マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo

Liber II, Caput VI 第II巻 第VI章

Marius Victorinus · In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo · PL 8, 1193A · 56 sectiones

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.1

1

VERS. 1.-- Ii qui spiritales sunt. Quasi ad unum ex ipsis, qui spiritales sunt, hoc ita protulit ut consideret unusquisque eorum, ne et ipse tentetur: et idcirco debeat succurrere et instruere ejusmodi hominem; et spiritu dato per tractatum ad modestiam aequalitatemque revocare.

PL 8, 1193A

〔第1節〕「霊的である者たちは」。彼はこの言葉を、あたかも彼らのうちの一人に向けて述べるかのように語った。おのおのが自ら顧みて、自分自身も試みに遭うことのないようにするためであり、それゆえこのような人を助け教え導き、論議を通じて霊を与えつつ慎ましさと公平へと立ち返らせるべきだからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.2

2

VERS. 2.-- Alter alterius onera portate. Rediit ad pluralem numerum, ut omnis homo mala portet aliena; et quod alter patitur, ferat, sustineat, corrigat, in quantum potest: hoc est enim portare onera, patienter ferre alterius vitium et corrigere.

PL 8, 1193A

〔第2節〕「互いに他の重荷を負え」。彼は複数形に立ち返った。すべての人が他人の悪しきものを担うためであり、また一方が苦しむことを、できる限り耐え忍び、支え、正すためである。すなわち重荷を負うとは、他人の欠点を忍耐強く耐え忍び、正すことにほかならない。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.3

3

Et ita implebitis legem Christi. Sic enim et ipse patiens et mala nostra portavit, et pro malis nostris ipse sustinuit. Legem, inquit, Christi implebitis, non simpliciter legem. VERS. 3:-- Nam si aliquis existimat se esse aliquid, cum nihil sit, ipse se seducit.

PL 8, 1193A

「かくして汝らはキリストの律法を満たすであろう」。というのも、キリスト自身もまた忍耐しつつ我々の悪しきものを担い、我々の悪しきもののために自ら耐え忍んだからである。「キリストの律法を汝らは満たすであろう」と使徒は言うのであって、単に律法を、と言うのではない。〔第3節〕「なぜなら、もし誰かが、無であるのに自分を何者かであると思うなら、その者は自らを欺いている」。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.4

4

Ratione nunc probat, ideo illum, qui se jactat gloriae cupiditate, et corrigendum esse et instruendum in spiritu, quoniam miser ille est, qui se ipse inducit, fallit, decipit, qui se aliquid esse existimat, cum nihil sit.

PL 8, 1193B

彼はいま理をもって論証する。すなわち、栄光への欲望から誇る者は、正され、霊において教えられねばならない。というのも、無であるのに自分を何者かであると思う者は、自ら自分を惑わし、欺き、たぶらかす哀れな者だからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.5

5

Etenim si haec summa legis est, ut quicumque humilis sit, dejectus, infimus; ita enim ex infimis eligit Deus quos sublevet atque altos faciat; omnis homo, qui sibi aliquid vindicat, et se extimat aliquid esse, sine dubio nihil est.

PL 8, 1193B

なぜなら、もしこれが律法の要諦であるなら——すなわち誰であれ卑しく、低く、最も低くあるべきこと(神は最も低い者たちの中からこそ、高め挙げる者を選び出されるのだから)——自分に何かを要求し、自らを何者かであると思う者はみな、疑いなく無であるからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.6

6

Quid enim est in mundo aliquid, cum nihil sit in mundo? Et ita agere ceu nihil sit in mundo, hoc est apud Deum aliquid esse.

PL 8, 1193B

実に、世界において何ものかであるとは何であろうか。世界には〔真に〕何ものも無いのに。そして世界においてあたかも無であるかのように振る舞うこと、これこそ神のもとで何者かであることなのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.7

7

Porro si qui in mundo aliquid se esse putat, vel sapientem vel intelligentem, vel dominum, vel regem, vel divitem, vel aliquid horum; aut in divitiis, aut in animo, aut in arte, aut in virtute; is, quoniam sapientia mundi stultitia est apud Deum, is, inquam, nihil est; et cum nihil sit, ipse se fallit ac decipit.

PL 8, 1193B

さらにまた、もし世界において自分を何者か——あるいは賢者、あるいは知解する者、あるいは主人、あるいは王、あるいは富める者、あるいはこれらのいずれか——であると思う者があれば、富においてであれ、精神においてであれ、技術においてであれ、力においてであれ、その者は、世界の知恵は神のもとでは愚かさであるがゆえに、無であり、無であるにもかかわらず、自ら自分を欺き、たぶらかすのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.8

8

VERS. 4.-- Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso tantum habebit gloriam, et non in altero.

PL 8, 1193C

〔第4節〕「おのおの自らの働きを吟味せよ。そうすれば自分だけのうちに誇りを持つことになり、他人においてではない」。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.9

9

Magnae exhortationes, magna etiam disciplina! nemo, inquit, sibi aliquid vindicet, neque opinionem habeat quod aliquid sit: tantummodo opus suum probet; verum ipse judicio suo probet unusquisque opus suum, ne malo judice usus, probet se bene fecisse, cum fortasse non bene fecerit.

PL 8, 1193C

大いなる勧告であり、また大いなる教えでもある。誰も、と彼は言う、自分に何かを要求してはならず、自分が何者かであるという考えを抱いてはならない。ただ自らの働きを吟味せよ。しかも、悪しき裁き手を用いたために、実際にはよく行っていないにもかかわらず、よく行ったと判定することのないよう、各自が自分自身の判断によって自らの働きを吟味すべきである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.10

10

Ergo probet, et probatum faciat opus suum: quo probato opere, tunc in semetipso tantum habebit gloriam, non in altero.

PL 8, 1193C

それゆえ、吟味し、吟味された働きとせよ。働きが吟味されたなら、そのとき自分だけのうちに誇りを持つことになり、他人においてではない。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.11

11

Etenim qui existimat aliquid se esse, jactat se et ab altero gloriam petit: qui autem opus suum vel ipse probat, vel aliis probat, de se ipso habet gloriam, et apud se ipsum, et non ab altero expectat.

PL 8, 1193C

というのも、自分を何者かであると思う者は、自らを誇示し、他人から誇りを得ようとするが、自らの働きを自分自身で吟味する者、あるいは他人に吟味させる者は、自分自身について、また自分自身のもとで誇りを持ち、他人からそれを期待することはないからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.12

12

Non enim, inquit, ab homine laudari volo, neque hominibus probari, sed Deo. VERS. 5.-- Nam unusquisque proprium onus portabit. Onus in medio ponitur sive bonum sive malum. Ergo proprium, inquit, portabunt onus omnes, unusquisque proprium.

PL 8, 1194A

「私は人から称賛されることを望まず、人に認められることも望まない、ただ神に〔認められることを望む〕のである」と彼は言う。〔第5節〕「なぜなら、おのおの自らの重荷を担うであろうから」。「重荷」という語は、善きものであれ悪しきものであれ、どちらとも定めずに置かれている。それゆえ、と彼は言う、すべての者は自らの重荷を担うであろう、おのおの自らのものを。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.13

13

VERS. 6.-- Communicet autem qui catechizatur verbum, ei qui catechizat in omnibus bonis. Sensus iste: κατηχίζειν est circumsonare vel juxta assonare, quod contingit cum aliqui initio christianus incipit esse, et illi Deus et Christus assonantur, et dicitur in aures ejus, atque in animum immittitur: hoc est qui catechizatur verbum: id est per verbum si qui catechizatur, ut ei assonetur per invocationem.

PL 8, 1194A

〔第6節〕「言葉の教えを受ける者は、教える者とすべての善きものを分かち合うべきである」。その意味はこうである。カテーキゼイン(教え聞かせる)とは、周りに響かせること、あるいはそばで共鳴させることであり、これは誰かが初めてキリスト教徒になり始めるとき、神とキリストとがその者に向けて共鳴させられ、その耳に語られ、その心に注ぎ込まれることにおいて起こる。これが「言葉の教えを受ける者」ということである。すなわち、言葉によって教えを受ける者があれば、その者は呼びかけを通じて共鳴させられるのである〔ut 以下の係りは定かでない。結果の意に取った〕。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.14

14

Is agitur qui catechizatur verbum, in omnibus bonis communicet ei qui catechizat; id est in nulla re non ei communis sit; in omnibus tamen communis sit illi, qui catechizat verbum, ut omnia in communione cum eo habeat, sed omnia quae bona sunt.

PL 8, 1194A

それゆえ〔底本は Is agitur。Igitur と読む〕、言葉の教えを受ける者は、すべての善きものにおいて教える者と分かち合うべきである。すなわち、いかなる事柄においても彼に対して共通でないということがあってはならない。あらゆることにおいて言葉を教える者と共通であるべきであるが、しかしそれは善きものすべてにおいてである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.15

15

Cum enim supra dictum sit, Instruite hujusmodi hominem in spiritu modestiae, utique bonum est quod catechizat; et is qui catechizat verbum hoc tam bonum, in bonis catechizat. Igitur qui catechizatur verbum, communicet ei qui catechizat.

PL 8, 1194B

というのも、上で「このような人を慎ましさの霊において教え導け」と言われたからには、彼が教えるものは確かに善きものであり、これほど善きこの言葉を教える者は、善きものにおいて教えているからである。それゆえ、言葉の教えを受ける者は教える者と分かち合うべきなのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.16

16

VERS. 7.-- Nolite errare; Deus non deridetur. Subjungit praeceptum aliud quod quidem generale ad omnia, pertinet tamen ad id quod supra actum est, ne illi aliud praeter evangelium sequantur; id est ne adjungant etiam Judaeorum disciplinam et opera.

PL 8, 1194B

〔第7節〕「誤ってはならない。神は侮られることはない」。彼はもう一つの戒めを付け加える。これは確かにすべてに関わる一般的なものであるが、しかし上で論じられたこと——すなわち彼らが福音以外の何ものかに従うことのないように、言い換えれば、ユダヤ人の教えと業とを付け加えることのないように——にも関わっている。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.17

17

Nolite, inquit, errare; nam ista omnia extra evangelium quae assumuntur, errata sunt. Et adjunxit vim necessitatis ad praeceptum; Deus, inquit, non deridetur.

PL 8, 1194B

「誤ってはならない」と彼は言う。というのも、福音の外から取り入れられるこれらすべてのものは誤りだからである。そして彼はこの戒めに必然性の力を付け加えた。「神は」と彼は言う、「侮られることはない」。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.18

18

Non dixit, Deus enim omnia scit; ne sperent quasi vel veniam erroris sui, vel quod absconditum esse possit: non, inquit, deridetur. Et subjungit quid futurum sit his qui in terra vitam tenent. VERS. 8.-- Quae enim seminaverit homo, haec et metet.

PL 8, 1194C

彼は「神はすべてを知っておられるから」とは言わなかった。それは、彼らが自分の誤りへの赦しがあるかのように、あるいはそれが隠されうるかのように期待することのないためである。「侮られることはない」と彼は言うのである。そして彼は、地上に生を保つ者たちにいかなることが起こるかを付け加える。〔第8節〕「なぜなら、人が蒔いたもの、それを彼は刈り取るであろうから」。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.19

19

Id est qui triticum seminat messem habebit de tritico; si autem seminat zizaniam, hoc et metet: malum seminat quicumque messor est mali. Bonum seminat? fructum de bono accipiet: ita et messis ut semen est.

PL 8, 1194C

すなわち、小麦を蒔く者は小麦から収穫を得るが、もし毒麦を蒔けば、それを刈り取るのである。悪しきものを刈り取る者は誰であれ、悪しきものを蒔いたのである。善きものを蒔くならば、善きものから実を受け取るであろう。収穫は種のとおりだからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.20

20

Quia qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem; qui autem seminat in spiritu, de spiritu et metet vitam aeternam.

PL 8, 1194C

「自らの肉に蒔く者は肉から腐敗を刈り取り、霊に蒔く者は霊から永遠の生命を刈り取る」からである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.21

21

Galatae qui Judaeorum disciplinam assumendam sibi putaverunt, ut observarent sabbata et circumcisionem susciperent, et alia hujusmodi carnaliter scientes agerent, spem in carne haberent et de carne.

PL 8, 1194C

ガラテヤ人たちは、自分たちがユダヤ人の教えを取り入れるべきだと考え、安息日を守り、割礼を受け、その他このような事柄を肉的に知りつつ行うことで、肉における、また肉からの希望を抱いていたのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.22

22

Quicumque ergo in carne spem habet, et seminat spem suam circa carnem, habebit messem de carne; quem tamen fructum corruptionem, inquit. Etenim caro corrumpitur, et hic est ejus exitus ut corrumpatur, putrescat, pereat, intereat.

PL 8, 1194D

それゆえ、肉における希望を抱き、肉をめぐって自らの希望を蒔く者は誰であれ、肉から収穫を得るであろう。しかしその実は腐敗である、と彼は言う。実に肉は腐敗するものであり、腐り、朽ち果て、滅び、消え去ることが肉の行き着く先だからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.23

23

Omnia ergo enim quae de carne sunt putrescunt, corruptionem habent: nemo enim de carne sperare debet, nec seminare in carne, id est spem ponere in carne. Nam si ibi posuerit spem, habebit fructum de carne. Quem fructum? Interitum, corruptionem.

PL 8, 1194D

それゆえ、肉に属するものはみな朽ち果て、腐敗を有する。誰も肉から希望を抱くべきではなく、肉に蒔くべきではない、すなわち肉に希望を置くべきではない。もしそこに希望を置けば、肉からの実を得るであろう。その実とは何か。滅びであり、腐敗である。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.24

24

Hic enim fructus est carnis. Ergo melius est spem ponere in spiritu, ut possimus spem habere de spiritu: quae spes est de spiritu, et qui fructus de spiritu; hoc est seminare in spiritu, id est vitam aeternam. Etenim haec vita est, non aeterna vita.

PL 8, 1195A

これこそ肉の実だからである。それゆえ、霊に希望を置く方がよい。そうすれば我々は霊からの希望を持ちうる。霊からの希望とは何であり、霊からの実とは何か〔quae … qui は関係詞とも読めるが、疑問に取った〕。霊に蒔くこと、すなわち永遠の生命である。実に、この〔世の〕生は生命ではあっても、永遠の生命ではないからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.25

25

Qui autem in spiritu, hic vivit, et secundum spiritum agit, nihil operatur carnaliter, seminat sibi vitam aeternam, et haec erit messis ei, ut hinc recedens accipiat vitam aeternam. VERS. 9.-- Bonum autem facientes non deficiamus.

PL 8, 1195A

しかし、この世にあって霊において生き、霊に従って行動し、何も肉的には行わない者は、自らに永遠の生命を蒔く。そしてこれが彼にとっての収穫となり、ここから去るときに永遠の生命を受け取るのである。〔第9節〕「善を行いつつ、力尽きることのないようにしよう」。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.26

26

Parum est bonum faciamus, neque enim continuo meritum nostrum Deo probabile est, si bonum faciamus, sed si facientes non deficiamus.

PL 8, 1195A

善を行うだけでは十分ではない。というのも、たとえ善を行ったとしても、それだけで直ちに我々の功が神に認められるものとはならないからであり、行いつつ力尽きないことによってこそ認められるのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.27

27

Multi enim incipiunt, multi quasi perseverant, postea tamen desinunt vel fatigati vel seducti: merito monuit non deficiamus quolibet modo, ne deficientes quod coepimus relinquamus, cum bonum facere coeperimus. Nam tempore suo metemus, non deficientes.

PL 8, 1195A

多くの者は始め、多くの者はいわば持続するが、後には疲れ果てるか、あるいは惑わされて止めてしまう。それゆえ、彼が「いかなる仕方であれ力尽きないようにしよう」と戒めたのは当然である。善を行い始めたのに、力尽きて始めたことを放棄することのないためである。「なぜなら、しかるべき時に我々は刈り取るであろうから、力尽きることなければ」。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.28

28

Pulchre adjectum. Multi enim in hoc vitae genere quod bonum dicitur, si aliquid mali patiantur, putant se sine causa facere cum bonum faciant, et defatigati desistunt bonum facere. Quid ergo adjunxit?

PL 8, 1195B

見事な付け加えである。というのも、多くの者はこの善と呼ばれる生き方において、何か悪しきことを被ると、善を行っても無駄に行っているのだと思い込み、疲れ果てて善を行うことを止めてしまうからである。それでは彼は何を付け加えたのか。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.29

29

Non deficiamus, quia licet hodie non consequamur fructum bene faciendi; postea, inquit, metemus; id est messem habebimus boni facti nostri, si non defecerimus in bene faciendo. VERS. 10.-- Ergo dum tempus habemus, operemur.

PL 8, 1195B

「力尽きることのないようにしよう」。なぜなら、たとえ今日は善く行うことの実を得ないとしても、後に、と使徒は言う、「我々は刈り取るであろう」からである。すなわち、善く行うことに力尽きなければ、我々の善き行いの収穫を得るであろう、ということである。〔第10節〕「ゆえに、時のある限り、我々は働こう」。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.30

30

Maximam necessitatem dedit ad bene faciendum: imminet tempus, cito finitur vita, jam finis est mundo.

PL 8, 1195B

彼は善を行うことへの最大の必然性を与えた。時は差し迫っており、生は速やかに終わり、既に世界には終わりが来ているのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.31

31

Dum, inquit, tempus habemus vel vitae nostrae vel istius vitae in mundo, operemur bonum, et ad omnes operemur, ut nulla sit exceptio personarum, nulla alia actio; sed bonum operemur, et ad omnes bonum operemur.

PL 8, 1195B

「時のある限り」と彼は言う、我々の生の時であれ、世界におけるこの生の時であれ、我々は善を行おう、そしてすべての人に対して行おう。人を選ぶことも、他の行いをすることもなく、善を行い、すべての人に対して善を行おう。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.32

32

Etenim si charitas aedificat, omnem autem hominem charum habere debemus, omne bonum quod operamur, ad omnes operamur. Maxime autem ad domesticos fidei.

PL 8, 1195C

実に、もし愛が人を建て上げるものであり、我々があらゆる人を愛しく思うべきであるならば、我々が行うすべての善は、すべての人に対して行われるのである。「しかし特に、信仰の家の人々に対して」。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.33

33

Dixit, ad omnes bonum operemur: facit tamen gradum ut bonum quod operamur ad omnes, maxime bonum operemur ad eos qui domestici fidei sunt, id est qui fidem in Christum et in Deum susceperunt.

PL 8, 1195C

「すべての人に対して善を行おう」と彼は言ったが、しかし段階をつけている。すべての人に対して行う善のうち、特に信仰の家の人々に対して、より一層善を行うべきである、すなわちキリストと神とに対する信仰を受け入れた者たちに対してである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.34

34

Magna conclusione id in exhortando posuit, quod ad Galatas maxime pertinebat: etenim illi adjungentes etiam quaedam de judaismo, non ex fide agebant, sed quasi, ex operibus credebant et ex observatione carnali habituros se fructum, idcirco adjunxit, maxime bonum operemur ad domesticos fidei, quod solam fidem in evangelium susceperunt, id est in Christum et Deum.

PL 8, 1195C

彼はこの勧告において、ガラテヤ人に特に関わる大きな結論をここに置いた。というのも、彼らはユダヤ教にかかわるいくつかの事柄をも付け加えて、信仰によって行うのではなく、いわば業によって、また肉的な遵守によって実を得るのだと信じていたからである。それゆえ彼は「特に信仰の家の人々に対して善を行おう」と付け加えた。信仰の家の人々は、福音への信仰のみを、すなわちキリストと神とへの信仰のみを受け入れたのだから。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.35

35

VERS. 11.-- Ecce quantis litteris scripsi vobis mea manu! Ut ostenderet familiaritatem, et ne pudori illis sit quod alii sciunt illos vel peccare, vel corrigi, manu mea, inquit, scripsi vobis, et ex charitate signum dedit.

PL 8, 1195D

〔第11節〕「見よ、いかに大きな文字で私は自らの手で汝らに書き送ったことか」。親しさを示すため、また彼らが罪を犯したこと、あるいは正されたことを他の人々が知ることを恥じることのないようにするために、「私は自らの手で汝らに書き送った」と彼は言い、愛から一つのしるしを与えたのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.36

36

Et vobis facilis est mutatio vitae cum a me corrigitur, cum mihi tantum conscientiam debeatis. VERS. 12.-- Quicumque volunt placere in carne ii compellunt vos circumcidi.

PL 8, 1195D

そして、この私によって正されるとき、諸君にとって生き方を変えることは容易である。諸君が〔自分の過ちを〕知られているのは、私に対してだけなのだから。〔第12節〕「肉において気に入られようとする者は誰であれ、その者たちが汝らに割礼を強いる」。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.37

37

Aperte ipsum illud quod arguebat in Galatis quod transirent mandatum evangelii, per speciem collocat quod se circumcidere voluerunt.

PL 8, 1196A

彼はガラテヤ人のうちに咎めていたまさにそのこと、すなわち彼らが福音の戒めを踏み越えたことを、ここで公然と、具体的な一例として——彼らが割礼を受けようとしたこととして——示している。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.38

38

Omnes, inquit, qui volunt placere in carne, ii vobis persuadent ut circumcidamini, quod tantum est in ipso solo opere ut circumcidamini, non in auxilio aliquo ad salutem. Tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.

PL 8, 1196A

肉において気に入られようとする者はみな、と使徒は言う、諸君に割礼を受けるよう説得している。それは、割礼を受けるというまさにその行為自体においてのみあり、救いへの何らかの助けにあるのではない。「ただキリストの十字架の迫害を被らないためだけである」。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.39

39

Aestimantes, inquit, poenas se non daturos, quod in crucem Christum sustulerunt et persecuti sunt, si ad evangelium, id est ad confessionem de Christo, adjungatis vel ipsi adjungant etiam circumcisionem.

PL 8, 1196A

彼らは、と使徒は言う、キリストを十字架に上げて迫害したことについて自分たちが罰を受けずにすむと見込んでいるのである——もし福音に、すなわちキリストについての告白に、諸君が割礼をも付け加えるなら、あるいは彼ら自身が付け加えるならば。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.40

40

Sed et in eo peccant, ut cum spes tota de Christo sit et de ejus magis cruce, putemus etiam de circumcisione, vel putent illi; et idcirco persuadeant quasi non pati habeant persecutionem crucis Christi, id est quod Christum in crucem sustulerunt.

PL 8, 1196A

しかし彼らはこの点でも罪を犯している。すなわち、希望のすべてはキリストに、そしてなおさらその十字架にあるべきなのに、我々は割礼についても〔希望を抱くべきだと〕思ってしまう、あるいは彼らがそう思っている、ということである。それゆえ彼らは、あたかもキリストの十字架の迫害——すなわちキリストを十字架にかけたこと——を被らずにすむかのように説得しているのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.41

41

VERS. 13.-- Neque enim qui circumcisi sunt legem custodiunt. In Christo enim neque praeputium neque circumcisio valet. Quam igitur legem dixit?

PL 8, 1196B

〔第13節〕「なぜなら割礼を受けた者たちも律法を守っていないからである」。実に「キリストにあっては無割礼も割礼も何の力も持たない」のである。それでは彼はどの律法を言ったのか。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.42

42

Vel illam quae spiritaliter intelligenda est, vel istam quam Christus dedit, quae sine dubio et spiritalis est et spiritalia docet et spiritaliter agenda est. Sed volunt vos circumcidi, ut in vestra carne glorientur.

PL 8, 1196B

霊的に理解されるべきあの律法か、あるいはキリストが与えたこの律法か、そのいずれかである。これは疑いなく霊的なものであり、霊的なことを教え、霊的に行われるべきものである。「しかし彼らは汝らに割礼を受けさせようとしている、汝らの肉において誇るために」。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.43

43

Ostendit astutiam eorum, qui persuadent ut videantur vobis persuasisse, ut in vestra carne glorientur, cum tamen nihil prosit circumcisio; sed sola illis gloria quaeritur, ut in vestra carne facta se aestiment obtinere quod sine hac spes nulla sit; ut jam vicisse videantur, ne de solo Christo spes sit, nisi adjuncta etiam judaicae legis in circumcisione fuerit disciplina.

PL 8, 1196B

彼は、彼らの狡猾さを示す。すなわち、彼らが説得するのは、諸君を説得したと見られるためであり、諸君の肉において誇るためである。実際には割礼は何の益ももたらさないにもかかわらず。だが彼らが求めているのはただ誇りだけであって、諸君の肉になされたことによって、割礼なしには希望は無いという主張を通したと自ら見なし、あたかも既に勝利したかのように見られようとしているのである。キリストのみから希望があるのではなく、ユダヤの律法の教えが割礼において付け加えられて初めて希望がある、ということにするために。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.44

44

VERS. 14.-- Mihi autem absit gloriari in nullo. Ante gloriam illorum reprehendit: namque illorum gloria est in carne gloriari: et ego, inquit, in nullo glorior neque in carne, neque in homine, neque in aliquo horum, neque in me ipso.

PL 8, 1196C

〔第14節〕「しかし私には、いかなるものにおいても誇ることがあってはならない」。彼はまず彼らの誇りを咎める。というのも、彼らの誇りは肉において誇ることだからである。「そして私は」と彼は言う、「いかなるものにおいても誇らない。肉においても、人においても、これらのいずれにおいても、また私自身においてさえも」。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.45

45

Et jam dictum et saepe admonitum, ut omnis qui gloriatur, in Deo glorietur, de quo supra tractavimus. Nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi.

PL 8, 1196C

そして既に言われ、しばしば戒められたとおり、誇る者はみな神において誇るべきである。これについては上で論じた。「我々の主イエス・キリストの十字架においてでなければ」。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.46

46

Id est ut ibi spes tota ponatur, et inde sit gloria et gaudium: quod ibi in cruce Domini nostri Jesu Christi salus nostra est et aeternitas quaesita. Per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.

PL 8, 1196C

すなわち、そこにこそ希望のすべてが置かれるべきであり、そこから誇りと喜びとがあるべきである。なぜなら、そこ、我々の主イエス・キリストの十字架において、我々の救いがあり、永遠が得られたからである。「彼によって、世界は私にとって十字架につけられ、私は世界にとって〔十字架につけられている〕」。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.47

47

Ipsa est gloria, crux scilicet Domini nostri Jesu Christi, quia mysterio illo, dum carnem suspendit cruci, et in ea potentiam hujus mundi triumphavit, omnis mundus per illum crucifixus est.

PL 8, 1196C

これこそ誇りである、すなわち我々の主イエス・キリストの十字架である。なぜなら、あの奥義によって、彼が肉を十字架に掛けたとき、そこにおいてこの世界の力に打ち勝ったのであり、全世界は彼によって十字架につけられたからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.48

48

Sed quoniam catholicum ille corpus ad omnem hominem habuit, omne quod passus est catholicum fecit; id est ut omnis caro in illo crucifixa sit. Ergo et ego crucifixus sum, et mundo fixus sum.

PL 8, 1196D

しかし彼は、あらゆる人に対して普遍的な体を持っていたのだから、彼が受けた受難のすべてを普遍的なものとした。すなわち、すべての肉が彼において十字架につけられているのである。それゆえ私もまた十字架につけられ、世界に対して釘付けにされている。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.49

49

Ego, inquit, carnalis ille et de carne qui sentiebam, mundo fixus sum, id est cum mundo affectus ad poenam. VERS. 15.-- In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid est neque praeputium, sed nova creatura.

PL 8, 1196D

「私は」と彼は言う、かつて肉的であり、肉に従って考えていたあの私は、世界に対して釘付けにされている、すなわち世界と共に罰へと服させられている、ということである。〔第15節〕「なぜなら、キリスト・イエスにあっては、割礼も無割礼も何ものでもなく、新しい被造物こそが〔何ものかである〕からである」。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.50

50

Quod supra tetigimus: quamquam ubique iste sensus sit, monet quid egerit mysterium, quod in Christo Jesu nulla persona sit, nulla discretio: omnes aequaliter, qui Christum sequuntur, aeternam vitam merentur: non enim quia circumcisio, idcirco aliquid est in Christo: neque quia praeputium est, ideo aliquid est in Christo: sed in quolibet horum, quicumque sit, si modo renascatur et mysterio novus fiat homo, valebunt omnes in Christo.

PL 8, 1197A

これは上で触れたことである。もっともこの意味はいたるところにあるのだが、彼は奥義が何をなしたかを戒めている。すなわち、キリスト・イエスにあっては、人の区別も、いかなる識別もない。キリストに従う者はみな等しく永遠の生命に値するのである。割礼であるからといってキリストにあって何ものかであるのではなく、無割礼であるからといってキリストにあって何ものかであるのでもない。ただ、いずれであろうと、奥義によって新たに生まれ、新しい人となるならば、すべての者がキリストにあって価値を持つのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.51

51

VERS. 16.-- Et quicumque hanc regulam sectatur, pax super illos, et super Israel Domini. Conclusit ut haec sola sit regula, in Christo sperare, neque discernere Christi virtutem praeputio a circumcisione, sed nova creatura, quaecumque fuerit; per Christum et in Christo plena spes et salutis et aeternitatis et gloriae.

PL 8, 1197A

〔第16節〕「そしてこの規範に従う者はみな、彼らの上に、また主のイスラエルの上に、平和があるように」。彼は、キリストにあって希望を置くこと、そして無割礼と割礼とによってキリストの力を区別せず、ただ新しい被造物こそが〔価値ある〕ものであること、これこそが唯一の規範であると結論した。キリストを通し、キリストにあってこそ、救いと永遠と栄光との完全な希望があるのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.52

52

Hanc, inquit, regulam (non ut vos Galatae tenere voluistis) hanc gloriam qui sectantur, pax super illos sit. Et adjunxit super Israel Domini; non supra Israel quemcumque Judaeum, sed Israel Domini.

PL 8, 1197B

「この規範を」と彼は言う(ガラテヤ人たちよ、諸君が保とうとしたようにではなく)、「この誇りに従う者たちの上に、平和があるように」。そして彼は「また主のイスラエルの上に」と付け加えた。ユダヤ人であれば誰でもというイスラエルの上にではなく、主のイスラエルの上に、である。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.53

53

Etenim Israel vere Domini si Dominum sequatur, ut salvationem suam aliunde non speret. VERS. 17:-- De caetero nemo mihi molestias praestet. Id est ultra nemo peccatis suis faciat me anxium, tristem, molestias sustinere.

PL 8, 1197B

実に、イスラエルが真に主のものであるのは、主に従って、自らの救いを他所に望まない場合である。〔第17節〕「これ以上、誰も私に煩わしいことをもたらすな」。すなわち、これ以上、誰も自分の罪によって私を不安にし、悲しませ、煩わしいことに耐えさせるな、ということである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.54

54

Ita enim in principio diximus quod peccasse aegre tulerit et doluerit Monet igitur in postrema epistola, ut ii non ad peccata aliqua convertantur, ne molestias praestent. Ego enim stigmata Domini nostri Jesu Christi in corpore meo porto.

PL 8, 1198A

というのも、我々は初めに、〔彼らが〕罪を犯したことを彼が辛く受け止め、嘆いたと述べたからである。それゆえ彼は書簡の最後で、彼らが何らかの罪へと立ち返ることのないよう、煩わしいことをもたらすことのないよう戒めているのである。「なぜなら私は、我々の主イエス・キリストの烙印を、この身に負っているからである」。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.55

55

Id est omnem passionem, et illa quae in cruce toleravit, clavis figentibus, corpus vel vulnere lanceae per latus, et caetera, inquit, stigmata Jesu Christi Domini nostri in corpore meo porto: id est et ego passus sum, et in mysterio conservio Christo, mysterium Christi patior: unde et vos adversa multa, omnia, tolerare debetis: quoniam cum Christo erit, qui cum Christo patitur, et ea quae Christus passus est, et ipse actu suo adversantibus adversariis coeperit pati: ex quo ostendit, et quid ipse patiatur, quantum mereatur a Christo, et quid etiam nos pati debeamus, si volumus esse cum Christo.

PL 8, 1198A

すなわち、あらゆる受難、十字架において彼が耐え忍んだこと——釘打たれ、体に槍による傷を受けたこと、その他もろもろのこと——「我々の主イエス・キリストの烙印を私はこの身に負っている」と彼は言う。すなわち、私もまた苦しみを受け、奥義においてキリストと共に仕え、キリストの奥義を被っているのである。それゆえ諸君もまた、多くの、あらゆる逆境に耐えねばならない。なぜなら、キリストと共に苦しむ者、そしてキリストが苦しんだことを、敵対者たちが逆らうなかで自らの行いによって自分もまた苦しみ始めた者は、キリストと共にあるであろうからである。これによって彼は、自分が何を苦しんでいるか、キリストからどれほどのものを受けるに値するか、そして我々もまた、もしキリストと共にありたいのであれば何を苦しむべきかを示している。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.6.56

56

VERS. 18:-- Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Conclusio fit epistolae: precatio est et benedictio ut gratia sit; sed cum spiritu, inquit, vestro gratia Domini nostri Jesu Christi; ut quia in Christo vivitis, Christi gratia cum spiritu vestro sit.

PL 8, 1198B

〔第18節〕「我々の主イエス・キリストの恩寵が、汝らの霊と共にあるように、兄弟たちよ」。書簡の結びがなされる。祈りであり、祝福であって、恩寵があるようにと願うものである。しかし「汝らの霊と共に」と彼は言う、我々の主イエス・キリストの恩寵が〔あるように〕と。諸君はキリストにあって生きているのだから、キリストの恩寵が諸君の霊と共にあるように、ということである。