マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo

Liber II, Caput V 第II巻 第V章

Marius Victorinus · In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo · PL 8, 1188A · 54 sectiones

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.1

1

VERS. 1.-- State ergo, et nolite iterum jugo servitutis contineri. Subjungenda hortatio fuit, ut in iisdem, quae per evangelium a se acceperant, perseverent, ne revertantur rursum ad legis servitium.

PL 8, 1188A

〔第1節〕「それゆえ立て、そして再び隷属のくびきに繋ぎ止められることのないようにせよ。」続けて勧告が加えられねばならなかった。彼らが福音を通して彼から受け取ったその同じ事柄にとどまり、再び律法への隷属へと戻ることのないように、ということである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.2

2

State, inquit; quod non permittitur ei qui sub jugo est; etenim ille deponit cervicem submissam: non ergo stat.

PL 8, 1188A

「立て」、と彼は言う。これはくびきの下にある者には許されないことである。というのも、そのような者は屈した首を下げているからであり、それゆえ立ってはいないのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.3

3

Vos, inquit, ergo state; quod est liberis membris erectum habere corpus, Nolite, inquit, iterum jugo servitutis contineri, quia antea vel legi serviebatis vel gentilitati. Ideo iterum ait, ne ad eamdem revertamur.

PL 8, 1188A

「汝らは立て」、と彼は言う。これは自由な肢体をもって身体をまっすぐに保つことである。「再び隷属のくびきに繋ぎ止められることのないようにせよ」、と彼は言う。以前、諸君は律法にか、あるいは異邦の教えにか、仕えていたからである。それゆえ彼は「再び」と言うのであり、我々が同じものへと戻ることのないようにである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.4

4

VERS. 2.-- Ecce ego Paulus dico vobis, quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Aperte ostendit, non prodesse Christum, si aliqui in circumcisione spem ponat, et in circumcisione carnali.

PL 8, 1188B

〔第2節〕「見よ、私パウロは汝らに言う。もし汝らが割礼を受けるならば、キリストは汝らに何の益ももたらさないであろう。」彼はここで明白に示す。誰であれ割礼に、しかも肉の割礼に希望を置くならば、キリストは益をもたらさない、ということを。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.5

5

Ergo cum vos jungitis Judaeorum morem et praecepta et disciplinam, si in his ponitis salvationem et liberationem, dico, inquit, vobis, et dico Paulus scilicet, qui vobis ante promisit cum in evangelium Dei vocavit, Paulus, inquit, ego nego vobis prodesse et in nullo auxilium ferre Christum, si circumcidamini, si omnem spem in circumcisione ponatis.

PL 8, 1188B

それゆえ、諸君がユダヤ人の慣習と戒めと教えとを〔福音に〕結びつけ、それらのうちに救いと解放とを置くならば、「私は汝らに言う」、と彼は言う。しかも言うのはほかならぬパウロ、すなわち以前、神の福音へと召したときに諸君に約束した者である。私パウロは、と彼は言う、もし諸君が割礼を受け、あらゆる希望を割礼に置くならば、キリストは諸君に益をもたらさず、何一つ助けを与えない、と言う。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.6

6

Quamquam Galatae videntur et accepisse Christum, et jungere judaicam disciplinam, tamen affirmavit et personam suam veluti obligavit, id quod loquitur dicendo, nihil proderit vobis Christus, si circumcidamini.

PL 8, 1188B

ガラテヤ人はキリストを受け入れながら、なおユダヤの教えを結びつけているように見えるが、それでも彼は断言し、いわば自らの人格をかけて、「もし汝らが割礼を受けるならば、キリストは汝らに何の益ももたらさないであろう」と語ることによって、それを確約したのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.7

7

Videri ergo potest, nescio quid occultum: quippe cum Christum sequantur Galatae, et Christum sequentes spem salvationis in eo ponant, quomodo hoc confirmaverit Paulus, quod Christus nihil proderit si circumcidantur Galatae?

PL 8, 1188C

それゆえ、何か隠されたことがあるように見えうる。すなわち、ガラテヤ人がキリストに従い、キリストに従いつつ救いの希望を彼のうちに置いているのに、もしガラテヤ人が割礼を受けるならばキリストは何の益ももたらさないと、パウロはどうしてこれを言い切ったのであろうか。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.8

8

Servato autem animo et fide circa Christum, aliquid amplius faciunt, non tamen Christum derelinquunt, aut non in Christo fidem ponunt. Sed redeamus ad animum et propositum et voluntatem.

PL 8, 1188C

しかし、キリストをめぐる心と信仰とを保ちつつ、彼らはさらに何かを行っているのであって、キリストを見捨てているのでも、キリストに信を置いていないのでもない。しかし、心と意図と意志とに立ち返ろう。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.9

9

Cum Christum a Paulo acceperint, et fidem in Christum sumpserint, et hoc sit verum evangelium, utique a Christo minus accepturos se putaverunt, quod est jam blasphemiae, et fidem non habentium, ex eo quod post acceptum Christum circumcidi voluerunt, et servire legi et operationibus.

PL 8, 1188C

彼らはパウロからキリストを受け、キリストへの信仰を受け入れ、これがまことの福音であるにもかかわらず、キリストからは十分に受け取れないと思ったのである。これはすでに冒瀆であり、信仰を持たない者のなすことである。というのも、キリストを受け入れた後になお、彼らは割礼を受け、律法と業とに仕えることを望んだからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.10

10

Quod si ita est, fides nulla in Christum: ex eo quod et aliud quod prodesse possit adjungitur, merito nihil vobis proderit Christus. VERS. 3.-- Testificor autem omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae.

PL 8, 1188D

もしそうであるならば、キリストへの信仰は全く無いことになる。というのも、益をもたらしうる別のものが付け加えられているのだから、当然「キリストは汝らに何の益ももたらさないであろう」。〔第3節〕「私は、自ら割礼を受けるすべての人に証しする。その者は律法全体を行う義務を負う者である。」

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.11

11

Ne putarent Galatae tantum sibi ex lege, quae Judaeorum, certa assumenda esse, ut circumcisionem; caetera vero contemnerent, vel in cibis, vel in observantia dierum, vel in conjunctione, quae qualis, et quarum rerum sit, in lege retinetur, in quibus omnibus quaedam supervacua, quaedam quasi nefanda, sic relinquuntur a vero christiano atque castissimo.

PL 8, 1188D

ガラテヤ人が、ユダヤ人のものである律法から、割礼のような特定のもののみを自らに引き受けるべきだと考え、他方で、食物についてであれ、日の遵守についてであれ、婚姻——それがどのようなものであり、いかなる事柄に関わるかは律法に定められている——についてであれ、その他のことを軽んじることのないようにするためである。これらすべてのうち、あるものは無用であり、あるものはいわば忌まわしいものとして、まことのキリスト教徒、この上なく清らかな者によってそのように放棄されるのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.12

12

Unum tantum memorabo, cum excitandi seminis causa fratri jungitur uxor fratris: et caetera hujusmodi aut fiunt aut leguntur acta: item caetera quae dixi de cibis, deinde de observationibus, multisque etiam aliis rebus: quae etiam assumenda sunt, inquit, ei qui se circumcidit.

PL 8, 1189A

私は一つだけ挙げておこう。子孫を起こすために、兄弟の妻が〔別の〕兄弟に結びつけられる場合である。そしてこれに類する他の事柄も、なされるか、あるいはなされたと読まれる。同様に、食物について私が述べたその他のこと、それから遵守事項について、さらに他の多くの事柄についても——これらもまた、自ら割礼を受ける者には引き受けられねばならない、と彼は言う。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.13

13

Quod si non facitis alia, frustra circumcisionem adhibuistis. Testificor enim quia omni homini circumcidenti se, fit necessitas, ut sit debitor ad universa, quae legis sunt, facienda.

PL 8, 1189A

もし諸君が他のことを行わないならば、諸君が割礼を施したことは無駄になる。というのも、私は証しするが、自ら割礼を受けるすべての人には、律法に属するすべてのことを行う義務を負うという必然性が生じるからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.14

14

Facit igitur illos et in lege illa, quam assumpserunt, peccatores esse, ex eo quod non omnia faciunt, et eligunt quae facienda: et rursus circa legem, quae Christi est, et circa evangelium omnino aberrant, et magis aberrabunt, si omnia, quae legis sunt, faciant.

PL 8, 1189B

それゆえ彼は、彼らが自ら引き受けたその律法においてすら罪人であることを示す。彼らはすべてを行わず、行うべきことを選び取っているからである。そして他方で、キリストのものである律法と福音とに関しては全く逸脱しており、もし律法に属するすべてのことを行うならば、なおさら逸脱することになるであろう。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.15

15

Denique subjungit ex hac parte jam, qua agunt quaedam quae Judaei, ex hac, inquam, parte, quod a Christo videantur alieni. VERS. 4.-- Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini, a gratia excidistis.

PL 8, 1189B

最後に彼は、まさにこの点から、すなわち彼らがユダヤ人のなすある事柄をなしているというこの点から、と私は言うが、彼らがキリストから疎遠であるように見えることを続けて述べる。〔第4節〕「律法によって義とされようとする汝らは、キリストから空しくされている。汝らは恩寵から落ちてしまった。」

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.16

16

Omnis enim virtus in Christum credentis, in gratia est Dei. Gratia autem non ex meritis, sed ex Dei pietate est: ergo jam a gratia excidistis, si in lege justificationem vestram ponitis; ut quia operibus servitis, quia sabbatum observatis, quoniam circumcisi estis, excidistis a gratia, et evacuati estis a Christo.

PL 8, 1189B

というのも、キリストを信じる者のあらゆる力は、神の恩寵のうちにあるからである。しかし恩寵は功によってではなく、神の慈しみによるものである。それゆえ、もし諸君が律法のうちに諸君の義とされることを置くならば、諸君はすでに恩寵から落ちている。すなわち、諸君が業に仕え、安息日を守り、割礼を受けているがゆえに、諸君は恩寵から落ち、キリストから空しくされているのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.17

17

Jam enim non a Christo spem habetis, neque secundum ejus passionem et resurrectionem speratis gratiam vobis, si a lege justificationem creditis advenire. VERS. 5.-- Nos enim in spiritu et fide spem justitiae expectamus.

PL 8, 1189C

というのも、もし諸君が律法から義とされることが到来すると信じるならば、諸君はもはやキリストからの希望を持たず、また彼の受難と復活とにならって恩寵を望んでもいないからである。〔第5節〕「我々は霊と信仰とにおいて、義の希望を待ち望んでいるからである。」

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.18

18

Christiani, inquit, et qui Christum sequuntur, et in spiritu et in fide spem habemus, et in Dei justificatione non ex operibus.

PL 8, 1189C

キリスト教徒である我々、そしてキリストに従う我々は、と彼は言う、霊においても信仰においても希望を持ち、神による義とされることのうちに希望を持つのであって、業によってではない。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.19

19

Omnis enim virtus mysterii hoc operata est, ut nobis per gratiam et Dei pietatem relaxatio fieret peccatorum, et vita aeterna praestaretur, ut saepe docuimus, ex Dei gratia, non ex operibus aut meritis. Hoc autem per spiritum contingit.

PL 8, 1189C

というのも、奥義のあらゆる力がこれをなしたからである。すなわち、恩寵と神の慈しみとを通して、我々に罪の赦しがなされ、永遠の生命が与えられるということであり、我々がしばしば教えたとおり、これは神の恩寵によるのであって、業や功によるのではない。そしてこれは霊を通して生じるのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.20

20

Cum vero ex operibus justificatio speratur, non ex spiritu spes est. Hoc nos expectamus, et hoc est evangelium Christi sequi. VERS. 6.-- Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium; sed fides quae per charitatem operatur.

PL 8, 1189C

しかし、義とされることが業から希望されるとき、その希望は霊からのものではない。我々が待ち望むのはこのことであり、これこそキリストの福音に従うということである。〔第6節〕「なぜなら、キリスト・イエスにあっては、割礼も無割礼も何の力も持たず、愛を通して働く信仰こそが〔力を持つ〕からである。」

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.21

21

Ubique ponit circa fidem in evangelium Christi, neque circumcisionem valere, neque facta circa corpus, aut facta de corpore, aut propter corpus, ut circumcisio, ut opera, ut caetera hujusmodi: nihil horum, inquit, in Christo valet: frustra circumcisio est.

PL 8, 1189D

彼はいたるところで、キリストの福音への信仰をめぐって、割礼も、身体についてなされたこと、身体から生じたこと、身体のゆえになされたこと——割礼にせよ、業にせよ、その他このようなものにせよ——も、何の力も持たないと述べる。これらのいずれも、と彼は言う、キリストにあっては力を持たない。割礼は無用である。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.22

22

Neque ex eo quod praeputium est, valemus in Christo; sed quia fidem in eum suscepimus, et quia promissa ejus credimus, et quia ex resurrectione ejus nos quoque resurgimus, et omnia cum eo perpessi sumus, et cum eo ad vitam, per eum tamen, resurgimus; certa nobis fides est, per quam fidem operatio fit ad salutem, et per charitatem accipere nos oportere, quam habemus in Christum et in Deum, et exinde circa omnem hominem.

PL 8, 1189D

また、無割礼であることによって、我々がキリストにあって力を持つのでもない。むしろ、我々が彼への信仰を受け入れ、彼の約束を信じ、彼の復活によって我々もまたよみがえり、彼とともにすべてを耐え忍び、彼とともに、しかし彼を通して、命へとよみがえるがゆえである。我々にとって信仰は確かなものであり、この信仰を通して救いへの働きがなされる。そして我々は、キリストと神とに対して持ち、さらにそこからすべての人に対して持つ愛を通して、〔それを〕受け取らねばならないのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.23

23

Duo enim haec maxime omnem vitam corrigunt et omnem vim legis implent, et omnia illa, quae praecepta sunt in decalogo, continent. Si fidem qui servet, sequitur ut servet charitatem, quae duo implent omnia, quae lex Christi praecepit.

PL 8, 1190A

というのも、この二つのものこそ、あらゆる生を正し、律法のあらゆる力を満たし、十戒に命じられたすべてのことを含むものだからである。もし信仰を守る者があれば、その者は愛をも守ることになる。この二つが、キリストの律法が命じるすべてのことを満たすのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.24

24

De his rebus saepissime tractavi, quod fides liberet, et charitas aedificet. VERS. 7.-- Currebatis bene; quis vobis impedivit? Id est bonam fidem circa evangelium habebatis; quare mutati estis? quare, quasi fascino quodam, ab integro cursu revocati?

PL 8, 1190A

私はこれらのことについて、信仰が自由にし、愛が築き上げるということを、幾度も論じてきた。〔第7節〕「汝らはよく走っていた。誰が汝らを妨げたのか。」すなわち、諸君は福音をめぐって善き信仰を持っていた。なぜ諸君は変わったのか。なぜ、あたかも何らかの魔法にかけられたかのように、全き走路から呼び戻されたのか。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.25

25

Illud enim quod vos per evangelium docui, integrum verum fuit; hoc et falsum et contrarium, et nihil profuturum. Hoc est quod adjungit: Veritati non obedire. Quis vos, inquit, impediit, veritati non obedire?

PL 8, 1190A

というのも、私が福音を通して諸君に教えたことは、全き真実であったが、これは偽りであり、相反するものであり、何の益にもならないものだからである。これが彼の付け加える「真理に従わない」ということである。「誰が汝らを妨げて、真理に従わないようにしたのか」、と彼は言う。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.26

26

Etenim in nobis veritas est: huic obtemperare debuistis, ne quid aliud observaveris. Ergo primum veluti miratur cum dixit, quis vos impedivit. Postea jam monet, quid faciendum, nemini consenseritis.

PL 8, 1190B

というのも、真理は我々のうちにあるからである。諸君はこれに従うべきであり、他の何をも守るべきではなかった。それゆえ彼はまず、「誰が汝らを妨げたのか」と言うことで、いわば驚いてみせる。その後、何をなすべきかを戒める。すなわち、誰にも同意してはならない、ということである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.27

27

Omni genere pugnat, ne mutent sententiam, et adjiciant aliquid extra quam quod illis praeceptum est per evangelium a Paulo. Nolite, inquit, consensum aliis accommodare. VERS. 8.-- Suasio vestra ex Deo est, qui nos vocavit.

PL 8, 1190B

彼はあらゆる仕方で、彼らが考えを変えて、パウロによって福音を通して命じられたこと以外の何かを付け加えることのないようにと戦う。他の者たちに同意を与えるな、と彼は言う。〔第8節〕「汝らの説得は、我々を召した神から出たものである。」

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.28

28

Id est quod vobis vel suasum a me est, vel quod ipsi jam suasum habetis a Deo, qui vos vocavit, sicuti supra dictum est, quos vocavit et praedestinavit: caetera quaeque per ordinem dicta sunt. VERS. 9.-- Nescitis quia modicum fermentum universam massam corrumpit?

PL 8, 1190B

すなわち、諸君に私から説得されたこと、あるいは諸君を召した神から諸君自身がすでに説得を受けていること、ということである。上で述べられたとおり、〔神が〕召し、予め定めた者たちのことである。その他のことは順を追って述べられている。〔第9節〕「汝らは知らないのか、僅かなパン種が全体の練り粉を腐らせることを。」

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.29

29

Omne fermentum corruptio est panis et corruptus panis farina, et massa farinae dum dimittitur coacescit, et hinc fermentum efficitur. Modicum autem fermenti, cum in massam mittitur, corrumpitur massa. Oportet, inquit, vos azymos esse.

PL 8, 1190C

あらゆるパン種はパンの腐敗であり、腐ったパンとは小麦粉のことであり、小麦粉の練り粉は放置されると酸っぱくなり、これによってパン種が生じる。しかし僅かなパン種が練り粉に入れられると、練り粉は腐る。「汝らは種なしパンでなければならない」、と彼は言う。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.30

30

Ergo illud quod putatis modicum vos adjecisse, id est, ut observetis circumcisionem, istud modicum quia corruptum est, corrumpit massam evangelii nostri, ut non plenam spem in Christo habeatis, neve vos Christus, ut suos ac de se spem habentes respiciat: fides enim liberat: et, ut diximus, fidem non habet, qui praeter Christum aliquo modo auxilium, licet cum Christo, sperat.

PL 8, 1190C

それゆえ、諸君が僅かに付け加えたと思っているもの、すなわち割礼を守るということ、その僅かなものは腐っているがゆえに、我々の福音という練り粉を腐らせ、諸君がキリストにあって全き希望を持たないようにし、キリストが諸君を、自らの民として、自らに希望を置く者として顧みることのないようにするのである。というのも、信仰こそが自由にするのであり、我々が述べたとおり、キリストのほかに、たとえキリストとともにであっても、何らかの仕方で助けを望む者は、信仰を持っていないのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.31

31

VERS. 10.-- Ego confido de vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis. Bene jam de futuro confido, inquit, quia nihil aliud habebitis in corde et sapientia, nisi ut fidem tantum habeatis in Christum secundum evangelium meum.

PL 8, 1190C

〔第10節〕「私は主にあって汝らについて確信している。汝らが他のことを考えないであろうことを。」私はすでに未来について良く確信している、と彼は言う。諸君は、私の福音にならってただキリストへの信仰のみを持つ以外に、心と思いのうちに他の何も持たないであろうからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.32

32

Qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque fuerit. Et illos terruit, qui seducebant, et istos per minas judicii futuri: qui vos, inquit, perturbat, portabit judicium.

PL 8, 1190D

「しかし汝らを乱す者は、それが誰であろうと、裁きを負うであろう。」そして彼は、来るべき裁きの脅しによって、惑わしていたあの者たちをも、この者たちをも恐れさせた。「汝らを乱す者は」、と彼は言う、「裁きを負うであろう」。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.33

33

Sufficit autem judicium nominasse, in quo utique non dici debuit quod poenam patientur, sed vero judicium. Deinde praemisit, quod judicium futurum ab ipso est. Expressit autem jam metum pene, cum dixit portabit.

PL 8, 1190D

しかし「裁き」と名指すだけで十分である。そこでは、彼らが刑罰を受けるであろうとは言われるべきではなく、まさに「裁き」と言われるべきであった。それから彼は、来るべき裁きが〔神〕自身から来るものであることを予め示した。しかし彼は「負うであろう」と言うことで、すでに刑罰への恐れ〔底本は pene。poenae と読む〕を表したのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.34

34

VERS. 11.-- Ego autem, fratres, si circumcisionem praedico, quid adhuc persecutionem patior? Alienum se a praecepto, quod illi jungendum putaverunt, omni genere probat. Patitur persecutionem a Judaeis. Qua causa? nisi quia circumcisionem non praedico.

PL 8, 1191A

〔第11節〕「しかし私は、兄弟たちよ、もし割礼を宣べ伝えているのであれば、なぜなお迫害を受けるのか。」彼はあらゆる仕方で、彼らが結びつけるべきだと考えた戒めから自分が無縁であることを証する。彼はユダヤ人から迫害を受けている。その理由は何か。私が割礼を宣べ伝えていないからにほかならない。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.35

35

Ergo non vobis in Evangelio circumcisionem praedicavi: ex eo quod Judaei me persequuntur. Adjungit et aliud argumentum, ut ostendat quod circumcisionem non praedicat. Ergo evacuatum est scandalum crucis?

PL 8, 1191A

それゆえ、私は福音において諸君に割礼を宣べ伝えなかった。ユダヤ人が私を迫害しているという事実からそれが分かる。彼は、自分が割礼を宣べ伝えていないことを示すために、さらに別の論拠を付け加える。「それでは、十字架のつまずきは空しくされたのか。」

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.36

36

Frustra est, quod poenam merentur, qui in crucem Christum sustulerunt, et evacuatum est illud, quod male factum est. Hoc est enim scandalum crucis, unde et conturbabantur Judaei. Jam hoc non ad praedicationem suam tantum revocavit, sed et ad rei virtutem.

PL 8, 1191A

〔もしそうなら、〕キリストを十字架に上げた者たちが刑罰に値するということは無駄であり、悪しくなされたそのことも空しくされたことになる。これこそ十字架のつまずきであり、それゆえユダヤ人は動揺していたのである。ここで彼は、もはや自らの宣教にのみこれを関わらせるのではなく、事柄そのものの力にも関わらせている。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.37

37

Ideo enim non praedico, quia scandalum crucis manet, nec evacuatum est. Debent ergo poenas. Quod si debent Judaei, qui scandalum crucis effecerunt, superest ut et ego non praedicem, et vos circumcisionem non sequi debeatis.

PL 8, 1191B

というのも、私が宣べ伝えないのは、十字架のつまずきがなお留まっており、空しくされてはいないからである。それゆえ彼らは刑罰を負うべきである。もし十字架のつまずきをなしたユダヤ人が〔刑罰を〕負うべきであるならば、残るところ、私もまた宣べ伝えるべきではなく、諸君も割礼に従うべきではないということになる。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.38

38

VERS. 12.-- Utinam abscidantur, qui vos conturbant! Maledicto persecutus est eos qui his injiciunt novas persuasiones, et conturbant. A veritate evangelii abscidantur, inquit, vel a se separentur, vel poenis lacerentur.

PL 8, 1191B

〔第12節〕「願わくは、汝らを乱す者たちが切り取られんことを。」彼は、これらの者たちに新たな説得を吹き込み、乱す者たちを、呪いをもって追い立てる。福音の真理から切り取られんことを、と彼は言う。あるいは、自分たち自身から切り離されんことを、あるいは刑罰によって引き裂かれんことを〔願う〕。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.39

39

Magna autem fiducia maledictum in eos ingessit, ut ostendat illos non timeri a se, a quibus supra dixit, persecutionem patiatur. Ita nec persecutionem timeo, quia vera praedico, et circumcisionem non praedico, nec pati persecutionem timeo.

PL 8, 1191B

彼は大いなる確信をもって彼らに呪いを浴びせ、上で自分が迫害を受けていると述べたその者たちを、自分は恐れていないことを示した。かくして、私は迫害を恐れない。真実を宣べ伝え、割礼を宣べ伝えていないのだから。また迫害を受けることを恐れもしない。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.40

40

Utinam abscidantur qui vos conturbant! non solum circumsecentur, sed abscidantur etiam: ut hoc quoque verbum ita sit positum quod ad circumcisionem pertinet, ut sit et abscisio.

PL 8, 1191C

「願わくは、汝らを乱す者たちが切り取られんことを。」彼らは切り込まれる〔割礼を受ける〕だけでなく、切り取られもする〔べきなのである〕。すなわち、この語もまた、割礼に関わるものとして置かれており、切除でもあるようにということである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.41

41

VERS. 13.-- Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertate in occasionem carnis abutamini. Etenim lex Christi, quae spiritalis est, libertatem dat, qua exeamus a mundo, et ad patrem et ad originem revertamur.

PL 8, 1191C

〔第13節〕「汝らは自由へと召されたのだから、兄弟たちよ。ただ、その自由を肉の機会のために悪用してはならない。」というのも、霊的なものであるキリストの律法は、我々が世界から出て、父のもとへ、そして根源へと立ち返るための自由を与えるからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.42

42

Sed quoniam adhuc in mundo sumus, id est in carne, non debemus istam, quam accepimus, libertatem ita exercere, uti secundum carnem ambulemus; et quasi occasio nobis sit etiam faciendi in carne, quoniam liberos nos esse confirmat fide circa Christum.

PL 8, 1191C

しかし、我々はなお世界に、すなわち肉のうちにあるのだから、我々が受け取ったこの自由を、肉にならって歩むような仕方で行使すべきではない。また、キリストをめぐる信仰によって我々が自由であることが確かめられているからといって、それが肉において行うための機会であるかのようにもすべきではない。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.43

43

Per charitatem Spiritus servite invicem. Libertatem datam accepimus, tamen servire nobis invicem debemus per charitatem, et spiritus charitatem, non carnis. VERS. 14.-- Universa enim lex in vobis uno sermone impletur.

PL 8, 1191C

「霊の愛を通して互いに仕え合え。」我々は与えられた自由を受け取ったが、それでもなお愛を通して互いに仕え合うべきであり、それは霊の愛であって、肉の愛ではない。〔第14節〕「なぜなら、律法全体は、汝らのうちにあって一つの言葉によって満たされるからである。」

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.44

44

Frequenter hunc sensum et posuit, et nos tractavimus; quia tota lex, et omnis operatio legis, hoc sermone impletur, id est charitatis: qui enim diligit alterum, neque moechatur, neque furatur: et hoc est, et Christum diligere: et ea quae ostendit decalogus, quodammodo in hoc solo praecepto implentur, sicuti in superioribus diximus.

PL 8, 1191D

彼はしばしばこの意味を置いており、我々もこれを論じてきた。すなわち、律法全体、律法のあらゆる働きは、この一つの言葉、すなわち愛によって満たされるということである。他者を愛する者は、姦淫もせず、盗みもしない。そしてこれこそ、キリストを愛することでもある。そして十戒が示す事柄は、いわばこの一つの戒めのうちに満たされるのであり、我々が上で述べたとおりである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.45

45

Subjungit autem ipse exemplum de Exodo. Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Omnem autem hominem, proximum accipere debemus; et tunc etiam proximum Christum habebimus. Ergo et vos quoque diligite vos, sed in spiritu.

PL 8, 1192A

彼は自ら出エジプト記からの例を続ける。「汝の隣人を、汝自身のように愛せよ。」我々はあらゆる人を隣人として受け取るべきであり、そのときにこそ、キリストをも隣人として持つことになろう。それゆえ、諸君もまた互いに愛し合え、しかし霊においてである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.46

46

Hinc jam videtur, quasi omissa superiore quaestione atque tractatu, praeceptum ad exhortationem dare ut discordiam non ament, sed se invicem diligant.

PL 8, 1192A

ここから、あたかも上の問いと論とをひとまず措いて、彼は不和を愛することなく、互いに愛し合うようにとの勧告として、戒めを与えているように見える。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.47

47

Hoc autem fieri potest, si vos invicem diligatis, et in spiritu diligatis non in carne, neque in carnis opera, neque in observatione carnis. Nihil enim fraudat, nihil alteri eripit, neque nocet, neque contemnit, neque objurgat is qui alterum diligit.

PL 8, 1192A

しかし、これは、諸君が互いに愛し合い、しかも肉においてではなく霊において愛し合い、肉の業においてでも肉の遵守においてでもない仕方で愛し合うならば、実現しうる。というのも、他者を愛する者は、何も欺かず、何も他者から奪わず、害することもなく、軽んじることもなく、責め立てることもないからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.48

48

VERS. 15.-- Quod si mordelis et accusatis invicem, videte ne consumamini ab invicem. Exhortatio ad concordiam ex hoc fit, dum docetur quid mali discordia faciat: si enim vos invicem accusatis atque mordetis, id est, nocere vultis vel nocetis, invicem vos consumetis.

PL 8, 1192A

〔第15節〕「しかし、もし汝らが互いに噛み合い、互いに訴え合うならば、互いによって滅ぼされないよう気をつけよ。」不和が何の害をなすかが教えられることによって、和合への勧告がここでなされる。もし諸君が互いに訴え合い、噛み合う、すなわち害しようと望み、あるいは害するならば、諸君は互いに互いを滅ぼすことになるからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.49

49

Ergo amate vos et diligite invicem, et implebitis legem sola charitate: non, sicut vos putatis, vel circumcisione vel operibus caeterisque rebus pertinenter.

PL 8, 1192B

それゆえ、諸君は互いを慈しみ、愛し合え。そうすれば、諸君は愛のみによって律法を満たすことになる。諸君が思っているように、割礼や業やその他の事柄によってではない。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.50

50

Ergo appositum hoc de charitate, juxta tractatum superiorem, quo docebat illos extra Evangelium, quod ab ipso Paulo illis fuerat pronuntiatum, quod observare illi se legem putarent in circumcisione et operibus; cum solo hoc plena lex sit, si se invicem diligant.

PL 8, 1192B

それゆえ、この愛についての一節は、上の論に沿って置かれたものであり、その論によって彼は、彼らがパウロ自身によって告げられた福音の外にあること、すなわち割礼と業とによって律法を守っていると彼らが思っていることを教えていた。しかし律法が満ちるのは、ただ互いに愛し合うことによってのみなのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.51

51

VERS. 16.-- Dico autem vobis, spiritu ambulate, et desiderium carnis non perficietis. Tota virtus evangelii haec est, secundum spiritum vivere, secundum spiritum credere, nihil carnis in animo habere et in actu et in vita; id est neque spem de carne suscipere.

PL 8, 1192B

〔第16節〕「私は汝らに言う。霊によって歩め、そうすれば肉の欲望を成し遂げることはないであろう。」福音の力の全体はこれである。すなわち、霊にならって生き、霊にならって信じ、心においても行いにおいても生においても、肉に属する何も持たないこと、つまり肉から希望を受け取らないことである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.52

52

Ambulate ergo, inquit, in spiritu, id est, vitam agite: quod si facitis, carnis desiderium non perficietis; id est nullum peccatum admittetis, quod nascitur ex carne: alia enim cupiditas nulla nisi de carne. Ideo subjungit.

PL 8, 1192C

「霊のうちを歩め」、と彼は言う。すなわち、そのように生を送れ、ということである。もし諸君がこれを行うならば、肉の欲望を成し遂げることはないであろう。すなわち、肉から生じる罪を何一つ犯さないであろう、ということである。というのも、肉によるもの以外に欲望というものはないからである。それゆえ彼は続ける。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.53

53

VERS. 17.--Nam caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Ut omnino isti intelligant, nihil se de carne cogitare debere, quod est in circumcisione et caeteris ex judaicae disciplinae observationibus, cum inter se doceat ista adversa: non solum concupiscit caro, sed etiam adversus spiritum concupiscit.

PL 8, 1192C

〔第17節〕「なぜなら、肉は霊に逆らって欲し、霊は肉に逆らって〔欲する〕からである。」彼らが、割礼やユダヤの教えのその他の遵守事項にあるような、肉に関わることを何も考えるべきではないことを、全く理解するようにである。というのも、これらが互いに逆らい合うものであることを彼が教えているからである。肉は単に欲するだけでなく、霊に逆らって欲するのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.5.54

54

Habet enim motus suos caro, habetque sensus, neque tantum ab anima suscitantur: quod intelligi licet etiam in his quae animam non habent; ut in aqua, quae impetus suos habet et virtutes suas, vel in sapore, vel in motu, vel in qualitate vel quantitate: item ignis pariterque terra et caetera elementa, ex quibus quasi quaedam consparsio est et caro facta est ex humidis.

PL 8, 1192C

というのも、肉はそれ自身の運動を持ち、感覚をも持っており、それらはただ魂によってのみ引き起こされるのではないからである。これは、魂を持たないものにおいても理解しうる。たとえば水は、それ自身の衝動と力とを持っており、味においても、運動においても、質や量においてもそうである。同様に、火や、また同じく地やその他の元素もそうであり、それらからいわば一種の混合が生じ、肉は湿ったものから造られているのである。