「汝らの真珠を豚に投げ与えるな、それを踏みにじり、また向き直って汝らを打ち倒すことのないように」(マタイ7:6)。真珠とは、日々の立ち居振る舞いに表れるしるしのことである。
Ad Uxorem 2.5.4
Quanto curaveris ea occultare, tanto suspectiora feceris et magis cavenda gentili curiositati.
PL 1, 1296Aお前がそれを隠そうとすればするほど、それだけ疑わしいものとし、異教徒の好奇心にいっそう用心させることになるであろう。
Ad Uxorem 2.5.5
Latebisne tu, cum lectulum, cum corpusculum tuum signas, cum aliquid immundum flatu exspuis, cum etiam per noctem exsurgis oratum, et non magiae aliquid videberis operari?
PL 1, 1296Aお前は、寝床に、また己が小さき肉体に十字を記す時も、穢れた何かを息で吹き払う時も、夜のうちに祈るために起き出す時も、人目を逃れられるだろうか。そして魔術めいた何かをなしていると見えずに済むだろうか。
Ad Uxorem 2.5.6
Non sciet maritus, quid secreto ante omnem cibum gustes; et si sciverit panem, non illum credit esse qui dicitur? Et haec ignorans quisque rationem simpliciter sustinebit, sine gemitu, sine suspicione panis an veneni?
PL 1, 1296A夫は、お前がすべての食事の前に人知れず何を口にしているか、知らずにいるであろうか。そして、それがパンであると知ったなら、世に取り沙汰されているあのパンだと思わぬであろうか。そしてこの事情を知らぬ者ならば誰であれ、単純にその理由を受け容れ、呻きもせず、それがパンであるのか毒であるのかという疑いも抱かずに済むであろうか。
Ad Uxorem 2.5.7
Sustinent quidam: sed ut inculcent, ut illudant hujusmodi foeminis, quarum arcana in periculum quod credunt servent, si forte laedantur ipsi; sustinent quarum dotes objectione nominis mercedem silentii faciant, scilicet apud arbitrum speculatorem litigaturi. Quod pleraeque non providentes, aut re excruciata, aut fide perdita recesserunt.
PL 1, 1296A大目に見る夫もいるにはいるが、それはこうした女たちを責め立て、嘲弄するためである。彼らは、万一自分が害されることがあればと、女たちが打ち明けた秘密を危険の種として手元に留め置く。また、キリスト教徒という名を持ち出して訴えると脅すことで女たちの持参金を沈黙の代価とする者たちもいる。すなわち、万物を見張る裁定者〔神〕のもとで争おうというのである。これを見通せなかった多くの女は、財産を苛まれるか、信仰を失うかして、身を引くことになった。