In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.1
VERS.1.-- Deinde post annos quatuordecim iterum ascendi Hierosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. Semel enim ante, post triennium; nunc post annos quatuordecim iterum, inquit, ascendi.
PL 8, 1157C〔第1節〕「それから十四年後、私は再びバルナバと共にエルサレムに上った。テトスも連れて行った。」以前は一度、三年後に上った。今は十四年後に再び、と彼は言う、私は上ったのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.2
Ergo evangelium a me gentibus enuntiatum, per revelationem accepi, non ab hominibus neque per hominem didici. Cum Barnaba et assumpto Tito.
PL 8, 1157Cそれゆえ、私が異邦人に告げ知らせた福音は、啓示によって受けたのであって、人々からでも人を通じてでも学んだのではない。「バルナバと共に、そしてテトスも連れて。」
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.3
Hos utique ut testes habet, per quos probat evangelium suum per revelationem sibi datum; si quidem Barnabas mecum, inquit, ascendit; assumpsit etiam Titum; quorum fides probata omnibus et evangelium.
PL 8, 1157C彼はまさにこの二人を証人として持っており、彼らによって、自分の福音が啓示によって自分に与えられたことを証明する。すなわち、バルナバは私と共に上った、と彼は言う。テトスも連れて行った。この二人の信仰も福音も、すべての人に証明済みである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.4
VERS. 2.-- Ascendi autem secundum revelationem, et exposui illis evangelium quod praedico inter gentes.
PL 8, 1157D〔第2節〕「私は啓示に従って上り、異邦人の間で宣べ伝えている福音を彼らに説明した。」
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.5
Magnis argumentis probare nititur evangelium ex revelatione sibi datum, quod inter gentes praedicaret a Deo esse: nam ascendi, inquit, Hierosolymam secundum revelationem; ut etiam docerem omnes; etiam ipsos Judaeos; exposui, inquit, omnibus evangelium quod praedico inter gentes.
PL 8, 1157D彼は、自分が異邦人の間で宣べ伝える福音は神から出たものであり、啓示によって自分に与えられたのだということを、大きな論拠によって証明しようとする。すなわち、私は啓示に従ってエルサレムに上った、と彼は言う。それは、すべての人に、すなわちユダヤ人自身にも教えるためであった。私は、異邦人の間で宣べ伝える福音を、すべての人に説明した、と彼は言う。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.6
In quo intelligitur, ex eo quod nemo contradixit, nemo restitit, hoc verum esse evangelium et unum: siquidem hoc quod praedico, inquit, inter gentes exposui in Hierosolyma. Sed potuit ignorare populus. Quid adjecit? Seorsum autem his qui firmamenta videbantur esse.
PL 8, 1158Aそこから知られるのは、誰も反対せず、誰も抵抗しなかったという事実によって、この福音が真実であり、唯一のものだということである。すなわち、私が異邦人の間で宣べ伝えているこの福音を、と彼は言う、エルサレムで説明した。しかし民衆は知らずにいたかもしれない。彼は何を付け加えたか。「ただし、支えと見なされていた人々には別に。」
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.7
Id est per quos mandata Dei tradebantur et evangelium, ut apostolis caeterisque; his, inquit, seorsum exposui evangelium quod praedico inter gentes, ut si quid esset quod aliter traderent, corrigerent, vel quod ipse aliter traderem, emendarent.
PL 8, 1158Aすなわち、神の命令と福音が彼らによって伝えられていた人々、使徒たちやその他の人々にである。この人々には、と彼は言う、別に、私が異邦人の間で宣べ伝えている福音を説明した。それは、もし彼らが違う仕方で伝えていることがあれば正させるため、あるいは私自身が違う仕方で伝えていることがあれば正されるためであった。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.8
Haec igitur causa fuit cur ascenderem Hierosolymam; et propterea mihi revelatum est ut ascenderem, quo facilius cognosceretur bonum evangelium, et meum inter gentes, et illorum inter Judaeos.
PL 8, 1158Aそれゆえ、これが私がエルサレムに上った理由であった。そのために私に、上るようにと啓示が与えられたのである。それは、良き福音が、私のものは異邦人の間で、彼らのものはユダヤ人の間で、よりたやすく知られるためであった。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.9
Quod autem seorsum illis ostendit, est, ut Judaeos de medio tollerent, et inter se mysteria communicarent ipsi, qui noverant. Quibus omnibus cum fuisset una sententia atque unum evangelium, quid persuadere nititur? nihil novi addere debere, nihilque conjungere.
PL 8, 1158A彼が別に彼らに示したことは、ユダヤ人を間から取り除き、事情を知る者同士で奥義を分かち合うためであった。これらすべての人々の間で見解が一つであり、福音も一つであったとき、彼は何を説得しようとしているのか。何も新しいものを付け加えるべきではなく、何も結び付けるべきではない、ということである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.10
Unde peccant hodie Galatae sequendo judaismum et disciplinam vel circmcisionis vel sabbati vel rerum caeterarum: Ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem.
PL 8, 1158Bここから、ガラテヤの人々は今日、ユダヤ教とその教え、すなわち割礼や安息日やその他の事柄の規定に従うことによって罪を犯している。「私が空しく走ったり、走ってしまったりすることのないように。」
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.11
Id est ne non integre evangelizarem: si enim minus aliquid evangelizavi, in vacuum cucurri, aut in vacuum nunc etiam curro. Si enim prodest circumcisio, sabbati observatio, rerumque caeterarum, non erit ex gratia Christi salus, et in vacuum curritur.
PL 8, 1158Bすなわち、私が福音を十全に告げ知らせなかったということのないように、という意味である。もし私が何かを欠いたまま福音を告げ知らせたのであれば、私は空しく走ったのであり、あるいは今もなお空しく走っているのである。もし割礼や安息日の遵守やその他の事柄が益となるのであれば、救いはキリストの恩寵によるのではなくなり、空しく走ることになる。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.12
VERS. 3.-- Sed neque Titus, qui mecum erat, graecus compulsus est circumcidi. Illud explicat, nihil omnino actum esse ab his qui pseudoapostoli sunt, id est ab his qui evangelio Pauli, hoc est nuntio de Filio Dei Christo, per quem est fides et certa salus, huic, inquam, evangelio adjungendum putant esse, circumcidi, observare sabbatum, et caetera; haec, inquam, non valuisse, ait; neque persuasum esse Tito, qui utique, inquit, graecus erat, id est paganus, ut compelleretur circumcidi, ac propterea non tamen illi persuasum est, neque ipsi quidem ausi sunt illum compellere.
PL 8, 1158B〔第3節〕「しかし、私と共にいたテトスは、ギリシア人であったが、割礼を強いられることはなかった。」彼はこのことを説明する。すなわち、偽使徒である者たち――パウロの福音、すなわち神の子キリストについての知らせであり、それによって信仰と確かな救いがある福音、この福音に、と私は言うが、割礼を受けること、安息日を守ること、その他のことを付け加えるべきだと考える者たち――によっては、何一つ行われなかった、と彼は言う。これらのことは効力を持たなかった。テトスは、ギリシア人であった、すなわち異教徒であった、と彼は言うが、割礼を強いられるようには説得されなかった。それゆえ、彼に対して説得は行われず、彼ら自身も彼を強いようとは敢えてしなかったのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.13
Ita consensus apostolo factus est de evangelio omnium, qui apud Hierosolymam fuerunt. Unde peccant Galatae, qui novum istud adjungendum putant.
PL 8, 1158Cこのようにして、エルサレムにいたすべての人々の福音についての一致が、使徒に対して成立した。それゆえ、この新奇なものを付け加えるべきだと考えるガラテヤの人々は罪を犯している。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.14
VERS. 4 et 5.-- Sed propter subinductos falsos fratres, qui subintraverunt auscultare libertatem nostram, quam habemus in Christo, ut nos in servitutem redigerent, ad horam cessimus subjectioni.
PL 8, 1158C〔第4–5節〕「しかし、ひそかに引き入れられた偽兄弟たちのゆえに――彼らはひそかに入り込んで、我々がキリストにあって持つ自由をうかがい、我々を隷属へ引き戻そうとした――我々は一時、服従に譲歩した。」
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.15
Quidam haec sic legunt: Nec ad horam cessimus subjectioni; et est sensus integer cum superiori, ut neque graecus Titus compulsus sit circumcidi, nec tamen nos cessimus vel ad horam subjectioni; id est ut in aliquibus cederemus.
PL 8, 1158Dある人々はこれを、「我々は服従に、一時たりとも譲歩しなかった」と読む。そしてその意味は前文と一体をなし、ギリシア人テトスが割礼を強いられなかっただけでなく、我々も一時たりとも服従に譲歩しなかった、すなわち、いくつかの点で譲ることもしなかった、ということになる。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.16
Quoniam tamen in plurimis codicibus et latinis et graecis ista sententia est, ad horam cessimus subjectioni, id est ferimus quae illis facienda videbantur, sed non ut semper sequeremur; multis modis probatur legendum ita esse, ad horam cessimus subjectioni; primum quia vere cessit; nam et Timotheum circumcidit propter Judaeos, ut ait in Actibus apostolorum (Cap. XVI, 3) .
PL 8, 1159Aしかし、ラテン語写本もギリシア語写本も大多数において、「我々は一時、服従に譲歩した」、すなわち、彼らが行うべきだと考えたことを甘受はしたが、常にそれに従うためではなかった、というこの読みであるので、「我々は一時、服従に譲歩した」と読むべきであることが、多くの仕方で証明される。第一に、彼は実際に譲歩したからである。すなわち彼は、使徒言行録に言われているとおり(使徒言行録16:3)、ユダヤ人のゆえにテモテに割礼を施したのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.17
Ergo mentiri non debuit apostolus. Deinde nec ad horam quis diceret, si negare opus fuerat omnino factum. Et certe si Petro restitit, quid est hic nec ad horam cessimus?
PL 8, 1159Aそれゆえ、使徒は偽りを述べるべきではなかった。次に、もし全く行われなかったと否定する必要があったのなら、誰も「一時たりとも」とは言わなかったであろう。そして確かに、もし彼がペトロに抵抗したのであれば、ここでの「我々は一時たりとも譲歩しなかった」とは何であろうか。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.18
Item si supra dictum neque Titus, qui mecum erat graecus, compulsus est circumcidi; non ergo in omnibus nec semper aut multum; postremo propter inductos fratres, qui erant miscentes judaismum christianismo.
PL 8, 1159A同様に、先に「私と共にいたテトスは、ギリシア人であったが、割礼を強いられることはなかった」と言われているのであれば、それゆえ〔譲歩したのは〕すべての点においてでも、常にでも、多くの点においてでもない。最後に、ユダヤ教とキリスト教とを混ぜ合わせていた、引き入れられた兄弟たちのゆえに、である。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.19
Et hinc propter Judaeos declaravit certe semper consilium suum, ut aliquando cederet, etiam his rebus quae verae sunt. Nam hinc ille sensus est, qui judaeus ut Judaeos lucrifacerem, et caetera hujusmodi.
PL 8, 1159Bそしてここから、彼はユダヤ人のゆえに、自分の方針が常にこうであったこと、すなわち、真実である事柄についてさえ〔文脈からは non verae の脱落も考えられるが、本文どおりに訳した〕、時には譲歩することがあったことを、確かに明らかにした。すなわち、ここから、「ユダヤ人として、ユダヤ人たちを得るために」〔底本は qui judaeus で、崩れた形である。本文どおり「ユダヤ人として」と訳した〕や、その他これに類する言葉の、あの意味が出てくるのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.20
Ergo nunc propter subinductos falsos fratres (quoniam multi pseudoapostoli, quos falsos fratres dicit) quidam coeperunt addere, subintrare persuasionibus suis, atque auscultare libertatem verborum apostolicorum; id est intrare cupiebant nos.
PL 8, 1159Bそれゆえ今、ひそかに引き入れられた偽兄弟たち(すなわち、彼が偽兄弟と呼ぶ多くの偽使徒たち)のゆえに、ある者たちが付け加え始め、自分たちの説得によってひそかに入り込み、使徒的な言葉の自由をうかがい始めた。すなわち、彼らは我々の中に入り込むことを望んでいたのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.21
An veri apostoli tamen Christi? an tentabant libertatem nostram quam habemus in Christo? Cum ergo illorum consilium videremus, ut nos inducerent in servitutem, ad horam quidem cessimus subjectioni, id est ad breve tempus ut aliqua faceremus.
PL 8, 1159Bしかし彼らは本当にキリストの真の使徒であったのか。それとも、我々がキリストにあって持つ自由を試みていたのか。それゆえ、我々を隷属へ引き入れようとする彼らのたくらみを見たとき、我々は確かに一時、服従に譲歩した。すなわち、短い間、いくつかのことを行ったのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.22
Non hoc cuicumque, sed perfecto et in fide corroborato permissum intelligere debemus, ut propter Christum aliqua faciat quae extra regulam sunt; dummodo ea, quae facit, prosint legi, id est ut animae liberentur.
PL 8, 1159Bこれは誰にでも許されているのではなく、完全な者、信仰において確固とした者にのみ許されている、と我々は理解すべきである。キリストのゆえに、規範の外にあることを何か行うことが。ただし、彼の行うことが律法の益となる限り、すなわち、魂が解放されるためである限りにおいてである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.23
Et id multis in locis probatum, et a Paulo gestum ostendemus, uti cedat non verae regulae; exinde corrigat, atque inducat ad veram regulam multos.
PL 8, 1159Cそして、多くの箇所で証明され、パウロによって行われたことを、我々は示すであろう。すなわち、真ならざる規範に譲歩し、そこから正して、多くの人を真の規範へと導く、ということである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.24
Hinc et illud est quod concedit et secundas nuptias, et quod ipsas nuptias, et quod etiam cibos et omnes cibos: et idolothytos cibos quamquam prohibeat, fiducia tamen et certae fidei concedit.
PL 8, 1159Cここからまた、彼が再婚を許すこと、そして結婚そのものを許すこと、さらには食物、あらゆる食物を許すこと、そして偶像に献げられた食物さえも、禁じはするが、確信ある者、確かな信仰を持つ者には許す、というあの事柄も出てくる。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.25
Cum enim Christus in animo sit, et Christus nutriatur per fidem in nobis, cedere ad tempus regulae non verae periculum non est; si modo tamen hoc ideo faciamus, ut eos adducere ad veram regulam ipsa prima societate possimus.
PL 8, 1159Cキリストが魂の内にあり、キリストが我々のうちで信仰によって養われている限り、しばらくの間、真ならざる規範に譲歩することは危険ではない。ただし、我々がそうするのは、まさにその最初の交わりによって、彼らを真の規範へと導くことができるようにするためである場合に限る。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.26
Denique sic subjungit cessimus subjectioni, sed ad horam, ut veritas evangelii permaneat apud vos; vos qui a nobis instructi.
PL 8, 1159Cそこで、彼はこのように付け加える。「我々は服従に譲歩したが、それは一時のことであり、福音の真理が汝らのもとにとどまるためであった。」諸君とは、我々によって教えを受けた者たちのことである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.27
O Galatae, non cessimus, ut et vos faciatis, sed ut illis satisfieret atque inducerentur ad veram regulam, et apud vos veritas evangelii ut permaneret.
PL 8, 1159Dおお、ガラテヤ人たちよ、我々が譲歩したのは、諸君にもそうさせるためではなく、彼らを満足させ、真の規範へと導き入れるためであり、また福音の真理が諸君のもとにとどまるためであった。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.28
VERS. 6.-- Ab his autem qui videntur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest, Deus hominis faciem non accipit ).
PL 8, 1159D〔第6節〕「しかし、何者かと見なされている人々からは――彼らが以前どのような者であったにせよ、私には関わりのないことである。神は人の顔を受け入れられない――」
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.29
Ita positum, ab his, quasi ex his qui videntur esse aliquid, vel ab his qui ab ipsis provenerunt pseudo-apostoli, tamen aliquid essent, id est mutarentur, sequerentur jam evangelium.
PL 8, 1159Dこのように、「彼らから」という言葉は、何者かと見なされている人々の中から、あるいは彼らから出て来た偽使徒たちの中からという意味で置かれている。それは、それでもなお彼らが何者かであるとすれば、すなわち、変えられて今や福音に従うとすれば、ということである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.30
Quicumque igitur nunc videntur esse aliquid, et ab his orti sunt, ut ante tales fuerint, nunc vero integri (hoc est enim esse aliquid): quales ante fuerint, id est aliquando, nihil inquit mea interest: sufficit enim mihi qualis sit, neque curo qualis ante fuerit.
PL 8, 1160Aそれゆえ、今、何者かと見なされ、その中から生まれた者たちは誰であれ、以前はそのような者であったが、今はまさに完全な者となっている(これこそ「何者かである」ということだからである)。彼らが以前どのような者であったか、すなわちかつてどうであったかは、私には関わりのないことである、と彼は言う。私にとっては、彼が今どのような者であるかで十分であり、以前どのような者であったかは気にかけない。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.31
Et adjungit causam Deus enim hominis faciem non accipit, sed mentem, sed fidem: utrum graecus, utrum judaeus, utrum aliquid fuerit, non hoc Deus accipit, sed quid sit; et an fidem susceperit et evangelium: non enim in praejudicio veritatis acceptat Deus personam: neque ego illos accepi, qui dicebantur columnae esse.
PL 8, 1160Aそして彼は理由を付け加える。「神は人の顔を受け入れられない」のであって、〔受け入れられるのは〕心であり、信仰である。ギリシア人であるか、ユダヤ人であるか、以前何者であったかを、神は受け入れられるのではなく、今何者であるかを受け入れられる。すなわち、信仰と福音を受け入れたかどうかを、である。神は、真理を損なってまで人を受け入れられることはないからである。また私も、柱と言われていた人々を、そのようにして受け入れたのではない。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.32
Hoc est ergo quod ait: mihi enim qui aliquid existimantur esse, nihil contulerunt, hoc est nihil me docuerunt, nihil addiderunt, sed evangelium meum probaverunt. Ergo, et vobis nihil debuit addi ad evangelium, quod vobis pronuntiavi.
PL 8, 1160Aそれゆえ、これが彼の言っていることである。「何者かと見なされている人々は、私に何も貢献しなかった。」すなわち、彼らは私に何も教えず、何も付け加えず、ただ私の福音を是認したのである。それゆえ、私が諸君に宣べ伝えた福音に、諸君にも何一つ付け加えられるべきではなかったのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.33
VERS. 7, 8, 9.-- Sed magis contra cum vidissent quoniam creditum est mihi evangelium praeputii, sicut Petro circumcisionis; qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est mihi in gentibus: et cognita gratia quae data est mihi Petrus et Joannesh, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt.
PL 8, 1160B〔第7–9節〕「そうではなく、むしろ逆に、無割礼の者への福音が私に託されたのを、ちょうど割礼の者への福音がペトロに託されたのと同じように見て取ったとき――割礼への使徒職においてペトロのうちに働いた方が、異邦人において私のうちにも働かれたのであるが――また、私に与えられた恩寵を知って、柱と見なされていたペトロとヨハネは、右手を差し出した。」
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.34
Ordo: mihi illi praecipui viri Petrus et Joannes et Jacobus, qui columnae esse videbantur, dexteras dederunt; id est consensum commodarunt, cum viderent mihi creditum esse evangelium praeputii, id est per gentes eodem modo creditum, ut Petro evangelium creditum est circumcisionis ut evangelizaret per Judaeos.
PL 8, 1160B語順はこうである。柱と見なされていた、あの主だった人々ペトロとヨハネとヤコブは、私に右手を差し出した。すなわち、彼らは、無割礼の者への福音が私に託されたのを見て、同意を与えたのである。それは、ペトロに割礼の者への福音が、ユダヤ人の間で告げ知らせるようにと託されたのと同じ仕方で、異邦人の間で私に託されたということである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.35
Quare autem creditum mihi sicut illis, subjunctum est qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi in gentibus: id est unus Deus atque idem Deus ipse operatus est ut Petrus evangelizaret Judaeis, et mihi ut ego evangelizarem gentibus: qua gratia cognita, quae data est mihi, quod et ego pari modo per gentes apostolus factus sum Dei gratia; coactus Petrus et Jacobus et Joannes, qui videbantur columnae esse, id est qui sustentabant Ecclesiam, ut columnae sustentant culmina et caetera; isti, inquam, tales vel tanti dexteras mihi dederunt, id est copulaverunt amicitiam et pacem et firmitatem, et unum evangelium se habere pronuntiaverunt.
PL 8, 1160Cしかし、なぜ彼らと同じように私にも託されたのか、その理由が付け加えられている。すなわち、「割礼への使徒職においてペトロのうちに働いた方は、異邦人において私のうちにも働かれた」ということである。すなわち、唯一にして同じ神ご自身が、ペトロがユダヤ人に福音を告げ知らせるように働き、私が異邦人に福音を告げ知らせるようにも働かれた、ということである。私に与えられたこの恩寵を知って――すなわち、私もまた同じ仕方で、異邦人の間で、神の恩寵によって使徒とされたことを知って――柱と見なされていた、すなわち、柱が屋根を支えるように教会を支えていた、ペトロとヤコブとヨハネは動かされ、これらの、と私は言うが、これほどの人々が私に右手を差し出したのである。すなわち、彼らは友情と平和と堅固さを結び、自分たちが一つの福音を持っていることを宣言したのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.36
Vos ergo, Galatae, peccatis; et neque meum sequimini evangelium, neque Petri, Jacobi, Joannis, qui columnae sunt Ecclesiae, dum additis ea quae a nullo approbata.
PL 8, 1160Cそれゆえ、ガラテヤの人々よ、諸君は罪を犯している。誰からも是認されなかった事柄を付け加えることによって、私の福音にも、教会の柱であるペトロ、ヤコブ、ヨハネの福音にも従っていないのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.37
Hoc enim agit in hac omni narratione, peccare Galatas, addendo ad fidem in Christum, observationem legis judaicae et sabbati et circumcisionis. Et Barnabae societatis. Non mihi tantum dexteras dederunt societatis, sed etiam Barnabae, qui mecum fuit socius.
PL 8, 1160D彼はこの物語全体を通じて、まさにこのことを行っている。すなわち、キリストへの信仰にユダヤの律法と安息日と割礼の遵守を付け加えることによって、ガラテヤの人々が罪を犯しているということである。「そしてバルナバにも、交わりの〔右手を〕。」彼らは私にだけでなく、私と共にいた仲間であるバルナバにも、交わりの右手を差し出したのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.38
Plus autem adjecit, ne videretur sibi tantum creditum. Verum autem probatum est evangelium Pauli, si probatum est et Barnabae, qui comes fuit Pauli; cui data est societas per dexteras ab his qui in Hierosolymis apostolatum gerebant, et evangelium nuntiabant Judaeis.
PL 8, 1161A彼はさらにこれを付け加えた。自分だけに託されたと見えないようにするためである。パウロの同伴者であったバルナバの福音もまた証明されたのであれば、パウロの福音は真実であると証明されたのである。バルナバには、エルサレムで使徒職を担い、ユダヤ人に福音を告げていた人々から、右手による交わりが与えられたのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.39
Unum verum probat esse evangelium apud omnes, et Galatas errare. Ut nos in gentibus, ipsi autem in circumcisione praedicarent.
PL 8, 1161A彼は、すべての人々のもとにある福音がただ一つであり真実であること、そしてガラテヤの人々が誤っていることを証明する。「我々は異邦人の間で、彼らは割礼の者の間で宣べ伝えるように、ということであった。」
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.40
Ad hoc dexteras dederunt, consensum commodantes in evangelium et mihi et Barnabae, ut nos praedicaremus in gentibus, ipsi autem Judaeis, hoc est in circumcisione, evangelium praedicarent. VERS. 10.-- Tantummodo ut pauperum memores essemus.
PL 8, 1161A彼らはこのために右手を差し出し、福音について私とバルナバに同意を与えた。それは、我々が異邦人の間で宣べ伝え、彼らはユダヤ人に、すなわち割礼の者の間で福音を宣べ伝えるためであった。〔第10節〕「ただ、我々が貧しい人々を心に留めるようにということだけであった。」
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.41
Ita si quid corrigendum esset, corrigerent et monerent: si quidem quod addendum putavissent, adjecissem. Quid tamen illud ut pauperum memores essemus? In omni epistola sua Paulus ita agit.
PL 8, 1161Aこのように、もし何か正すべきことがあれば、彼らはそれを正し、勧告したはずである。もし彼らが付け加えるべきだと考えたことがあれば、私はそれを付け加えていたであろう。しかし、「我々が貧しい人々を心に留めるように」とは何であろうか。パウロは自分のすべての書簡においてこのことを行っている。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.42
Cum igitur ista tractarent Paulus et Barnabas cum Joanne et Petro et Jacobo, admissum evangelium est eodem modo, ut tradit Paulus, et confirmatum est.
PL 8, 1161Bそれゆえ、パウロとバルナバがヨハネとペトロとヤコブと共にこれらのことを論じたとき、パウロが伝えるとおり、福音は同じ仕方で受け入れられ、確認されたのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.43
De hac tantummodo disputatione non admitti opera ad salutem, non libenter audierunt: monuerunt tamen ut memores tantum pauperum essemus.
PL 8, 1161B行いは救いのために受け入れられないという、この一点の議論については、彼らは喜んで聞き入れたわけではなかった。しかし、ただ貧しい人々を心に留めるようにとだけ勧告したのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.44
Ita et ipsum consentiunt, non ibi esse spem salutis, si in pauperes opera efficiamus, sed tantummodo quid admonent ut memores essemus pauperum; non uti consumamus omnem actionem nostram, sed non habentibus id quod possumus habere commodemus.
PL 8, 1161Bこのようにして彼らもまた、貧しい人々のために行いをなしたとしても、そこに救いの望みがあるのではないということに同意している。しかし彼らが勧告しているのはただ、我々が貧しい人々を心に留めるようにということだけであって、我々の行為のすべてをそれに費やすためではなく、持たない人々に、我々が持ちうるものを分け与えるためである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.45
Memores tantum ut simus pauperum. Non in hoc curam et sollicitudinem ponamus, totamque virtutem salutis nostrae retinendae.
PL 8, 1161B「ただ貧しい人々を心に留めるように。」我々は、この事柄に配慮と気遣いのすべてを注ぎ、我々の救いを保つ力のすべてをここに置くべきではない。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.46
Ita pene correctus in hoc est et admonitus, tamen non fatetur: ut memores essemus, inquit, non ut hoc ageremus, sed ut in memoria haberemus; quod est minus quam in hoc operam ponere, et hoc solum complere. Quod etiam sollicitus fui etiam hoc ipsum facere.
PL 8, 1161Cこのように、彼はこの点でほとんど正され、勧告されたのであるが、それでも認めてはいない。「我々が心に留めるように」と彼は言うのであって、これを行うようにということではなく、これを記憶にとどめるようにということである。それは、この事柄に労力を注ぎ、これだけを果たすことよりも小さいことである。「そして私は、まさにこのことを行うことにも心を配った。」
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.47
Plus adjecit ut etiam de hoc praeter Evangelium, quod praedicabat, habuerit sollicitudinem, ut circa pauperes memor esset, et quodcumque posset praestaret.
PL 8, 1161C彼はさらに、自分が宣べ伝えていた福音に加えて、このことについても心を配っていたこと、すなわち貧しい人々のことを心に留め、できる限りのことを果たしていたことを付け加えた。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.48
Etiamsi revera pauper nullus est, si modo fidem servans, et in Deum credens divitias expectat salvationis suae. Nam victus praesens, et parvus est et sufficiens, et qui non magnopere constet vel praestanti vel accipienti.
PL 8, 1161Cたとえ、信仰を守り、神を信じて、自分の救いの富を待ち望む者であれば、真に貧しい者は誰もいないとしても、である。というのも、現世の糧はわずかなもので足りるものであり、与える者にも受ける者にも大きな負担とはならないからである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.49
VERS. 11.-- Cum autem venisset Petrus in Antiochiam, in faciem illi restiti, quoniam reprehensus erat.
PL 8, 1161C〔第11節〕「しかしペトロがアンティオキアに来たとき、私は彼に面と向かって抵抗した。彼が非難されていたからである。」
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.50
Non solum, inquit, evangelium meum probatum est ab his apostolis, qui erant in Hierusalem, neque solum admonitus sum, ut pauperum memor essem, quod bene officium est, necessarium tamen; quod ipsum implevimus, et sollicitus fui hoc ipsum ut facerem; verum etiam, inquit, peccatum Petri non tacui; in quo libertatem suam ostendit, et fiduciam de evangelio suo, si quidem quod aliter fiebat a Petro, reprehendit.
PL 8, 1161D私の福音はエルサレムにいたこの使徒たちによって是認されただけではなく、と彼は言う、貧しい人々を心に留めるようにと勧告されただけでもない――それは善き務めであり、必要なことではあったが。我々はそれを果たし、私はまさにそのことを行うよう心を配った。しかしそれだけでなく、と彼は言う、私はペトロの罪を黙って見過ごさなかった。このことにおいて彼は自分の自由を、そして自分の福音についての確信を示している。すなわち、ペトロによって違う仕方で行われていたことを、彼は非難したのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.51
Rursusque etiam illud quod utique Petrus reprehensus magis erumperet reprehendere, si quid in me vitii esset; meque si non recte agerem in evangelio, proderet; et laesus non parceret.
PL 8, 1162Aさらにまた、ペトロは非難された以上、もし私に何か落ち度があれば、なおのこと激しく非難に踏み切ったであろうし、もし私が福音において正しく行っていなければ、それを暴き出し、傷つけられたからには容赦しなかったであろう、ということもある。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.52
Cum in Antiochiam, inquit, venisset Petrus, non per ecclesiam locutus sum et apud plebem, sed in faciem illi restiti, id est aperte contradixi. Et unde fiducia fuit? non ipse eum reprehendit, sed reprehensum ab omnibus arguit et accusat, quoniam reprehensus erat.
PL 8, 1162A「ペトロがアンティオキアに来たとき」、と彼は言う、私は教会を通じて、民衆の前で語ったのではなく、彼に面と向かって抵抗した。すなわち、公然と反対したのである。では、その確信はどこから来たのか。彼自身がペトロを非難したのではなく、すべての人々から非難されていた者を、彼が咎め、告発したのである。「彼が非難されていたからである」。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.53
Ergo et ille populi judicio peccavit, et accusatus est; et populus si quid in me peccati esset, pari modo reprehenderet, sicut illum reprehendit.
PL 8, 1162Aそれゆえ、彼〔ペトロ〕もまた民衆の判断において罪を犯したのであり、告発されたのである。もし私に何か罪があったなら、民衆は同じように、彼を非難したのと同じ仕方で私を非難したであろう。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.54
VERS. 12.-- Prius enim quam venirent quidam ab Jacobo, cum gentibus edebat: cum autem venissent, subtrahebat se timens eos qui erant ex circumcisione. Et consenserunt cum illo et caeteri Judaei, ita ut Barnabas consentiret simulationi eorum.
PL 8, 1162B〔第12節〕「というのも、ヤコブのもとから或る人々が来る前は、彼は異邦人と共に食事をしていたが、彼らが来ると、割礼の者たちを恐れて身を引いたからである。そして他のユダヤ人たちも彼に同調し、その結果、バルナバまでも彼らの見せかけに同調するに至った。」
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.55
Aperte ipsum peccatum explicat, quid fecisset. Quod quidem peccatum se reprehendisse dicit in Petro, fortasse nunc tacuisset: suffecerat enim correctum esse Petrum reprehensione populi, et aperta hujus accusatione: sed quoniam prodest, et ad epistolam maxime necessarium, idcirco narratur.
PL 8, 1162B彼は罪そのもの、すなわちペトロが何をしたのかを、率直に説明する。彼がペトロにおいて非難したというこの罪について、今はあるいは黙っていてもよかったであろう。民衆の非難とその公然たる告発によってペトロが正されたので、それで十分であったはずだからである。しかし、それが益となり、この書簡にとって最も必要であるがゆえに、語られるのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.56
Ubi duo agit; primum quoniam evangelium suum privatum non esset reprehensum, et ipse cum reprehenderet Petrum nihil a Petro reprehensionis audierit; tunc deinde illud quod dixi maxime necessarium est, uti quoniam Galatae, omisso evangelio primo, regulae evangelii adjiciendum aliquid putabant, ut et sabbatum observarent, et circumcisionem, et eodem modo viverent ut Judaei; hoc quoniam Galatae faciunt, idcirco haec epistola ad illos scribitur: unde optime narratur, quia id ipsum a Paulo reprehensum est in Petro, et populus reprehendit: unde colligitur et hos quoque peccare.
PL 8, 1162Bここで彼は二つのことを行っている。第一に、自分独自の福音が非難されなかったこと、そして彼自身がペトロを非難したときに、ペトロから何の非難も受けなかったということである。次に、私が先に述べたことこそが最も必要なことである。すなわち、ガラテヤの人々は、最初の福音を捨てて、安息日と割礼を守り、ユダヤ人と同じ仕方で生きるべきだと、福音の規範に何かを付け加えるべきだと考えていたからである。ガラテヤの人々がこれを行っているがゆえに、この書簡は彼らに宛てて書かれているのである。それゆえ、まさにこのこと――パウロがペトロにおいてこれを非難し、民衆もそれを非難したということ――が語られるのは最も適切なのである。そこから、この者たちもまた罪を犯していると結論されるのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.57
Quomodo autem vel quid admiserit Petrus, sic subjungit per narrationem: prius enim, inquit, ante quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat tenens evangelium integrum, et regulam ejus, ut aequaliter de Christo annuncietur et Judaeis et gentibus, et non observetur cibus Judaeorum, sed vivatur simpliciter more gentium.
PL 8, 1162Cしかし、ペトロがどのようにして、あるいは何をしてしまったのかを、彼は物語によってこのように付け加える。「というのも」、と彼は言う、「ヤコブのもとから或る人々が来る前は」、彼は完全な福音とその規範を保ちつつ、異邦人と共に食事をしていた。それは、キリストについてユダヤ人にも異邦人にも等しく告げ知らされ、ユダヤ人の食物規定が守られることなく、異邦人の仕方で単純に生きられるためであった。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.58
Hoc prius, inquit, faciebat Petrus ante quam ab Jacobo venirent quidam. Jacobus enim frater Domini, qui auctor est ad Symmachianos, primus apud Hierosolymam sibi hoc adsumendum putavit, uti et Christum praedicaret, et viveret ut Judaei, omnia faciens quae Judaeorum lex praecipit, id est quae sibi Judaei observanda intellexerunt.
PL 8, 1162D「ヤコブのもとから或る人々が来る前は」、ペトロは以前このようにしていた、と彼は言う。というのも、主の兄弟であり、シュンマコス派にとっての創始者であるヤコブは、エルサレムにおいて最初に、キリストを宣べ伝えつつユダヤ人として生き、ユダヤ人の律法が命じるすべてのこと、すなわちユダヤ人が自分たちに守るべきだと理解していたすべてのことを行う、という生き方を自ら引き受けるべきだと考えたからである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.59
Ab Jacobo ergo quidam cum venissent ad Petrum; veritus, inquit, et timens subtraxit se ne cum gentibus ederet. Sed hoc reprehendit quod antea cum gentibus edebat, et nunc subtraxit se, timens eos qui erant ex circumcisione, id est homines ab Jacobo venientes.
PL 8, 1163Aそれゆえ、ヤコブのもとから或る人々がペトロのもとに来たとき、彼は恐れ、と彼は言う、そして怯えて、異邦人と共に食事をしないように身を引いたのである。しかし彼が非難するのは、以前は異邦人と共に食事をしていたのに、今は割礼の者たち、すなわちヤコブのもとから来た人々を恐れて身を引いた、ということである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.60
Atque id parum est quod ipse faciebat; inde magnum peccatum, quod alii illi consentiebant. Et consenserunt cum illo et caeteri Judaei.
PL 8, 1163Aそして、彼自身が行っていたことは小さなことにすぎない。大きな罪はそこから、すなわち他の人々が彼に同調したことから生じたのである。「そして他のユダヤ人たちも彼に同調した。」
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.61
Sic accipiamus hic Judaeos qui jam tamen Christum acceperant, ut consentirent illi, et Christum accipientes, et judaicam disciplinam et observantiam; nisi enim hoc accipiamus, quid erit, consenserunt illi, si illi suo more viventes secundum judaicam disciplinam agerent?
PL 8, 1163Aここでの「ユダヤ人たち」は、既にキリストを受け入れていた者たちであり、彼らはキリストを受け入れつつ、ユダヤの教えと遵守をも受け入れて、彼に同調したのだ、と我々は理解すべきである。もしこう理解しないなら、彼らがもともとの自分たちの仕方で生き、ユダヤの教えに従って行動していたのだとすれば、「彼に同調した」とは何を意味することになるであろうか。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.62
Sed qui jam evangelium perceperant Christo credendo, quemadmodum et ipse prius cum gentibus edebat, postea illo subtrahente se, et timente eos qui venerant ab Jacobo (quos timebat scilicet ex circumcisione viros) ita caeteri consenserunt, ut non cum gentibus viverent, sed cum circumcisione, id est cum Judaeis et ipsi qui Judaei erant antea.
PL 8, 1163Bそうではなく、キリストを信じることによって既に福音を受け取っていた者たちが、彼自身が以前は異邦人と共に食事をしていたのと同じように振る舞っていたのに、その後、彼が身を引き、ヤコブのもとから来た人々を恐れる(すなわち彼が恐れていたのは割礼の者たちであった)につれて、他の人々もまた、異邦人と共にではなく割礼の者と共に、すなわち、以前ユダヤ人であった者たち自身がユダヤ人と共に生きるようにと、同調したのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.63
Ita ut et Barnabas consentiret simulationi eorum. Ita, inquit, male simulaverant cum Judaeis vivere, dimissis gentibus, ut Barnabas consentiret illis: de quo supra dictum quod socius sit Pauli, et evangelium integre tenet: consensit tamen illis, et illorum simulationi.
PL 8, 1163B「その結果、バルナバまでも彼らの見せかけに同調するに至った。」このように、と彼は言う、彼らは悪しくも、異邦人を捨ててユダヤ人と共に生きる見せかけを装ったので、バルナバまでも彼らに同調するに至ったのである。バルナバについては先に、パウロの仲間であり、福音を完全に保っている者だと言われていた。それでも彼は、彼らに、そして彼らの見せかけに同調したのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.64
Quid igitur intelligimus simulationem? Nam etiam Petrus, et Barnabas et caeteri Judaei vere transierant in hoc ut et judaica disciplina vitam agerent, sed ad tempus propter praesentes, et simularent: et idcirco, inquit, et Barnabas consensit eorum simulationi.
PL 8, 1163Bそれでは、この「見せかけ」を我々はどう理解すべきか。というのも、ペトロもバルナバも他のユダヤ人たちも、本当に〔底本は vere。文脈(次節)から non vere と読む〕ユダヤの教えに従って生活を送るところにまで移っていたのではなく、その場に居合わせた人々のゆえにしばらくの間そうしていたのであり、見せかけを装っていたのである。それゆえ、と彼は言う、バルナバも彼らの見せかけに同調したのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.65
Ita accipiendum: nam neque Petrus neque caeteri transierant ad judaicam disciplinam, sed ad tempus consenserant; quod quidem aliquoties fit simulata consensione: verumtamen unde peccabat Petrus? quia non ille ad inducendos Judaeos ista finxerat, ut consentiret illis; quod fecit ipse Paulus, et fecisse se gloriatur, ut consentiret Judaeis, sed ut illos lucrifaceret: sed quod Petrus simulavit quidem, in eo tamen peccavit, quod subtrahebat se timens eos qui erant ex circumcisione.
PL 8, 1163Cこのように理解すべきである。すなわち、ペトロも他の者たちも、ユダヤの教えへと移ったのではなく、しばらくの間、見せかけの同意によって同調したのであって、これは時にそのように起こることである。しかし、それでもペトロはどこで罪を犯したのか。彼が、ユダヤ人たちを引き入れるためにこのことを装って彼らに同調したのではなかった、という点である――それはパウロ自身が行ったことであり、彼はユダヤ人たちに同調したのは彼らを得るためであったと誇っている。しかしペトロは確かに見せかけを装ったのだが、彼が罪を犯したのは、割礼の者たちを恐れて身を引いたという、まさにその点においてであった。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.66
Propter timorem igitur cum simularet seque abstineret a gentibus, ipsi simulationi et Barnabas consentiret, idcirco, inquit, ego aperte restiti, et eum accusavi, non recte propter timorem illum ita simulasse.
PL 8, 1163Cそれゆえ、彼が恐れのために見せかけを装い、異邦人から身を控えたとき、まさにその見せかけにバルナバまでも同調したので、それゆえ、と彼は言う、私は公然と抵抗し、彼を告発した。彼が恐れのゆえにそのように見せかけを装ったのは正しくなかったからである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.67
Deinde sic subsequitur, VERS. 14:-- Sed cum vidissem quoniam non recte ingrediuntur ad veritatem evangelii.
PL 8, 1163Dそして次にこのように続く。〔第14節〕「しかし、彼らが福音の真理へと正しく歩んでいないのを見たとき」
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.68
Tenebant quidem evangelium et integre tenebant, et intelligebant non ita vivendum quemadmodum vivunt ex circumcisione; sed quoniam simulabant, idcirco male evangelium et interpretabantur, et male ad veritatem evangelii non recta via pergebant.
PL 8, 1163D彼らは確かに福音を保っており、完全に保ってはいた。そして、割礼の者たちのように生きるべきではないことも理解していた。しかし彼らが見せかけを装っていたがゆえに、福音を悪しく解釈し、福音の真理へと正しくない道を進んでいたのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.69
Hoc ergo cum viderem, dixi Petro coram omnibus: id est quod supra dixit in faciem restiti; et aperte dixi, et coram omnibus dixi: si tu cum sis judaeus gentiliter vivis, quomodo gentes cogis judaizare?
PL 8, 1163D「それゆえ、これを見たとき、私はすべての人の前でペトロに言った。」すなわち、先に「私は彼に面と向かって抵抗した」と言ったことである。そして私は公然と、すべての人の前で言った。「汝はユダヤ人でありながら異邦人の仕方で生きているのに、どうして異邦人にユダヤ人の仕方を強いるのか。」
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.70
Utique intellexit etiam Paulus Petrum simulasse propter metum, ut non cum gentibus viveret. Itaque non hoc illi objicit; quia dicere poterat ille, simulavi.
PL 8, 1164A確かにパウロも、ペトロが恐れのゆえに、異邦人と共に生きないように見せかけを装ったことを理解していた。それゆえ、彼はこのことを彼に責めているのではない。なぜなら、ペトロは「私は見せかけを装ったのだ」と言うこともできたはずだからである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.71
Quid igitur objecit illi? vixisti cum gentibus, et vivis cum gentibus: si enim ad tempus consensionem habes, sine dubio gentiliter vivis: quoniam simulatio decipit multos, peccas: cogis enim gentes judaizare.
PL 8, 1164Aそれでは、彼は彼に何を責めたのか。お前は異邦人と共に生きてきたし、今も異邦人と共に生きている。もしお前がしばらくの間だけ同意しているのであれば、疑いなく異邦人の仕方で生きているのである。見せかけは多くの人を欺くのだから、お前は罪を犯している。なぜなら、お前は異邦人にユダヤ人の仕方を強いているからである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.72
Ita et intellexisse ostendit consensisse Petrum Judaeis, sed simulatione; et tamen illum peccare, primo quia timuit eos qui venerant; deinde quia caeteri fallebantur et cogebantur judaizare, non intelligentes illum simulare.
PL 8, 1164Aこのようにして彼は、ペトロがユダヤ人たちに同調したが、それは見せかけによるものであったことを理解していたと示している。それでも彼が罪を犯したのは、第一に、来ていた人々を恐れたからであり、第二に、他の人々が欺かれ、彼が見せかけを装っていることを理解せずに、ユダヤ人の仕方を強いられたからである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.73
Hoc ergo colligit, et dixisse memorat: si tu, Petre, cum sis Judaeus gentiliter vivis, id est cum gentibus vivis, quomodo ipsas gentes cogis judaizare? id est judaicam disciplinam agere et in cibis et in observationibus?
PL 8, 1164Bそれゆえ彼はこう結論し、こう言ったと記している。「汝、ペトロよ、ユダヤ人でありながら異邦人の仕方で生きているのに」――すなわち異邦人と共に生きているのに――「どうして異邦人自身にユダヤ人の仕方を強いるのか」――すなわち、食物と儀礼の両方において、ユダヤの教えを行わせるのか。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.74
VERS. 15.-- Nos natura Judaei, et non ex gentibus, peccatores; scientes quia non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Christi Jesu: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide et non ex operibus legis: quoniam ex operibus non justificatur omnis caro.
PL 8, 1164B〔第15節〕「我々は生まれながらのユダヤ人であって、異邦人からの罪人ではない。人が律法の業によって義とされることはなく、キリスト・イエスへの信仰によるほかはないことを知っているので、我々もキリスト・イエスにあって信じている。それは、律法の業によってではなく信仰によって義とされるためである。なぜなら、業によっては、いかなる肉も義とされないからである。」
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.75
Adhuc pars orationis est ipsius Pauli accusantis Petrum et ad eum loquentis quod non recte judaismo consentiret, et sic induceret gentes judaizare.
PL 8, 1164Bこれはなお、ペトロを責め、彼が正しくなくユダヤ教に同調し、そのようにして異邦人にユダヤ人の仕方を強いていることについて彼に語りかけている、パウロ自身の言葉の一部である。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.76
Nos, inquit, Judaei, id est, ego et tu, Petre, et caeteri qui peccatores sumus, non tamen ex gentibus, sed judaei sumus, nempe in Christum fidem sumimus, qua utique ratione cum judaei essemus; scilicet quia scimus non justificari hominem ex operibus legis, sed justificari per fidem, et fidem Jesu Christi; cum hoc igitur sciremus, nos, inquit, in Christo Jesu credidimus, et credimus, ut justificemur ex fide, non ex operibus legis; quia ex operibus legis, non justificatur omnis caro, id est homo qui in carne est.
PL 8, 1164B「我々ユダヤ人は」、と彼は言う、すなわち、私と、ペトロよ、お前と、そして他の罪人である我々のことであるが、異邦人からの者ではなく、ユダヤ人である。それでも我々はキリストへの信仰を受け入れたのであって、それはまさに、我々がユダヤ人でありながら、人は律法の業によってではなく信仰によって、すなわちイエス・キリストへの信仰によって義とされるのだと知っていたからである。それゆえ、これを知っていたので、我々は、と彼は言う、キリスト・イエスにあって信じたのであり、また信じている。それは、律法の業によってではなく信仰によって義とされるためである。なぜなら、律法の業によっては、いかなる肉も、すなわち肉にある人間は、義とされないからである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.77
Ergo si hoc scientes credidimus per fidem justificationem fieri, utique erramus, si nunc ad judaismum redimus, ex quo transivimus, ut non ex operibus justificemur sed ex fide, et fide in Christum: ipsa enim fides sola justificationem dat et sanctificationem.
PL 8, 1164Cそれゆえ、もし我々が、義とされることが信仰によって成るのを知りながら信じたのであれば、我々が既にそこから移り出て、業によってではなく信仰によって、すなわちキリストへの信仰によって義とされるようになったユダヤ教に、今再び戻るのであれば、確かに我々は誤っていることになる。信仰そのものだけが、義とされることと聖化とを与えるからである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.78
Ita quaelibet caro, sive judaei, sive ex gentibus, non ex operibus, neque observatione legis Judaeorum, sed justificatur ex fide. VERS. 17.-- Si autem quaerentes justificari in Christo, inveniemur et ipsi peccatores, ergo et Christus peccati minister est,?
PL 8, 1164Cこのように、いかなる肉であれ、ユダヤ人であれ異邦人からの者であれ、業によってでも、ユダヤ人の律法の遵守によってでもなく、信仰によって義とされるのである。〔第17節〕「しかし、キリストにあって義とされることを求めながら、我々自身も罪人であることが分かるとすれば、それではキリストは罪の奉仕者ということになるのか。」
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.79
Etenim peccatores cum sint judaei, et peccatores non ex gentibus, et cum accepta fide in Christo agimus quod Judaei agunt, qui ideo in Christum fidem sumimus, quia non ex operibus legis justificari intelleximus hominem, in qua volumus justificari in Christo; observantes legis opera, peccatores efficimur: jam fit ut Christus peccati minister sit; quem ideo accepimus, ne peccaremus; nunc accepto ipso; cum ad peccata redeamus, id est judaizemus, factus est Christus peccati minister?
PL 8, 1165Aというのも、ユダヤ人であっても罪人であり、異邦人からの罪人でもないのに、キリストへの信仰を受け入れた後で、なおユダヤ人が行うことを行うとすれば――我々がキリストへの信仰を受け入れたのは、人が律法の業によっては義とされないと理解し、キリストにあって義とされることを望んだからであるのに――律法の業を守ることによって、我々は罪人にされてしまう。そうなれば、キリストは罪の奉仕者ということになってしまう。我々が彼を受け入れたのは罪を犯さないためであったのに、今、彼を受け入れておきながら、罪へ、すなわちユダヤ人の仕方へと戻るのであれば、キリストは罪の奉仕者にされてしまったことになるのか。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.80
Sed hoc, inquit, absit: id est non ita oportet sentire, non ita agere, ut Christus peccati minister sit, qui ideo passus est ut peccatum interiret. VERS. 18.-- Si enim quae destruxi, iterum haec aedifico, praevaricatorem me constituo.
PL 8, 1165A「しかし、断じてそうではない」、と彼は言う。すなわち、キリストが罪の奉仕者であるなどと、そのように考えるべきでも、そのように行うべきでもない。キリストは、罪が滅びるようにと、まさにそのために苦しみを受けられたのである。〔第18節〕「もし私が、破壊したものを再び建て上げるなら、私は自分を違反者と定めることになる。」
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.81
Cum enim credidi judaeus in Christo, destruxi legem et legis opera: nunc autem post credulitatem in Christum si revertor atque ago legis opera, aedifico quae destruxi, et sum jam praevaricator, qui contra facio quam utilitas et virtus et causa postulat.
PL 8, 1165Bというのも、私がユダヤ人としてキリストを信じたとき、私は律法とその業を破壊したのである。今、キリストへの信仰の後で、もし私が立ち戻り、律法の業を行うなら、私は破壊したものを再び建て上げることになり、既に違反者である。私は、益と力と理由が求めるところと反対のことを行っているからである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.82
Cujus autem praevaricator sum? non legis, sed Christi: mandata enim Christi in praevaricationem traho, si ad judaismum revertor, et ea observare incipio quae condemnavi observanda; quia intellexi non ex ipsis justificari hominem, sed ex Christo.
PL 8, 1165Bしかし、私は何に対する違反者なのか。律法に対してではなく、キリストに対してである。というのも、もし私がユダヤ教に立ち戻り、自分が守るべきでないと断じたものを再び守り始めるなら、私はキリストの命令を違反へと引き込むことになるからである。人が義とされるのはそれらのものによってではなく、キリストによってであると、私は理解していたのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.83
VERS. 19.-- Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam. Potest videri duas leges dixisse Paulus, unam Christi, alteram Moysi, ut ipsi legi mortuum se dicat, quae fuit Judaeis data, per legem quae a Christo data sit: ut hoc sit, per legem legi mortuus sum; id est per legem Christi mortuus sum legi Judaeorum ante datae.
PL 8, 1165B〔第19節〕「というのも、私は律法によって律法に死んだのであり、それは神に生きるためである。」パウロは二つの律法、一つはキリストの律法、もう一つはモーセの律法を語ったと見ることができる。すなわち、彼はキリストによって与えられた律法によって、ユダヤ人に与えられていた律法そのものに死んだ、と言っているのである。つまり、「私は律法によって律法に死んだ」とは、私はキリストの律法によって、以前ユダヤ人に与えられていた律法に死んだ、ということである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.84
Potest autem videri, quod frequenter ait Paulus, sed et ipse Salvator, ut idcirco duas leges hinc nominaverit, quoniam eadem ipsa velut duplex est, una cum carnaliter, altera cum spiritaliter, intelligitur.
PL 8, 1165Cまた、パウロがしばしば語り、救い主ご自身も語っておられるように、彼がここで二つの律法を名指したのは、まさに同じ一つの律法が、いわば二重であるからだと見ることもできる。すなわち、一つは肉的に理解される場合、もう一つは霊的に理解される場合である。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.85
Ante autem carnaliter intelligebatur; et ex operibus et ex circumcisione et caeteris observationibus carnaliter intellectis legi serviebatur: at postea quam Salvator verum et spiritale lumen apparuit, intelligi lex coepit spiritaliter; facta velut alia, cum eadem ipsa lex sit.
PL 8, 1165C以前は律法は肉的に理解されており、人々は業や割礼やその他の儀礼を肉的に理解して、律法に仕えていた。しかし、救い主が真の霊的な光として現れられた後は、律法は霊的に理解され始めた。それは同じ律法でありながら、いわば別の律法になったかのようである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.86
Ergo erit sensus: ego enim per legem quae nunc spiritaliter intelligitur, legi mortuus sum; illi scilicet legi, quae carnaliter intelligebatur. Et cum ita sit, quia tamen spiritaliter intelligo legem, mortuus sum legi carnali, ut Deo vivam.
PL 8, 1165Cそれゆえ、意味はこうなるであろう。「私は、今や霊的に理解される律法によって、律法に死んだ」とは、すなわち、肉的に理解されていたあの律法に死んだ、ということである。そしてそうであるからには、私は律法を霊的に理解しているがゆえに、肉的な律法に死んだのであり、それは神に生きるためである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.87
Sic enim Deo quis vivit cum praecepta illa in lege posita non carnaliter intelligit, sed spiritaliter; id est quid sit vere circumcidi, quid sit verum sabbatum, quid caetera, quae multis locis et tractata sunt et tractabuntur. Cum Christo crucifixus sum.
PL 8, 1165Dこのようにして人は、律法の中に置かれたそれらの命令を肉的にではなく霊的に理解するとき、神に生きるのである。すなわち、真に割礼を受けるとはどういうことか、真の安息日とは何か、その他の事柄とは何かを、である。これらは多くの箇所で論じられてきたし、これからも論じられるであろう。「私はキリストと共に十字架につけられた。」
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.88
Hoc est jam aliam legem accepisse, ut jam homo vetus fixus sit cruci, id est tota caro, id est omnis homo vetus, et desideria carnis. Hoc enim Christus mysterio suo, et mihi egit. Confixi ergo cum Christo sumus cruci.
PL 8, 1165Dこれは既に別の律法を受け入れたということであり、それは、古き人が既に十字架に釘付けられ、すなわち肉のすべてが、すなわち古き人の全体と肉の欲望とが、十字架に釘付けられたということである。キリストはこのことを、ご自身の奥義によって、私にも行われたのである。それゆえ、我々はキリストと共に十字架に釘付けられているのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.89
VERS.20.-- Vivo autem, jam non ego, sed vivit in me Christus. Id est jam spiritus factus sum, spiritaliter intelligendo mandata Dei. Ante totum circa carnem me exhibebam, et ejus desideriis vel serviebam vel imperabam, nihil spiritaliter intelligens.
PL 8, 1166A〔第20節〕「しかし私は生きている。もはや私ではなく、キリストが私のうちに生きておられるのである。」すなわち、私は既に霊とされたのであり、神の命令を霊的に理解する者となったのである。以前は、私はすべてにおいて肉に関わる者として自分を示し、肉の欲望に仕えるか、あるいはそれに命じるかしていたのであって、何一つ霊的に理解してはいなかった。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.90
Nunc ergo quoniam ipse spiritaliter vivo, vivit in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo filii Dei et Christi.
PL 8, 1166Aそれゆえ今、私自身が霊的に生きているがゆえに、キリストが私のうちに生きておられるのである。「しかし、今、私が肉において生きているのは、神の子、すなわちキリストへの信仰によって生きているのである。」
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.91
Hoc est vere spiritaliter vivere, ut cum in carne quis vivat, non propter carnem vivat, neque ex carne, sed vivat Deo et Christo in fide eorum: quod est vivere spiritaliter, de ipso cogitare, ipsum loqui, ipsum credere, ad ipsum desiderio tendere, fugere mundum, exponere omnia quae in mundo sunt ex animo: hoc est fide vivere, a nullo aliud boni sperare quam a Christo et a Deo: hoc est in fide vivere et Dei et Christi, qui me dilexit et tradidit tantum beneficium, ut se pro nobis daret morti et cruci, ac sic nos de peccatis liberaret.
PL 8, 1166Aこれこそが真に霊的に生きるということである。すなわち、人が肉において生きていても、肉のために生きるのでも、肉から生きるのでもなく、神とキリストへの信仰によって、彼らに生きることである。霊的に生きるとは、彼について考え、彼について語り、彼を信じ、彼へと欲求をもって向かい、世界を避け、世界にあるすべてのものを心から捨て去ることである。これが信仰によって生きるということであり、キリストと神以外の何ものからも善を期待しないということである。これが、神とキリストへの信仰によって生きるということである。キリストは私を愛し、これほど大きな恩恵を与えて、我々のためにご自身を死と十字架とに渡され、そのようにして我々を罪から解放してくださったのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.92
Denique sic subsequitur, VERS. 21:-- Non sum ingratus gratiae Dei ut cum ipse me haeredem fecerit per Christum, et Christus se tradiderit pro me, ego dimissa omni spe quam habeo in Christo, redeam ad spem legis ut credam ex operibus legis me justificari.
PL 8, 1166Bそこで、このように続く。〔第21節〕「私は神の恩寵に対して恩知らずではない。」すなわち、神ご自身がキリストを通して私を相続人とし、キリストが私のために自らを渡してくださったのに、私がキリストにあって持っているすべての希望を捨てて律法の希望に戻り、律法の業によって自分が義とされると信じるほどに、恩知らずではない、ということである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.93
Hoc est ingratum esse ei qui mihi tantum praestitit, ut pro me se objiceret, et me a peccatis liberaret per peccata in se punita. Nam si per legem justitia est, ergo Christus gratis mortuus est.
PL 8, 1166Bこれは、私のために自らを差し出し、罪をご自身のうちに罰することによって私を罪から解放してくださったほどに、これほどのことを私に施してくださった方に対して、恩知らずであるということである。「というのも、もし義が律法によるのであれば、キリストは無駄に死んだことになるからである。」
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.94
Plena conclusio circa errores Galatarum et eorum qui ad christianismum judaismum addunt: etenim, inquit, si justitia est per legem, frustra mortuus est Christus.
PL 8, 1166Cこれはガラテヤの人々の誤り、そしてキリスト教にユダヤ教を付け加える人々の誤りについての完全な結論である。すなわち、と彼は言う、「もし義が律法によるのであれば、キリストは空しく死んだことになる」のである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.95
Si enim ideo mortuus est Christus, quoniam justificatio non contingebat ex lege, debeo Christum tamen sequi: sin autem etiam post adventum Christi per legem justificari me credo, non est mortuus Christus propter me, et gratis mortuus est, id est sine causa mortuus est.
PL 8, 1166Cというのも、もしキリストが死なれたのは、義とされることが律法からは得られなかったからであるなら、私はなおキリストに従うべきである。しかし、もしキリストの到来の後もなお、私が律法によって義とされると信じるのであれば、キリストは私のために死なれたのではなく、無駄に死なれたことになる。すなわち、理由なく死なれたことになる。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.96
Pugnat et adversum sibi est, credere in Christum, et legis opera sequi; cum enim lex ex operibus suis non justificaret hominem, idcirco Christus venit, ut morte sua justificatio homini fieret: nunc cum ad legem reditus sit post fidem in Christum, gratis videbitur Christus mortuus esse, ut nihil nobis praestiterit; quippe cum jam praestabat hoc lex.
PL 8, 1166Cキリストを信じることと律法の業に従うこととは、互いに争い、矛盾する。というのも、律法はその業によって人を義とすることができなかったので、それゆえキリストが来られ、その死によって人が義とされるようにされたのである。今、キリストへの信仰の後で律法へと戻るのであれば、キリストは無駄に死なれたように見えるであろう。すなわち、我々に何も施してくださらなかったかのように見えるであろう。まるで律法が既にそれを施していたかのようにである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.2.97
Porro autem non praestabat hoc lex; et ideo Christus venit, ut ipse praestaret: ergo non gratis mortuus est Christus; sed per ipsum nobis justificatio provenit: quod si ita est, ex operibus legis non est justitia.
PL 8, 1166Cしかし、律法はこれを施してはいなかった。それゆえキリストが来られ、ご自身がそれを施されたのである。それゆえ、キリストは無駄に死なれたのではなく、彼を通して我々は義とされるに至ったのである。もしそうであるなら、義は律法の業によるのではない。