Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1Ad Uxorem

Caput III 第III章

Tertullian · Ad Uxorem · PL 1, 1292C · 7 sectiones

Ad Uxorem 2.3.1

1

Haec cum ita sint, fideles gentilium matrimonia subeuntes stupri reos esse constat et arcendos ab omni communicatione fraternitatis, ex litteris Apostoli dicentis, cum ejusmodi nec cibum sumendum (I Cor., V, II).

PL 1, 1292C

これらのことがそうである以上、異教徒との婚姻に身を投じる信徒たちは、姦淫にあたる交わりの罪ある者であり、兄弟関係のあらゆる交わりから遠ざけられるべきであることは明らかである。使徒の書簡が、このような者とは食事さえともにしてはならないと言っているとおりである(一コリント5:11)。

Ad Uxorem 2.3.2

2

Aut numquid tabulas nuptiales de illo apud tribunal Domini proferemus? et matrimonium rite contractum allegabimus? quod vetuit ipse, non adulterium est? quod prohibitum est, non stuprum est?

PL 1, 1292C

それとも我々は、主の法廷において、この者についての婚姻の証書を差し出すのか。儀に則って結ばれた婚姻であると申し立てるのか。彼自身が禁じたことは、姦通ではないのか。禁じられたことは、姦淫にあたる交わりではないのか。

Ad Uxorem 2.3.3

3

Extranei hominis admissio minus templum Dei violat, minus membra Christi cum membris adulterae commiscet? Quod sciam, non sumus nostri, sed pretio empti; et quali pretio? sanguine Dei. Laedentes igitur carnem istam, eum laedimus.

PL 1, 1293A

外部の者を受け入れることは、神の神殿を汚すことがそれより軽く、キリストの肢体を姦通する女の肢体と交えることがそれより軽いとでもいうのか。私の知る限り、我々は自分自身のものではなく、代価によって買い取られた者である。しかもいかなる代価によってか。神の血によってである。それゆえ、この肉を傷つけるとき、我々はあの方を傷つけているのである。

Ad Uxorem 2.3.4

4

De proximo quid sibi voluit ille qui dixit, delictum quidem esse extraneo nubere, sed minimum, cum alias, seposita carnis injuria ad Dominum pertinentis, omne delictum voluntarium in Domino grande sit.

PL 1, 1293A

先ほどの事柄について、外部の者に嫁ぐことは罪であるが、しかもごく小さな罪であると言った者は、いったい何を言おうとしたのか。ほかの場合には、主に属する肉への不正を除いても、主にあって意図してなされるあらゆる罪は大きなものであるというのに。

Ad Uxorem 2.3.5

5

Quanto enim potestas vitandi fuit, tanto contumaciae crimine oneratur. Recenseamus nunc caetera pericula et vulnera, ut dixi, fidei ab Apostolo provisa, non carni tantum, verum etiam ipsi spiritui molestissima.

PL 1, 1293A

というのも、避けうる力があっただけそれだけ、反抗の罪科が重く負わされるからである。今や、先に述べたとおり、使徒によって見越された信仰へのその他の危険と傷とを、肉だけでなく霊そのものにとっても最も厄介なものとして、数え上げよう。

Ad Uxorem 2.3.6

6

Quis enim dubitet obliterari quotidie fidem commercio infideli? Bonos corrumpunt mores confabulationes malae; quanto magis convictus et individuus usus? Quaevis mulier fidelis Dominum observet necesse est.

PL 1, 1293B

実に、不信者との交わりによって信仰が日々磨り減らされていくことを、誰が疑うであろうか。「悪しき語らいは善き習わしを損なう」(一コリント15:33)。まして寝食をともにする不可分の交わりにおいてはなおさらである。信徒である女は誰であれ、必ず主に仕えなければならない。

Ad Uxorem 2.3.7

7

Et quomodo potest duobus dominis deservire, Domino et marito, adde, gentili? Gentilem enim observando gentilia exhibebit, formam, exstructionem, munditias saeculares, blanditias turpiores, ipsa etiam matrimonii secreta maculosa; non ut penes sanctos officia sexus cum honore ipsius necessitatis tanquam sub oculis Dei modeste et moderate transiguntur.

PL 1, 1293B

しかも、二人の主人に、すなわち主と夫と、しかも異教徒である夫とに、どうして仕えることができようか。異教徒である夫に仕えることによって、彼女は異教徒らしいことを示すことになる——容姿、髪の結い上げ、世俗の身だしなみ、より恥ずべき媚態、そして婚姻の秘め事そのものまでもが汚れたものとなる。聖徒たちのもとでは、性の務めがその必要性自体の尊厳とともに、あたかも神の目の下にあるかのように慎ましく節度をもって行われるのとは違うのである。