In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.0.1
Omnis, ut diximus, ista epistola ad Galatas illud operatur, illud expugnat, quod sibi assumendum putaverunt Galatae uti cum judaica disciplina atque observatione, Christi fidem servarent et evangelium tuerentur.
PL 8, 1171A我々がすでに述べたように、ガラテヤ人へのこの書簡全体は、次のことをめぐって働き、次のことと戦っている。すなわち、ガラテヤ人たちが、ユダヤ教の教えと遵守とをもってすれば、キリストへの信仰を保ち、福音を守ることができると考え、それを自分たちが採り入れるべきだと考えたことである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.0.2
Hoc neque ita esse neque se ita mandasse Apostolus docet, atque omnino frustra illud esse quod ex lege justificatio et salus speratur.
PL 8, 1171B使徒は、事はそのようではなく、自分もそのように命じたのでもないと教え、また律法によって義とされ救われることが期待されるのは、まったく空しいことであると教える。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.0.3
Omnia enim ex fide proveniunt: promissio quippe liberationis et justificationis et haereditatis in coelo et supra coelum Abrahae data ex fide est, ita et ejus semini.
PL 8, 1171B実に、すべては信仰から生じるのである。というのも、解放と、義とされることと、天において、また天を超えたところにある相続との約束は、アブラハムに信仰によって与えられたのであり、その子孫にも同様である。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.0.4
Quod si ita est, docet omnino ex lege atque ex operibus ejus secundum praecepta completis nullam justificationem, nullam liberationem, haereditatem nullam provenire: ob quam causam cum impugnare legem videatur, merito quaestio proponitur.
PL 8, 1171Bもしそうであるならば、彼は、律法から、また律法の戒めに従って果たされたその業から、義とされることも、解放も、相続も、いっさい生じないということを、余すところなく教えている。その理由によって、彼は律法を攻撃しているように見えるので、当然にも一つの問いが提出される。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.0.5
VERS. 21.-- Quid ergo, inquit, lex adversum promissa? Etenim si lex nihil agit ex operibus suis, et est haec posterior; promissa enim priora facta sunt Abrahae (quia lex per Moysen data factorum justitiam tenet); quodammodo videtur aut frustra data aut esse contraria promissioni lex.
PL 8, 1171B〔第21節〕「それではどうなのか。律法は約束に反するのか」と彼は言う。なぜなら、もし律法がその業からは何ももたらさないのであれば、しかもこの律法は後のものである――約束のほうがアブラハムに先になされたのだから(律法はモーセを通して与えられたもので、行いによる義を保持するものだからである)――そうであれば律法は、ある意味で、無駄に与えられたか、あるいは約束に反するものであるかのように見えるのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.0.6
Nam si nihil operantur opera ex lege, et nihil praestant, contra promissa lex est: promissa enim cum haereditatem polliceantur et justificationem; haec lex quae ex operibus est, dum avocat a fide, dum in alio occupatas animas tenet, ut promissa non ex fide expectentur, sed ex alio, id est ex operibus, adversum promissa lex est.
PL 8, 1171Cというのも、もし律法による業が何ももたらさず、何も与えないのであれば、律法は約束にたいして反するものである。約束は相続と義とされることとを約束するものであるのに、業による律法は、人を信仰から引き離し、魂を別のものに占領させたままにしておく。すなわち約束が信仰によってではなく、別のもの、つまり業によって期待されるようにするのであるから、律法は約束に反するものである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.0.7
Non autem verisimile est, ut cum legem Deus dederit, eadem rursus lex adversum promissa data esse videatur: quae utique adversum promissa est, si in alio occupat nos, scilicet ut opera compleamus ex lege praecepta, et non expectemus ex fide, quod promissum est, ut haereditatem coelorum fide consequamur in Deum.
PL 8, 1171Cしかし、神が律法をお与えになったのに、その同じ律法がまた約束に反するものとして与えられたように見えるというのは、ありそうにないことである。この律法は、もし我々を別のことに占領させるのであれば、当然、約束に反するものとなる。すなわち、律法の戒めによる業を我々に果たさせ、約束されたこと――神への信仰によって天の相続を得ること――を信仰によって期待させないのであれば、である。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.0.8
Verum adversum hoc quid respondeat, sic accipiemus: ait enim primum generaliter: absit; id est non convenit ut id a Deo factum esse videatur, et adversum promissa sit, quod dedit legem, quae occupatum hominem in aliis rebus cum tenet, evacuat promissionem, facitque meritum esse, non fidem; id est ut operibus omnibus factis justificationem merito consequamur, non fide sola.
PL 8, 1171Dしかしこれに対して彼が何と答えるかは、次のように理解しよう。彼はまず総括的に「断じてそうではない」と言う。すなわち、律法を与えたことが神によってなされたことでありながら、約束に反するものであると見なされるのはふさわしくない、ということである。この律法は、人を他の事柄に占領させたままにするとき、約束を空しくし、信仰ではなく功を成り立たせてしまう。すなわち、あらゆる業を果たし、功によって義とされるのであって、信仰のみによってではない、ということになってしまう。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.0.9
Ergo absit, inquit: deinde supponit rationem. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset justitia.
PL 8, 1171Dゆえに「断じてそうではない」と彼は言う。そして次に理由を示す。「もし人を生かすことのできる律法が与えられていたのであれば、まことに義は律法によるものであったろう。」
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.0.10
Diximus quod lex a Moyse data, nihil aliud quam peccata docet quae peracta sint, et quemadmodum vitanda sint monet, nihilque aliud Scriptura conclusit, nisi ut sub peccato omnia praecepta poneret et de peccato.
PL 8, 1171D我々はすでに、モーセによって与えられた律法は、すでに犯された罪について教える以外の何ものでもなく、それをいかに避けるべきかを戒めるものであり、聖書が閉じ込めたのは、あらゆる戒めを罪のもとに、また罪について置くということに他ならない、ということを述べた。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.0.11
Haec, inquit, non ideo data lex est, quae posset vivi ficare: nam si ita data esset, vere ex lege esset justitia; nunc autem non ita data est, ut vita inde quaeratur, sed data est, ut scriptura sua omnia peccata et doceat et vitanda demonstret.
PL 8, 1172Aこの律法は、人を生かすことができるようにという理由で与えられたのではない、と使徒は言う。もしそのように与えられていたのであれば、「まことに義は律法によるものであったろう」。しかし実際にはそのようには与えられておらず、そこから生命が求められるようにではなく、律法がその書かれた言葉によって、あらゆる罪を教え、またそれらを避けるべきものとして示すために与えられたのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.0.12
Non ergo ex lege justitia est, id est non est inde justificatio, neque salus sed ex fide, sicuti promissum est. Denique sic subjungit, VERS. 22:-- Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.
PL 8, 1172Aゆえに義は律法によるものではない。すなわち、そこから義とされることも救いも来るのではなく、約束された通り、信仰によるのである。そこで彼は次のように付け加える。〔第22節〕「しかし聖書は、すべてを罪のもとに閉じ込めた。それは、イエス・キリストへの信仰による約束が、信じる者たちに与えられるためである。」
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.0.13
Hoc, inquit, actum est per Moysen, ut ipse quidem de peccato legem constitueret, et omnis scriptura de peccato et quae sunt sub peccato concluderetur; ut quod promissum erat, ex fide fieret, et haereditas ex fide Jesu Christi daretur credentibus.
PL 8, 1172Aこのことは、と彼は言う、モーセを通して行われたのである。すなわち、彼自身が罪について律法を定め、聖書全体が罪について、また罪のもとにあるものについて閉じ込められることになったのである。それは、約束されていたことが信仰によって成るためであり、相続がイエス・キリストへの信仰によって信じる者たちに与えられるためである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.0.14
Ergo his omnibus quid agit vel egit? ut fides sola Jesu Christi sufficiat ad justificationem liberationemque nostram.
PL 8, 1172Bゆえに、これらすべてによって彼は何を行うのか、あるいは行ったのか。イエス・キリストへの信仰のみが、我々が義とされ、解放されるのに十分であるようにするためである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.0.15
VERS. 23.-- Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae futura erat, ut revelaretur ne vacua lex fieret, vel adversa promissis. Quomodo dicit necessariam? quoniam expectatio de fide futura erat, et promissio per fidem.
PL 8, 1172B〔第23節〕「しかし信仰が来る前には、我々は律法のもとで、来たるべき信仰へと閉じ込められて守られていた。それが顕されるためであった。」律法が空しいものとも、約束に反するものともならないためである。どのようにして彼は律法を必要なものと言うのか。信仰についての期待が未来のことであり、約束が信仰を通してのものであったからである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.0.16
Prius, inquit, ante quam veniret fides, custodiebamur, id est quodammodo duce lege atque custode vitam colebamus integram ex vitato peccato et ex cognito; ut cum Christus veniret, nos veluti conclusi in illam fidem, quae futura erat, expectaremus adventum: in cujus fidem credentes, praeparati per legem, cum peccata vitaremus atque opera legis efficeremus, facile promissum ex adventu, fidem scilicet in Christum, habere possemus.
PL 8, 1172B「信仰が来る前には」と彼は言う、「我々は守られていた」とは、すなわち、いわば律法を導き手・守り手として、罪を避けること、また罪を知ることから、清廉な生活を送っていたということである。それはキリストが来られたとき、我々が、来たるべきその信仰へと閉じ込められた者のようにして、到来を待ち望むためであった。そのキリストへの信仰を信じつつ、律法によって準備された我々が、罪を避け、律法の業を行いながら、到来から生じる約束、すなわちキリストへの信仰を、たやすく得ることができるようにするためである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.0.17
Non ergo fidem in legem habere debemus sed in adventum: nam conclusi, inquit, eramus per fidem; in eam, inquit, fidem quae futura erat id est Christi; ut revelaretur eadem fides, cum ille venisset. VERS.--24. Itaque lex paedagogus noster fuit in Christo.
PL 8, 1172Cゆえに我々は、律法にではなく、到来に信仰を置くべきである。なぜなら、と彼は言う、「我々は信仰によって閉じ込められていた」、その「来たるべき信仰」とはすなわちキリストへの信仰である、と。それは、彼が来られたときに、その同じ信仰が顕されるためである。〔第24節〕「かくして律法は、我々のキリストにおける養育係であった。」
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.0.18
Quomodo enim qui pueros docent, monent viam, quantum possunt, vivendi et ostendunt, non tamen ipsi magistri sunt plenae vitae: sic et lex quasi paedagogus fuit, sed non sibi profuturus neque plenus paedagogus ad vitam docendam: sed in Christo, inquit, id est usque ad Christum: et sic custodiebat lex nos circa peccata monendo, ut in Christo omnem spem salutis ac vitae habere possemus ut ex fide justificemur.
PL 8, 1172Cというのも、子供たちを教える者たちは、できる限り生き方の道を戒め、示しはするが、彼ら自身が完全な生の教師であるわけではないのと同じように、律法もいわば養育係のようなものであった。しかしそれは、それだけで益をもたらすものでも、生を教える完全な養育係でもなかった。「キリストにあって」と彼は言うのは、すなわち「キリストに至るまで」ということである。そしてこのようにして律法は、罪について戒めることによって我々を守っていたのであり、それは我々がキリストにあって救いと生命とのあらゆる希望を持ち、信仰によって義とされることができるためであった。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.0.19
Non ex lege, sed ex fide, inquit, ut liberemur, hoc est ut justificemur, et haereditatem promissionemque capiamus.
PL 8, 1172D「律法によってではなく、信仰によって」と彼は言う、我々が解放されるように、すなわち義とされ、相続と約束とを受けるようにである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.0.20
VERS. 25.--Veniente autem fide, id est Christo ipso (tunc enim orta fides est, idest tempus habere coepit, ut fides esset, atque in eum crederemus ubi tota salus est; et Judaeis contra, qui non crediderunt) jam non sub paedagogo sumus, id est jam non sub lege vivimus, quia custodivimus praecepta legis quae ad ipsam fidem spectant, qui parabamur paedagogo legis.
PL 8, 1172D〔第25節〕「しかし信仰が来たとき」、すなわちキリストご自身が来られたとき(というのも、そのときに信仰が生じたのであり、すなわち信仰があるという時が始まり、そしてすべての救いがそこにある方を我々が信じるようになったからである。これに反してユダヤ人たちは信じなかった)、「我々はもはや養育係のもとにはいない」、すなわち、我々はもはや律法のもとに生きてはいない。なぜなら我々は、その信仰にかかわる律法の戒めを守ったのであり、律法という養育係によって備えられていたからである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.0.21
Veniente ipso Christo, id est ipsa fide, jam non sub paedagogo vivimus, sed ex fide vivimus vel vivemus. VERS.26.-- Omnes enim estis filii Dei, fide in Christo Jesu Haec est enim haereditas ut consequamur vitam aeternam: tunc enim sumus filii Dei.
PL 8, 1173Aキリストご自身が来られたこと、すなわち信仰そのものが来たことによって、我々はもはや養育係のもとに生きてはおらず、信仰によって生きる、あるいは生きるであろう。〔第26節〕「汝らはみな、キリスト・イエスへの信仰によって神の子だからである。」実に、相続とはこれ、すなわち我々が永遠の生命を得ることである。そのときにこそ我々は神の子なのだからである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.0.22
Sed unde istud? fide in Christo Jesu. Tunc fidem in Jesum Christum habemus, id est dum in illum credimus, quod filius Dei sit, et quod ipse nos salvet, et quod illud mysterium pro nobis egerit, et illa omnia quae in evangelio diximus.
PL 8, 1173Aしかしこれはどこから来るのか。「キリスト・イエスへの信仰によって」である。我々がイエス・キリストへの信仰を持つのは、すなわち、彼が神の子であること、彼自身が我々を救うこと、そして彼がかの奥義を我々のために行ったこと、また我々が福音の中で述べたそれらすべてのことを、我々が信じている間のことである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.0.23
Verum illud hic animadvertendum, quod cum de rebus loqueretur, ad personam se vertit, ubi blandimentum ostendit quo facilius persuaderet. Omnes, inquit, filii estis.
PL 8, 1173Aしかしここで注意すべきは、彼が事柄について語っていたところから、相手その人への語りかけへと転じたということである。そこに、より容易に説得するための、いわば愛情のこもった言い方が示されている。「汝らはみな子である」と彼は言う。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.0.24
Supra, sub paedagogo sumus, nunc velut apostrofat ad ipsos: filii estis, inquit, Dei; sed filii ex fide in Jesu Christo. VERS. 27.-- Nam quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis: hoc est in Christo filii Dei estis.
PL 8, 1173B先には「我々は養育係のもとにある」であったが、今や彼は、いわば彼らに向かって呼びかけるようにして言う。「汝らは神の子である」と彼は言う。しかし信仰によって、イエス・キリストにあっての子である、と。〔第27節〕「なぜなら、キリストにあって洗礼を受けた汝らは皆、キリストを着たからである。」これはすなわち、諸君がキリストにあって神の子であるということである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.0.25
Quid est illud in Christo? quoniam quicumque baptizatur in Christo, jam filius Dei est: quicumque enim baptizatur, in Christum baptizatur: baptizatus autem in Christo, induit Christum.
PL 8, 1173B「キリストにあって」とは何を意味するのか。キリストにあって洗礼を受ける者は誰であれ、すでに神の子であるということである。なぜなら、洗礼を受ける者は誰であれ、キリストへと洗礼を受けるのであり、キリストにあって洗礼を受けた者は、キリストを着るからである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.0.26
Habet enim Christum quicumque baptizatur; et jam est in Christo, dum habet Christum: dum habet Christum, filius Dei est, quia Christus filius Dei est.
PL 8, 1173B洗礼を受ける者は誰であれ、キリストを持つのであり、キリストを持つ限り、すでにキリストにあるのである。キリストを持つ限り、彼は神の子である。なぜならキリストは神の子だからである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.0.27
VERS. 28.-- In Christo enim non est Judaeus neque Graecus, non servus, neque liber, non est masculus. neque foemina: omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.
PL 8, 1173B〔第28節〕「キリストにあっては、ユダヤ人もギリシア人もなく、奴隷も自由人もなく、男も女もない。なぜなら、汝らはみな、キリスト・イエスにあって一つだからである。」
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.0.28
Tollit ergo reliquas personas hominum, quae possunt accedere vel ex conditione, vel ex natura humana, vel ex gente. His enim rebus separati inter nos esse possumus, ut alius Judaeus sit, alius Graecus, servus alius, liber alius.
PL 8, 1173Bゆえに彼は、身分によって、あるいは人間の本性によって、あるいは民族によって付け加わり得る、人間のその他の立場を取り去るのである。というのも、これらのことによって我々は互いに分かたれ得るのであり、ある者はユダヤ人であり、ある者はギリシア人であり、ある者は奴隷であり、ある者は自由人である、ということが起こり得るからである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.0.29
Haec, conditione vel jure; at illa, natura. Non est, inquit, masculus neque foemina. Quid ergo? his sublatis omnibus, unum inquit, vos estis omnes in Christo Jesu: quod estis unum accepto spiritu a Christo, Christus estis.
PL 8, 1173Cこれらは身分や法によるものであり、他方あれ〔男女の別〕は本性によるものである。「男も女もない」と彼は言う。ではどうなのか。これらすべてが取り去られたとき、「汝らはみな、キリスト・イエスにあって一つである」と彼は言う。諸君が一つであるのは、キリストから霊を受けたからであり、その点で諸君はキリストなのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.0.30
Ergo filii Dei estis in Christo: VERS. 29.-- Ergo Abrahae semen estis secundum promissionem haeredes.
PL 8, 1173Cゆえに諸君はキリストにあって神の子である。〔第29節〕「ゆえに汝らはアブラハムの子孫であり、約束に従っての相続人である。」
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.0.31
Quod si ita est, completum est illud, quod Abrahae semini promissum est; unde et vos estis semen Abrahae, secundum fidem; et vos in Christo estis, ac propterea semen estis Abrahae: secundum promissionem haeredes estis, quia Abrahae semini promissa est haereditas.
PL 8, 1173Cもしそうであれば、アブラハムの子孫に約束されていたことは成就したのである。それゆえに諸君もまた、信仰に従って、アブラハムの子孫なのである。そして諸君はキリストにあるのであり、それゆえにアブラハムの子孫なのである。約束に従って相続人であるのは、アブラハムの子孫に相続が約束されていたからである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.0.32
Vos autem, baptizati in Christo Jesu, Christum accepistis, et Christus estis; semen ergo estis Abrahae. Si semini promissa haereditas, vobis quoque haereditas dabitur, et haeredes estis secundum promissionem.
PL 8, 1173Dしかるに諸君は、キリスト・イエスにあって洗礼を受けた者として、キリストを受け入れ、キリストなのである。ゆえに諸君はアブラハムの子孫である。もし子孫に相続が約束されているのであれば、諸君にもまた相続が与えられるであろうし、約束に従って相続人なのである。