マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo

Liber II, Caput IV 第II巻 第IV章

Marius Victorinus · In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo · PL 8, 1174A · 147 sectiones

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.1

1

VERS. 1.-- Dico autem quamdiu haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum Dominus sit omnium. Per adjunctam similitudinem perseverat, ut quid fuerimus ante adventum Christi sub lege, doceat; quid, postea quam venerit.

PL 8, 1174A

〔第1節〕「さて私は言う、相続人は幼子である間は、すべてのものの主人であるにもかかわらず、僕と何ら変わらない。」彼は加えた比喩を保持し続け、キリストの到来以前に律法のもとで我々が何であったか、また到来ののちに何であるかを教えようとしている。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.2

2

Solvens enim quaestionem illam, an adversum promissa lex fuerit, dicit ad tempus legem datam, quae nos sub custodia contineret: ac praecepta tradens custodiret a peccatis, quousque tempus veniret in adventum Christi, ut haeredes promissionum esse possemus.

PL 8, 1174A

というのも彼は、律法が約束に反するものであったかどうかというあの問いを解決するにあたり、律法は一時のあいだ与えられたのであって、それは我々を監督のもとにとどめておくためであり、戒めを授けることによって、キリストの到来という時が来るまで、我々を罪から守るためであったと言うのである。それは我々が約束の相続人となり得るためである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.3

3

Ergo, inquit, haeredes cum parvuli sunt, quod est tempus sub lege ante adventum Christi, cum, inquam, parvuli sunt haeredes, nihil differunt a servis: licet enim domini futuri sint omnium, quod haeredes futuri, tamen dum non venit tempus, quo tempore exerant plenum domini nomen, quasi quodam officio servitutis tenentur; sed non in perpetuum, quousque suae sint aetatis et libertatis, et haeredis possint implere et nomen et potestatem.

PL 8, 1174A

「ゆえに」と彼は言う、相続人たちが幼子である間――それはキリストの到来以前の律法のもとにある時のことであるが――幼子である間、相続人たちは僕と何ら変わらない。なぜなら、彼らはやがてすべてのものの主人となるべき者、すなわちやがて相続人となる者ではあるが、しかし主人という名をすっかり発揮するに至る時が来ないうちは、いわば隷属というある種の務めのもとに保持されているからである。しかしそれは永遠にではなく、自分自身の年齢と自由とに達し、相続人としての名と権能とを果たし得るようになるまでのことである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.4

4

Hoc est quod subjungit. VERS. 2.-- Sed sub curatoribus est, et actoribus usque in praefinitum tempus a patre. Omnis, inquit, haeres, dum est parvulus, est sub curatoribus.

PL 8, 1174B

これが、彼が続けて言っていることである。〔第2節〕「しかし彼は、父によって定められた時まで、後見人や管理人のもとにある。」あらゆる相続人は、と彼は言う、幼子である間は後見人のもとにあるのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.5

5

Lex illa Moysi velut sub curatore et actore custodiebat futuros haeredes, vel jam qui essent, sed pleni non erant propter aetatem; quoniam ipsi per se agere non possunt, nec capere effectum vel plenum nomen haeredis.

PL 8, 1174B

あのモーセの律法は、いわば後見人・管理人のもとにあるようにして、やがて相続人となるべき者たち、あるいはすでに相続人であってもまだ年齢のゆえに十分ではない者たちを守っていた。なぜなら、彼らは自分自身では事を行うことができず、相続人としての効力も、完全な名も得ることができないからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.6

6

Nec tamen illo tempore sic servi sunt, uti vere serviant, sed sub custodia agunt: ut servi sint in tempus praefinitum a patre.

PL 8, 1174B

しかしその間、彼らは本当に隷属するという意味で僕であるのではなく、監督のもとで行動しているのである。すなわち、父によって定められた時までの間、僕であるにすぎない。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.7

7

Sic enim vel actor vel curator vel tutor valet patris instituto, ut cum ille in pubertatem suam venerit, agat jure suo, libera voluntate, atque acceptam haereditatem gubernet. Haec, ut dixi, similitudo refertur ad eos, quibus lex data est.

PL 8, 1174B

というのも、管理人であれ後見人であれ守護者であれ、父の定めによって力を持つのは、彼〔子〕が成年に達したとき、自分自身の権利によって、自由な意志をもって行動し、受け取った相続を治めるようになるまでのことだからである。この比喩は、私がすでに述べたように、律法を与えられた者たちに関わるものである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.8

8

VERS. 3.-- Ita et nos cum essemus parvuli sub elementis hujus mundi eramus servientes. Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum.

PL 8, 1174C

〔第3節〕「このように我々もまた、幼子であったとき、この世界の諸元素のもとに隷属していた。しかし時の満ちるに及んで、神はご自身の子を遣わされた。」

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.9

9

De alio quaestio fuit; et in reditione ad similitudinem, aliud subjungit, id est amplius aliud quam fuerat ante positum.

PL 8, 1174C

別のことについて問いがあった。そして比喩へと立ち戻るなかで、彼はさらに別のことを付け加える。すなわち、以前に置かれていたことよりもさらに進んだ別のことである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.10

10

Nam cum ageretur de lege, quae data fuerat, velut interposita post promissa, et ante adventum Christi diceretur interjectam esse legem, quoniam adhuc parvuli fueramus, et sub legis custodia positi; et sicut ipse dixit sub lege custodiebamur, et erat nobis lex paedagogus; quamquam, inquit, lex paedagogus erat, sed in Christo tamen (omnis dictio superior de lege fuerat, quousque veniret tempus, ut secundum promissionem haeredes esse possemus) haec, ut dixi, cum de lege loqueretur, et similitudinem adjungeret, integro sensu persequebatur.

PL 8, 1174C

というのも、約束の後に間に置かれたものとして与えられた律法について論じられ、キリストの到来以前に律法が間に挿入されたと言われていたとき――それは我々がまだ幼子であって、律法の監督のもとに置かれていたからであり、彼自身が言うように、我々は律法のもとで守られており、律法は我々にとって養育係であったのだから――「律法は養育係であったが、しかしキリストにあってである」と彼は言う(先の議論はすべて律法についてのものであり、それは、約束にしたがって我々が相続人となり得るための時が来るまでのことであった)。これは、私が言ったように、彼が律法について語り、比喩を付け加えていたときには、完結した意味をもって展開されていたのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.11

11

At nunc in conclusione non ad legem, sed ad elementa retraxit: et nos, inquit, cum essemus parvuli. Quid subsequi debuerat? sub lege vivebamus. At non hoc adjunctum est; sed sub elementis hujus mundi eramus servientes.

PL 8, 1174D

しかし今や、結論において彼は、律法にではなく、諸元素へと話を引き戻した。「我々は幼子であったとき」と彼は言う。その後に続くべきだったのは何か。「律法のもとに生きていた」ということである。しかしそれは付け加えられておらず、代わりに「この世界の諸元素のもとに隷属していた」とされているのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.12

12

Hoc aut alterum est a superioribus, aut ad superiora pendet. Quaerendum est quomodo non sit alienum. Sine dubio illud est supra dictum, quod quicumque in Christo baptizati sumus, Christum induimus. Qui autem induimus Christum, neque judaei neque graeci sumus.

PL 8, 1174D

これは先に述べたこととは別のことであるか、あるいは先のことに懸かっているかである。それがどのようにして無関係でないのかが問われなければならない。疑いなく、先に述べられていたのは、キリストにあって洗礼を受けた我々は皆、キリストを着たということである。しかしキリストを着た我々は、ユダヤ人でもギリシア人でもない。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.13

13

Si autem neque graeci neque judaei sumus qui induimus Christum, jam non mundi sumus: etenim mundus hominem ante adventum Christi aut judaeum habebat aut graecum. Vel Judaeus vel Graecus, dum legibus suis ageret, sub elementis mundi vita gerebatur.

PL 8, 1175A

しかし、キリストを着た我々がギリシア人でもユダヤ人でもないのであれば、我々はもはや世界に属する者ではない。なぜなら、キリストの到来以前には、世界は人間をユダヤ人かギリシア人かのいずれかとして持っていたからである。ユダヤ人であれギリシア人であれ、それぞれ自分の法に従って行動する限り、世界の諸元素のもとで生を営んでいたのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.14

14

Namque est apud Judaeos puniri sacrilegum, furem, falsum testem, et caetera. Eodem modo et apud Graecos, id est apud paganos, ista legibus vindicabantur et vindicantur.

PL 8, 1175A

実に、ユダヤ人のもとでは、冒瀆者や盗人、偽証人などが罰せられることになっている。同じように、ギリシア人のもとでも、すなわち異教徒のもとでも、これらのことは法によって罰せられていたし、今も罰せられている。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.15

15

Elementa vero mundi simul habent secum, et motus suos, et quasi quasdam ex motibus necessitates; ut in sideribus, quorum conversione hominum vita vel in necessitatem ducitur: et sic serviunt elementis homines, ut astra jusserint, ut mundi cursus imperaverit: quibus omnibus solvitur, quisquis in Christum fidem habens dominum vitae suae a Christo spiritum acceperit, ut omnem mundi necessitatem, elementique vim fugiat et vitet, neque mundo serviat, sed domino Christo serviens, habeat spiritu regente in suis actibus libertatem.

PL 8, 1175A

しかし世界の諸元素は、それ自身のうちに、その運動と、その運動から生じるいわば種々の必然性とを併せ持っている。星々の場合のように、その運行によって人間の生が必然性へと導かれることさえある。そして人間は、星々が命じるままに、世界の運行が支配するままに、諸元素に隷属するのである。しかしこれらすべてから解放されるのは、キリストへの信仰を持ち、自分の生の主としてキリストから霊を受けた者である。その者は、世界のあらゆる必然性と諸元素の力とを逃れ避け、世界に隷属することなく、主キリストに仕えつつ、霊がその行いを支配することによって自由を持つのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.16

16

Amplius igitur quam sperabatur illatum est, ut intelligerent omnimodo relinquendam Galatae legem judaicam, atque ejus praecepta et observationes et opera: cum videant etiam mundi ipsius atque elementorum legem esse subversam, nec valere sub Christo, et conversionis mundanae vim penitus everti.

PL 8, 1176A

ゆえに、期待されていた以上のことがもたらされたのである。すなわち、ガラテヤ人たちが、ユダヤの律法とその戒めと遵守と業とを、あらゆる仕方で捨て去るべきであると理解するようにである。彼らは、世界そのものと諸元素の法さえもが覆され、キリストのもとでは効力を持たず、世界の回転の力がまったく打ち倒されるのを見るのだから。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.17

17

VERS. 4.-- Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum editum ex foemina. Ut in rebus est plenitudo, ita et in temporibus: est enim plenitudo sua cujusque.

PL 8, 1176A

〔第4節〕「しかし時の満ちるに及んで、神は女から生まれたご自身の子を遣わされた。」物事に満ちるということがあるように、時にも満ちるということがある。というのも、それぞれのものにはそれぞれの満ちる時があるからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.18

18

Omnibus abundant et plena et copiosa perfectio rerum plenitudoque Christus est: temporum plenitudo consummatio est liberationis.

PL 8, 1176A

すべてのものに満ち溢れ、豊かで完全な事物の完成であり、満ちることそのものであるのはキリストである〔底本は Omnibus abundant。構文が取れないので abundans と読んで解した〕。時の満ちることとは、解放の完成である。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.19

19

Quemadmodum autem Christus, ut plenitudo tota sit et perfecta, colligit membra quae dispersa sunt, et efficitur plenitudo; ita eodem modo et temporum plenitudo tunc effecta, cum maturatis ad fidem omnibus, et peccatis usque ad summa surgentibus, medicina necessario ad rerum omnium mortem quaerebatur: unde subvenit Christus, temporum plenitudine perfecta.

PL 8, 1176A

しかし、キリストが全き完全な満ちたるものであるために、散らされていた肢体を集め、満ちたるものとされるのと同じように、時の満ちることもまた、すべてのものが信仰へと熟し、罪が極みにまで積み上がったとき、あらゆるものの死にたいする治療がどうしても必要とされたときに成し遂げられたのである。そこでキリストが、時の満ちることが完成したとき、助けに来られたのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.20

20

Diciturque quod misit Christum suum: suum, inquam, ante quam mitteret, intelligamus, post autem editum ex foemina. Sed misit filium suum, id est qui sibi fuerit filius: misit autem. Quomodo misit? editum ex foemina.

PL 8, 1176B

そして、神はご自身のキリストを遣わされた、と言われている。「ご自身の」とは、遣わされる前からそうであったと理解すべきであり、遣わされた後には、女から生まれた者となったのである。「ご自身の子を遣わされた」とは、すなわち、もとよりご自身にとって子であった方を、ということである。では、どのように遣わされたのか。女から生まれた者として、である。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.21

21

Sic enim mysterio suo Christus Dei filius subvenit mundo, nobisque omnibus: nos enim mundus sumus.

PL 8, 1176B

というのも、神の子キリストは、ご自身の奥義によって、このようにして世界に、そして我々すべてに助けを与えられたからである。というのも、我々こそが世界だからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.22

22

Cum et ipse induens carnem, id est editus ex femina, omnia quae in mysterio agenda fuerant compleret, id est ut videretur, et audiretur, et pateretur, et moreretur, et resurgeret: ideo misit editum ex foemina; eum, qui suus filius fuisset, editum ex foemina.

PL 8, 1176B

彼自身が肉をまとう、すなわち女から生まれることによって、奥義において行われるべきであったことをすべて成就するためであった。すなわち、見られ、聞かれ、苦しみを受け、死に、そしてよみがえることである。それゆえに、神はご自身の子であった方を、女から生まれた者として遣わされたのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.23

23

Quidam ita dicunt, editum ex muliere: et habent ipsi, propter positum a se verbum, quaestionem; cum virgo Maria sit vel fuerit, quare dixerit editum ex muliere? In usu loquendi foeminam dicimus, quod Graeci γυνὴ dicunt.

PL 8, 1176C

ある人々は「女(ムリエル)から生まれた」と言う。しかし彼らは、自分たちの用いたその語のゆえに、一つの問いを抱えることになる。すなわち、マリアはおとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕であり、あるいはおとめであったのに、なぜ「女(ムリエル)から生まれた」と言ったのか、という問いである。日常の語法では、我々は「フォエミナ」と言うが、これはギリシア人が「ギュネー」と呼ぶものである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.24

24

Deinde ex eo quod ediderit Christum, cur non mulierem diceret? Omnis enim foemina quae edit aliquid, mulier dicitur: virtus autem mysterii quamquam et occulta et sancta sit, tamen ut interim in transitu agnosci possit, sic attendenda est, quod omnia quae perfecta sunt, vir dicuntur; omnia quae imperfecta, foemina.

PL 8, 1176C

さらに、キリストを産んだということから、なぜ「ムリエル」と言わなかったのか。何かを産む女(フォエミナ)は誰であれ「ムリエル」と呼ばれるのだから。しかしこの奥義の力は隠され聖なるものであるとはいえ、さしあたり通りすがりにでも知られ得るように、次のことに注意すべきである。すなわち、完全なものはすべて「男」と呼ばれ、不完全なものはすべて「女(フォエミナ)」と呼ばれる、ということである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.25

25

Denique cum perfectis omnibus sanctificatisque et justificatis concurrere in virum reperimus. Sic enim dictum esse intelligi licet: cum mundus, vel nos in ipso mundo positi, non perfectissimus, foeminarum modo et mulierum exigimus vitam.

PL 8, 1176C

そして実に、完全にされ、聖化され、義とされたすべての者たちが、男へと収斂していくのを我々は見出す。このように言われていると理解してよいのである。すなわち、世界が、あるいはその世界のうちに置かれている我々が、まったく完全ではない限り、女(フォエミナ)や女(ムリエル)のようなあり方で生を営んでいる、ということである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.26

26

Ut igitur Christus salutem nobis praestans vel praestaturus ad nos veniret, natus est ex foemina, id est accepit et illam partem, quae imperfectum eum redderet, et nobiscum se parem faceret, id est vel carnem vel mundum; in quo mundo vel in qua carne cum esset editus, utique ex foemina, id est ex non perfectis mysterio completo, sanctificatus etiam post passionem et post resurrectionem vir effectus, id est perfectum spiritum habens atque recipiens, similitudinem nobis daret, ut et nos in virum consurgeremus ex foemina, id est ex hac vita, quae cum corrupta est, merito vel foemina vel mulier nominatur.

PL 8, 1177A

ゆえに、キリストは、我々に救いを与える、あるいは与えようとして我々のもとに来られるために、女(フォエミナ)から生まれたのである。すなわち、彼を不完全なものとし、我々と同じものとするその部分――肉であれ世界であれ――を受け取られたのである。その世界において、あるいはその肉において、当然、女(フォエミナ)から、すなわち不完全なものから生まれたのであるが、奥義を成し遂げると、受難の後、そして復活の後には聖化されて男とされた、すなわち完全な霊を持ち、それを受けた者となった。それは我々に一つの範型を与えるためであり、それによって我々もまた、女(フォエミナ)から、すなわちこの朽ちた生から――それゆえに当然、女(フォエミナ)とも女(ムリエル)とも呼ばれるこの生から――男へと立ちのぼるためである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.27

27

Hinc enim malum ex foemina: nam et in primo homine non peccatum nisi ex foemina. Factum. Sub hoc verbo error plurimus nascitur ut exinde intelligant non natum filium, sed factum, quia dixit misit Deus filium suum editum ex foemina, factum sub lege.

PL 8, 1177A

実に、悪はここから、女(フォエミナ)から生じるのである。最初の人間においても、罪は女(フォエミナ)からでなければ生じなかった。「造られた(ファクトゥム)」。この語のゆえに、多くの誤りが生まれる。すなわち、それによって、子は生まれたのではなく造られたのだと理解してしまうのである。「神は女から生まれ、律法のもとに造られたご自身の子を遣わされた」と彼が言ったからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.28

28

Sed multum interest, utrum filium factum diceret, an factum sub lege. Aliud est enim filium missum esse, qui jam fuit filius, et utique cum filius natus, nunc autem cum ex foemina editus est, potest dici factus ab hoc ut sub lege esset.

PL 8, 1177B

しかし、彼が「子が造られた」と言ったのか、それとも「律法のもとに造られた」と言ったのかには、大きな違いがある。というのも、すでに子であった者――当然、子として生まれていた者――が遣わされたということは、別のことだからである。しかし今、女から生まれたときには、律法のもとにあるようになったという点で、「造られた」と言われ得るのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.29

29

Quid est autem dixit factum sub lege? ut non inter gentes nasceretur, sed apud Judaeos, et in disciplina ac lege Moysi.

PL 8, 1177B

では彼が「律法のもとに造られた」と言ったのはどういうことか。異邦人の間にではなく、ユダヤ人のもとに、モーセの教えと律法のうちに生まれたということである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.30

30

Omnis enim illic poterat esse correctio; etenim in Israel populus Dei dictus est, cui legem Moyses a Deo accepit, et dedit ipsi utique male intelligenti legem; et idcirco peccanti debuerat subvenire, et peccata ei auferret; si modo idem ipse populus cognosceret Dei filium.

PL 8, 1177B

というのも、そこでこそあらゆる矯正がなされ得たからである。すなわち、イスラエルにおいて、神の民と呼ばれる者があり、その民のためにモーセは神から律法を受け取り、律法を正しく理解していなかったこの民に律法を与えたのである。それゆえ、この民が罪を犯すならば、彼は助けに来て、その罪を取り除くはずであった。ただしそれは、同じこの民が神の子を認めるならばのことである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.31

31

Poterat enim si alibi nasceretur, id est inter gentes, Israel idcirco non cognoscere, quod non in sua gente natus videretur.

PL 8, 1177C

というのも、もし彼が他の場所、すなわち異邦人の間に生まれていたならば、イスラエルは、彼が自分たちの民の中に生まれたのではないように見えるという理由で、彼を認めないこともあり得たからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.32

32

Hinc autem majora peccata iste populus admisit, quod in sua gente, id est in lege Moysi, inter Israel natus, non est cognitus, cum ipsi genti, id est et David, dictum sit, quod semini ejus daretur haereditas et aeternitas.

PL 8, 1177C

しかしそれゆえにこの民は、いっそう重大な罪を犯したのである。すなわち、自分たちの民の中に、つまりモーセの律法のうちに、イスラエルの間に生まれたにもかかわらず、認められなかったからである。しかもこの同じ民に、すなわちダビデに、その子孫に相続と永遠とが与えられるであろうと告げられていたのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.33

33

Ergo cum David sit pater Israel, ibi natus est, ut illum agnoscerent. Unde majus peccatum est, quod non agnoverunt factum sub lege.

PL 8, 1177C

ゆえに、ダビデがイスラエルの父祖であるからこそ、彼はそこに生まれ、彼らに認められるはずであった。それゆえに、律法のもとに造られた方を認めなかったことは、いっそう重大な罪なのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.34

34

Multa dici possunt, quare factum sub lege; vel quod ibi jam Deus unus colebatur, vel quod jam acceperant a Deo oracula atque praecepta, vel quod Moyses imago et typus fuit Christi; vel cum ipse, cum hoc esset quod ii qui sub lege sunt, et alio modo praeciperet atque a lege pro salute discederet, non observando sabbato caeteraque; exinde scirent, non in operibus legis neque ex lege salutem sperare.

PL 8, 1177C

なぜ律法のもとに造られたのかについては、多くのことが語られ得る。あるいは、そこではすでに唯一の神が礼拝されていたから、あるいは、彼らがすでに神から神託と戒めとを受けていたから、あるいは、モーセがキリストの像であり予型であったから、あるいは、彼自身が律法のもとにある者たちのうちの一人でありながら、別の仕方で命じ、安息日を守らないなど、救いのために律法から離れることによって、彼らがそこから、律法の業のうちにも律法からも救いを期待すべきではないことを知るようになるためであった、ということもできる。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.35

35

Unde etiam Galatae intelligerent se in errorem esse delapsos, siquidem etiam Salvator ipse, in quem crediderunt, sub lege factus, non tamen servivit legi.

PL 8, 1177D

そこからガラテヤ人たちも、自分たちが誤りに陥ったことを理解するはずであった。というのも、彼らが信じたところの救い主ご自身が、律法のもとに造られながらも、律法に隷属したわけではなかったからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.36

36

Verum haec et alia multa, quare factus sit sub lege, non colligenda, quoniam ipse causam subjecit, quare factus sit sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret, ut filiorum adoptionem reciperemus.

PL 8, 1177D

しかし、なぜ律法のもとに造られたのかについてのこれらのこと、また他の多くのことは、あえて取り集める必要はない。というのも、彼自身が、なぜ律法のもとに造られたのかという理由を、「律法のもとにあった者たちを贖い出し、我々が子とされることを受けるため」であると、付け加えているからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.37

37

Haec, inquit, causa est cur Deus misit filium suum, et misit utique jam filium, sed nunc editum ex foemina; et misit factum sub lege. Quae causa est cur sub lege? ut eos redimeret qui sub lege erant.

PL 8, 1178A

これが、と使徒は言う、神がご自身の子を遣わされた理由である。そして当然すでに子であった方を遣わされたのであるが、今や女から生まれた者として、また律法のもとに造られた者として遣わされたのである。では、律法のもとにという理由は何か。「律法のもとにあった者たちを贖い出すため」である。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.38

38

Ergo si ut redimeret missus est, magis obligati sumus si a lege redimimur. Sed et ipse sic et alio in loco cum de foemina loquitur: quoniam cum vir ejus vivit, obligata est viro; at si perierit, liberata est a viro.

PL 8, 1178A

ゆえに、贖い出すために遣わされたのであれば、律法から贖い出されるのであれば、それだけ一層の負い目を我々は負っているのである。しかし彼自身も、他の箇所で女について語るときにも同様である。「夫が生きている間は、彼女は夫に縛られている。しかし夫が死んだならば、彼女は夫から解放される。」

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.39

39

Ergo quoniam lex praeceptis velut tenebat vinctos, ad vitae tantum integritatem, non et ad spem liberationis et aeternitatis, misit filium suum Deus, et sub lege misit, id est in Israel, ut eos qui ibi fuerant, ac sub lege vivebant, redimeret.

PL 8, 1178A

ゆえに、律法はその戒めによって、いわば人々を縛りつけていたのであり、それはただ生の清廉さのためであって、解放と永遠との希望のためではなかった。それゆえ神はご自身の子を遣わされ、律法のもとに、すなわちイスラエルのうちに遣わされたのである。それは、そこにいて律法のもとに生きていた者たちを贖い出すためであった。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.40

40

Magnum autem hoc, ut non illis viam vivendi praestaret neque praeceptis tantummodo excitaret ad aeternitatem, sed ut redimeret, inquit. Hoc enim actum est mysterio ut redimeret omnes in illum credentes, ut fiant omnes in illum credentes, filii adoptionis.

PL 8, 1178A

しかし重大なのは、彼が彼らに生き方の道を与え、あるいは戒めによって永遠へと奮い立たせるだけでなく、「贖い出すため」であったと言っている点である。というのも、これは、彼を信じるすべての者たちを贖い出し、彼を信じるすべての者たちが子とされる者となるようにするために、奥義によって行われたことだからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.41

41

Cum ergo tantum beneficium totumque beneficium ex Christo sit, nihil adjungendum praeterea, neque legi serviendum: redempti enim sumus, et redempti a lege, et redempti ab hoc mundo, ut filii Dei simus, sed et filii adoptione.

PL 8, 1178B

ゆえに、これほどの、そしてこれがすべての恩恵がキリストから来るものである以上、それ以外の何も付け加えるべきではなく、律法に隷属すべきでもない。というのも、我々は贖われたのであり、律法から贖われ、この世界から贖われたのであって、それは我々が神の子となるためであり、しかも子とされることによる子となるためだからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.42

42

Non enim filii, ut ipse filius, sed per filium filii. Haec est igitur adoptio; quam ut reciperemus, inquit, Deus filium suum misit. Sed quoniam filii estis Dei, misit Deus spiritum filii sui in corda vestra.

PL 8, 1178B

というのも、彼自身が子であるのと同じように子であるのではなく、子を通して子であるからである。ゆえにこれが子とされることである。それを我々が受けるために、神はご自身の子を遣わされたのだと彼は言う。「しかし汝らは神の子であるがゆえに、神は汝らの心のうちにご自身の子の霊を遣わされた。」

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.43

43

Ecce totus ordo trium istarum potentiarum per unam virtutem unamque deitatem. Nam, inquit, qui pater est, misit filium suum, qui Christus est. Rursusque Christus ipse, qui est Dei virtus, et ipse Deus est, misit Deus, inquit; jam enim trinitas est.

PL 8, 1178B

見よ、これら三つの力の全秩序が、一つの力、一つの神性を通してあることを。というのも、と彼は言う、父である方が、キリストであるご自身の子を遣わされたのである。そしてまた、神の力であり、ご自身も神であるキリストご自身が――「神は遣わされた」と彼は言う――遣わされたのである。すでにここに三位一体があるからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.44

44

Et Christus et maxime post mysterium sanctificatus misit, inquit, spiritum filii sui, qui est spiritus sanctus, qui in corda nostra descendens facile cognoscit patrem.

PL 8, 1178C

そしてキリスト、とりわけ奥義の後に聖化されたキリストが、「ご自身の子の霊」、すなわち聖なる霊を遣わされたのであり、それは我々の心に降ることで、たやすく父を知るのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.45

45

Est ergo a Deo missus filius Jesus Christus, in quem credunt, qui credunt, atque efficiuntur filii Dei: mittiturque in eos a Deo spiritus filii, id est spiritus sanctus, ut jam properent, ad patrem festinent, clament quodammodo interiore sanctificatione et interiore voce.

PL 8, 1178C

ゆえに、神によって遣わされたのは子イエス・キリストである。信じる者たちは彼を信じ、そして神の子とされる。そして彼らのうちに、神から子の霊、すなわち聖なる霊が遣わされる。それは彼らがすでに急ぎ、父のもとへと急行し、いわば内なる聖化と内なる声とをもって叫ぶためである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.46

46

Quid clament, ipse subjungit, clamant abba pater. Habent spiritus verba et magis habent cum cognoscentiam patris capiunt.

PL 8, 1178C

何を叫ぶのかは、彼自身が続けて述べている。「彼らは『アバ、父よ』と叫ぶ。」彼らは霊の言葉を持っており、父を知ることを捉えるとき、いっそうそれを持つのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.47

47

Ipsa autem cognoscentia patris, id est cum cognoscimus patrem, ipsa vox est spiritus nostri ad Deum quem spiritum nobis dedit Deus: cognitio consonans cum eo quem cognoscit, quasi quaedam vox est in eum quem cognoscit.

PL 8, 1178C

しかし父を知ることそれ自体、すなわち我々が父を知るとき、それこそが、神が我々に与えられたその霊が神に向けて発する声である。知るものに調和する知は、いわばその知るものへ向けられた一つの声のようなものである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.48

48

Ergo quoniam et per Deum et per Christum cognoscimus Deum, efficimur filii et ipsi Dei, et ipsa cognitione vocem habemus ad patrem.

PL 8, 1178D

ゆえに、我々は神を通して、またキリストを通して神を知るのであるから、我々自身も神の子とされ、その知ることそれ自体によって、父へと向かう声を持つのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.49

49

Quomodo enim solus est, qui cognoscat Deum Christus, et ex eo quod cognoscit, cognitionem habet, ita eum vocat atque illum appellat, quia eum cognoscit.

PL 8, 1178D

というのも、神を知るのはキリストのみであり、彼は知るところから知識を持ち、そのようにして彼を呼び、彼を名指すのであって、それは彼を知っているからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.50

50

Idcirco Christus Dei verbum est: dixi enim quod cognitiones quaeque cum nos intelligere faciant et designare et capere et concipere id quod intelligimus, quasi illud, quale sit cognitione appellamus; accipimus enim in illum quem cognoscimus, de eo quem cognoscimus, verbum cum quid sit appellamus, quia cognoscimus ea: quae est omnis cognitio ejus rei, quam cognoscimus.

PL 8, 1179A

それゆえに、キリストは神の言葉なのである。というのも私はすでに、およそ知るということは、我々に理解させ、指し示させ、捉えさせ、我々が理解するところのものを思念させるものであり、いわばそれがどのようなものであるかを、知ることによって名指すのだと述べたからである。すなわち我々は、我々が知るその対象について、それが何であるかを言葉として名指すことによって、我々が知るところのものを、その中に受け取るのである。それは、我々が知るその事柄のすべての知識にほかならない。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.51

51

Ergo Christus quia cognoscit Deum, Dei verbum est; et spiritus quia Christus nobis datur, dat nobis cognitionem Dei per ipsum se: inde fit ut et nos verbum simus, et in Christum et in Deum; et idcirco clamemus cognitores.

PL 8, 1179A

ゆえに、キリストは神を知るがゆえに、神の言葉である。そして霊は、キリストによって〔底本は quia Christus。qui a Christo と読む〕我々に与えられ、自らを通して神の知識を我々に与える。そこから、我々もまた言葉となるということが生じるのであり、キリストにあっても神にあってもそうである。それゆえに我々は、知る者として叫ぶのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.52

52

Cognitor autem cum est ipsius cogniti, fit ut cognitum pater sit, cognitor filius. Quod si ita est, merito cum cognoscimus per Jesum patrem, ex cognitione verbum ipsius efficimur: ac propterea filii inde clamamus abba pater.

PL 8, 1179B

しかし、知る者はその知られるものに属する者であるとき、知られるものが父となり、知る者が子となる。もしそうであるならば、我々がイエスを通して父を知るとき、その知ることから、我々は彼自身の言葉とされるのは当然のことである。それゆえに我々は、そこから子として『アバ、父よ』と叫ぶのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.53

53

VERS. 7.-- Itaque jam non es servus, sed filius. Is enim qui dicit abba pater, Deum utique patrem nominat. Si patrem nominat, filius est: jam non ergo servus.

PL 8, 1179B

〔第7節〕「かくして、汝はもはや僕ではなく、子である。」なぜなら、「アバ、父よ」と言う者は、当然、神を父と呼んでいるのだからである。父と呼ぶのであれば、子である。ゆえに、もはや僕ではない。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.54

54

Quod si ita est, in Christo neque servus, neque liber, neque masculus, neque foemina: omnes enim unum sumus. Sed quo cogit hoc totum? Si autem filius, et haeres per Deum.

PL 8, 1179B

もしそうであれば、キリストにあっては僕もなく自由人もなく、男も女もない。なぜなら我々は皆一つだからである。しかしこのすべてはどこへ導くのか。「しかしもし子であるなら、神によって相続人でもある。」

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.55

55

Ergo si filius appellatur, erit et haeres: haeres autem non factis, non operibus suis, sed Dei miseratione et Dei gratia. Hoc est quod dixit sed per Deum. Sicuti multis probatum est, quia non currentis sed miserantis; et omnia per Dei gratiam.

PL 8, 1179B

ゆえに、もし子と呼ばれるのであれば、相続人ともなるであろう。しかし相続人であるのは、行いによってでも自分の業によってでもなく、神の憐れみと神の恩寵によってである。これが、彼が「神によって」と言ったことの意味である。多くの箇所で証明されている通り、それは走る者のものではなく、憐れむ者のものだからである。そしてすべては神の恩寵によるのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.56

56

VERS. 8.-- Sed ante quidem ignorantes Deum, his qui non sunt dii servistis. Saepe dixi et admonui, ignorare Deum est Christum nescire; per Christum enim cognoscitur.

PL 8, 1179C

〔第8節〕「しかし以前は、神を知らずに、神ならぬ者たちに仕えていた汝らであった。」私はしばしば、神を知らないとはキリストを知らないことであると述べ、戒めた。なぜなら、神はキリストを通して知られるからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.57

57

Nunc autem cum apparuerit Christus qui me docuit, et per se Deum ostendit, et se Deum et per se patrem, ignorare non licet Deum. Ante autem cum ignoraretis, inquit, Deum, o Galatae, servistis his qui non sunt dii.

PL 8, 1179C

しかし今や、私を教え、ご自身を通して神を示し、ご自身が神であること、そしてご自身を通して父を示されたキリストが現れた以上、神を知らずにいることは許されない。「しかし以前、汝らが神を知らずにいたとき」と彼は言う、「おおガラテヤ人たちよ、汝らは神ならぬ者たちに仕えていたのである。」

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.58

58

Dici deos et numero plurali, et in lege dici, saepe admonui: verum unus Deus: reliqui hoc nomine honorantur angeli, caeteraeque virtutes, ut dictum Deus deorum. Atque utinam illis servivissent!

PL 8, 1179C

「神々」と複数形で言われること、また律法の中でそう言われることについては、私はしばしば戒めた。まことの神は唯一である。それ以外の者たち――天使たちやその他の諸力――が、この名によって讃えられているのであり、「神々の神」と言われる通りである。しかも、彼らがせめてそれらに仕えていたのであったならば。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.59

59

Porro autem his servistis qui non sunt dii, omnibus scilicet mundanis caeterisque falsis virtutibus imaginariis et a diabolo fictis atque simulatis.

PL 8, 1179C

しかも諸君は、「神ならぬ者たちに仕えていた」のであり、それはすなわち、世界に属するあらゆる力、またその他の、偽りの、想像上の、悪魔によって捏造され模造された諸力にたいしてであった。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.60

60

VERS. 9.-- Nunc autem ut cognovistis Deum, imo cogniti estis a Deo, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena hujus mundi elementa?

PL 8, 1179C

〔第9節〕「しかし今、汝らが神を知った、それどころか神に知られたのに、どうしてまた、この世界の弱く貧しい諸元素へと立ち返るのか。」

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.61

61

Veluti aliud adjungit Galatis, quod etiam in gentilem transierint disciplinam: aut in eadem accusatione perseverat, quae prima fuit, quod adjungerent etiam christianismo legem judaicam, de circumcisione, de sabbato, de victu: et hinc accusat, ut dicat, postea quam cognovistis Deum per evangelium a me datum, quomodo convertimini iterum ad infirma, quae sunt utique.

PL 8, 1180A

彼はガラテヤ人たちにたいして、いわば別のことを付け加えているようにも見える。すなわち、彼らが異教徒の教えにさえ移ってしまったということである。あるいは、最初のものと同じ告発を続けているのだとも見える。すなわち、キリスト教にユダヤの律法をも――割礼について、安息日について、食事についてを――付け加えたということである。そしてここから彼は次のように告発する。私が与えた福音を通して諸君が神を知った後で、どうしてまた「弱いもの」へと立ち返るのか、と。それらは当然、弱いものである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.62

62

Vel intellige, si ad judaicam, vel ad paganos, qui et ipsi infirmi sunt. Sed cum adjunxit egena elementa hujus mundi magis quasi paganos tangit, qui etiam de elementis hujus mundi operantur sibi Deos, vel ipsa illa elementa ut ignem colant, aquam colant, terram colant, aerem colant.

PL 8, 1180A

あるいはこう理解せよ。ユダヤ教にたいしてか〔ad judaicam は名詞を欠く。disciplinam を補ってユダヤ教と解した〕、それとも異教徒たちにたいしてか――彼ら自身もまた弱い者たちである。しかし彼が「この世界の貧しい諸元素」と付け加えたとき、それはむしろ異教徒たちに触れているように見える。彼らは、この世界の諸元素からも自分たちのために神々を作り出し、その諸元素そのものを、たとえば火を崇拝し、水を崇拝し、地を崇拝し、空気を崇拝するというようにするのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.63

63

Nulla enim dubitatio quin singula haec deos dicant, de quibus longa est disputatio, dummodo certum sit et ex elementis singula quaeque paganos deos dicere, vel ipsorum elementorum repertores deos dicere, vel ex elementis deos sibi facere, ut et de terra deos faciant, sed per ignem deos faciant: deinde etiam quosdam daemones aerios vocent, rursus alii empirios, alii enydros, alii genios, id est terrenos, aquaticos, aerios, ignitos.

PL 8, 1180B

彼らがこれら一つ一つを神々と呼んでいることには、何の疑いもない。それについては長い議論があるが、確かなのは次のことである。すなわち、異教徒たちが諸元素の一つ一つを神々と呼んでいること、あるいはそれらの諸元素の発見者たちを神々と呼んでいること、あるいは諸元素から自分たちのために神々を作り出していること――たとえば地からも神々を作り、また火を通しても神々を作るということであり、さらにある悪霊たちを「アエリオス」と呼び、また他の者たちは「エンピュリオス」、他の者たちは「エニュドロス」、他の者たちは「ゲニオス」〔底本の綴りは genios。地の(γήϊνος)の崩れと思われ、音写にとどめた〕と呼ぶ、ということである。すなわち、地の、水の、空気の、火の〔悪霊〕である。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.64

64

Si ergo haec pagani faciunt, quasi et hoc quoque reprehendit, illos etiam ad paganismum esse conversos, maxime cum dixerit ante quam Deum cognosceretis et ignoraretis Deum, serviebatis his qui non sunt dii. Quod utique de paganis et in superioribus intelligendum.

PL 8, 1180B

もし異教徒たちがこれらのことを行っているのであれば、彼はこのことをも、いわば非難しているように見える。すなわち、彼らが異教にさえ立ち返ってしまったということである。とりわけ彼が「汝らが神を知る前、神を知らずにいたとき、汝らは神ならぬ者たちに仕えていた」と言ったことからすればなおさらである。これは当然、先の箇所においても、異教徒たちについて理解されるべきことである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.65

65

Verum tamen cum et omnis ordo et omnis iste tractatus propterea sumptus sit, ut reprehendat illos Galatas, quod ad judaismum conversi sint, et de Judaeis ista omna intelligenda sint, quomodo convertimini iterum ad infirma, intelligimus.

PL 8, 1180B

しかし、この議論全体の筋道とこの論述全体とが、ガラテヤ人たちがユダヤ教に立ち返ったことを非難するために取り上げられたものであり、これらすべてはユダヤ人について理解されるべきであることからすれば、「どうしてまた弱いものへと立ち返るのか」ということも、我々はそのように理解するのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.66

66

Igitur cum dixit egena elementa hujus mundi, intelligamus, quod illi carnaliter intelligentes legem, ad elementa videantur esse conversi quae egena sunt; eget enim semper caro et desiderat sustentari cibis et poculis et cupiditatibus, quae tamen omnia infirma sunt.

PL 8, 1180C

ゆえに、彼が「この世界の貧しい諸元素」と言ったとき、我々はこう理解すべきである。すなわち、律法を肉的に理解する彼らは、貧しい諸元素へと立ち返ったように見えるのである。というのも、肉はつねに欠乏しており、食物や飲み物、欲望によって支えられることを求めるが、しかしそれらはすべて弱いものだからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.67

67

Ergo cum inquit, convertimini ad infirma et egena elementa, id est quae semper egeant, anima enim et spiritus nullus eget, neque aliquid desiderat, nisi illa quae sua sunt.

PL 8, 1180C

ゆえに、「汝らは弱く貧しい諸元素へと立ち返るのか」と彼が言うのは、すなわち、つねに欠乏しているものへ、ということである。魂と霊はいかなるものにも欠乏することがなく、自分自身に属するもの以外の何ものも欲しないのだから。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.68

68

Quod autem dixit cognovistis Deum, immo cogniti estis a Deo, servat virtutem praecepti sui, ut ii veniant ad Christum, quos Deus mittit, et quos Deus vocat, et ii cognoscant Dominum, quos cognovit Deus: de quo tractatu supra multa diximus.

PL 8, 1180C

しかし彼が「汝らは神を知った、それどころか神に知られた」と言ったことは、彼の戒めの力を保っている。すなわち、神が遣わす者たちがキリストのもとに来て、神が召す者たちが来るのであり、また神に知られた者たちが主を知るのである。この議論については、我々はすでに上で多くを述べた。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.69

69

Cogniti enim a Deo accipiunt spiritum, quo Deum cognoscant. Sed utique ut cognoscantur a Deo cognitique Deo sint, aguntur jam principali illo spiritu, qui datus est ut subdita sit anima divinis illis patris sui praeceptis; quae cum se excitat, cognoscit eamdem Deus, et sic anima cognoscit Deum.

PL 8, 1180D

というのも、神に知られた者たちは、神を知るための霊を受けるからである。しかし、神に知られ、神に知られた者となるためには、すでにあの主要な霊によって導かれているのであり、それは魂が父のかの神的な戒めに服するように与えられたものである。魂が自らを奮い立たせるとき、神はその魂を知り、こうして魂は神を知るのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.70

70

Quod autem dixit elementa hujus mundi egena, non quo sint elementa alia, idcirco egena hujus mundi, et elementa quae egena sunt: quamquam possumus etiam in superioribus elementa dicere: sed longe semotum hoc ab usitatione. Quibus rursum servire vultis.

PL 8, 1181A

しかし彼が「この世界の貧しい諸元素」と言ったのは、他に別の諸元素があって、それゆえにこの世界の貧しい諸元素とそうでない諸元素とがある、ということではない。もっとも、我々は上のほうの諸元素についても語ることはできるが、これは通常の用法からは大きく外れている。「汝らはまた、これらに仕えたいと望むのか。」

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.71

71

Silicet, ut supra dixit, antequam Deum noratis, serviebatis iis, qui dii non sunt, nunc ergo his rursum servire vultis: vultis inquit; ut eorum voluntatis sit, non necessitatis.

PL 8, 1181A

すなわち、彼が先に言ったように、「汝らは神を知る前には、神ならぬ者たちに仕えていた」。それゆえ今、「汝らはまた、これらに仕えたいと望むのか」。「望むのか」と彼は言う。それが必然によるのではなく、彼ら自身の意志によることを示すためである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.72

72

Ut autem ad Judaeos ista et de Judaeis videatur dicere, id est ad Galatas, qui Judaeorum sibi disciplinam jungunt, sic adjungit. VERS. 10.-- Dies observatis, et menses, et tempora et annos.

PL 8, 1181A

しかし、これらのことがユダヤ人にたいして、またユダヤ人について語られているように見えるように、すなわちユダヤ人の教えを自分たちに結びつけたガラテヤ人にたいして語られているように見えるように、彼は次のように付け加える。〔第10節〕「汝らは日を、月を、季節を、年を守っている。」

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.73

73

Cum tempora, genus sit ad omnia, cur et dies, et menses, et anni interpositum? Quasi alterum quod quidem fieri potest: nam aliud est observare dies, ut est ut sabbato requiescat: aliud est observare menses, ut est ut neomenia observet, cum finit luna vel incipit, aliud est observare annos: aliud vero tempora, ut jejunium, pascha, azyma, et caetera hujusmodi quae apud Judaeos multa sunt.

PL 8, 1181A

「季節」がすべてを包含する類概念であるのに、なぜ日、月、年までもが挟み入れられているのか。それはあたかも別のことでもあり得るかのようである。というのも、日を守るということ――たとえば安息日に休むということ――と、月を守るということ――たとえば月が終わり、あるいは始まるときの新月祭を守るということ――とは別のことであり、年を守るということもまた別のことであり、そして季節を守るということ――断食、過越、種なしパンの祭り、その他ユダヤ人のもとに多くあるそうした類のもの――は、また別のことだからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.74

74

Non enim aut anni sunt aut menses aut dies, sed tempora. VERS. 11.-- Timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis. Id est multum metuo ne labor omnis meus in evangelio quo instruxi vos, ut in Christum fidem habeatis; ne hic, inquit, labor in irritum veniat.

PL 8, 1181B

というのも、それらは年でも月でも日でもなく、季節だからである。〔第11節〕「私は、もしかすると汝らのうちに無駄に労したのではないかと、汝らのことを恐れている。」すなわち、私が諸君を教え導き、キリストへの信仰を持たせようとした福音におけるすべての労苦が、無駄に終わるのではないかと、大いに恐れている、ということである。この労苦が空しくならないように、と彼は言う。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.75

75

Frustra enim erit quod vos docui, cum Judaeorum servare discpilinam et observationes coeperitis. VERS. 12.-- Estote sicut ego, quoniam et ego sicut vos.

PL 8, 1181B

諸君に教えたことも、諸君がユダヤ人の教えと遵守事項とを守り始めるならば、無駄になるであろう。〔第12節〕「私のようになれ、私もまた汝らのようになったのだから。」

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.76

76

Quomodo enim, inquit, transivi a Judaeorum disciplina, et credidi in Christum, et illi servio, et aliud ago, et hoc vos docui, factusque sum talis quales vos feci. Vivite ergo, ut ego vivo: et si vos vivitis, vivo.

PL 8, 1181B

すなわち、と彼は言う、私がユダヤ人の教えから移ってキリストを信じ、彼に仕え、〔以前とは〕別のことを行っているそのとおりに、私はこのことを諸君に教え、また私自身、諸君をそうならせたのと同じ者となったのである。ゆえに、私が生きるように生きよ。そして諸君が生きるならば、私も生きる。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.77

77

VERS. 13.-- Fratres obsecro vos, nihil me laesistis: scitis quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem. Istud, quod interpositum, ad persuasionem pertinet, ut in omnibus sequamur Christum.

PL 8, 1181C

〔第13節〕「兄弟たちよ、汝らに願う、汝らは私を害してはいない。汝らは知っている、私が久しく前に肉の弱さのゆえに汝らに福音を告げたことを。」この挿入された言葉は、我々があらゆる点でキリストに従うようにとの説得に関わるものである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.78

78

Quo facilius autem hoc suadeat, repetit principia evangelii sui. Primum commendat labores suos, ut jam infirmus carne cum fuisset et laboraret, tamen imposuerit sibi laborem, et evangelizaverit Galatis: addidit etiam jampridem id est, olim; unde firmari apud vos debuerat charitas erga me, fides erga Christum: si quidem longum tempus est.

PL 8, 1181C

より容易くこれを説得するために、彼は自らの福音の初めのことを繰り返す。まず彼は自らの労苦を引き合いに出す。すなわち、彼はすでに肉において弱っており労苦していたにもかかわらず、なお自ら労苦を課し、ガラテヤ人に福音を告げたということである。さらに彼は「久しく前に」、すなわち「以前に」と付け加えた。それによって、諸君のもとで私への愛とキリストへの信仰とが確かなものとなっているはずであった、というのも実に長い時が経っているからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.79

79

Non peperci, inquit, carni meae; sed per infirmitatem carnis evangelizavi vobis, et jampridem evangelizavi: quare ergo adjungitis alia, quae ego vobis non evangelizavi?

PL 8, 1181C

私は自らの肉を惜しまなかった、と彼は言う。むしろ肉の弱さのゆえに諸君に福音を告げ、久しく前に福音を告げた。それならばなぜ諸君は、私が諸君に福音として告げなかった別のことを付け加えるのか。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.80

80

Cum autem dixit nihil me laesistis illud adjecit, non aliquid vobis subtraxi, non aliquid minus dixi, quod facit ille qui laeditur: ac ne crederent se veluti oneri fuisse, cum infirmus carne evangelizavit, idcirco ait, nihil me laesistis, et ego propter vos infirmus carne cum fuissem, evangelizavi vobis jampridem; et hoc utique scitis.

PL 8, 1181D

「汝らは私を害してはいない」と彼が言ったとき、彼はこう付け加えたのである。すなわち、私は諸君に対して何かを差し控えたのではない、何かを控えめに語ったのでもない、それは害された者がすることである、と。そして、肉において弱っていながら福音を告げたことで、自分たちが〔パウロにとって〕重荷であったと思われないように、それゆえ彼は「汝らは私を害してはいない」と言い、また、私は諸君のために肉において弱っていながら、久しく前に諸君に福音を告げた、そして諸君はまさにこのことを知っている、と〔言う〕。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.81

81

VERS. 14.-- Et tentationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis. Quid accipiamus tentationem vestram, ambiguum mihi est: quod vos me tentatis, an quod ego vos? Quod vos me tentatis, nullus est sensus: non enim tentaverunt illum ipsi.

PL 8, 1182A

〔第14節〕「そして私の肉における汝らの試みを、汝らは軽んじることも拒むこともしなかった。」「汝らの試み」を我々がどう受け取るべきか、私には曖昧である。すなわち、諸君が私を試みたということか、それとも私が諸君を〔試みた〕ということか。諸君が私を試みたということには、意味がない。彼ら自身が彼を試みたのではないからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.82

82

Sed rursus numquid Paulus ipse tentavit illos, qui verum dicebat, et evangelizabat Christum? evangelizare enim non est tentare. Quid igitur, cum tertium nihil sit?

PL 8, 1182A

しかしまた、真実を語り、キリストを福音として告げていたパウロ自身が、彼らを試みたということがあるだろうか。福音を告げることは試みることではないのだから。それでは、第三の道がないとすれば、いったい何であろうか。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.83

83

An intelligimus, quod cum ad Galatas venisset Paulus, quod illi eum tentare voluerunt, id est interrogare, et de Christo aliquid inquirere, an sciret: quod quidem videri poterat tentatio; cum infirmum hominem, et in carne infirmum viderent Galatae Paulum: scilicet ut cum Deo serviat, Deum praedicet, infirmus carne sit, fueritque ista cogitatio Galatis, interrogemus eum, videamus quid respondeat de Christo iste qui infirmus in carne est.

PL 8, 1182A

それとも、こう理解すべきであろうか。パウロがガラテヤ人のもとに来たとき、彼らは彼を試みようとした、すなわち、尋ね、キリストについて何かを問いただし、彼が知っているかどうかを確かめようとした、と。これはまさに試みと見えたであろう。というのも、ガラテヤ人はパウロを弱い人間、肉において弱い者と見ていたからである。すなわち、神に仕え、神を宣べ伝える者でありながら、肉においては弱いということである。そしてガラテヤ人にはこのような考えがあったのであろう。彼に尋ねてみよう、肉において弱いこの者がキリストについて何と答えるか見てみよう、と。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.84

84

Hoc, inquit, vos in carne mea non sprevistis, et me tentastis neque contempsistis tentationem vestram in carne mea: contemnerent autem, id est non interrogarent, falsumque putarent se audire posse, quod quaerebant, id est quod interrogabant, quod est tentabant: falsum, inquam, responderi sibi credentes ab eo qui esset infirmus in carne.

PL 8, 1182B

これを、と彼は言う、諸君は私の肉において軽んじることなく、私を試み、「私の肉における汝らの試み」を軽んじはしなかった。〔もし〕軽んじたとすれば、それは尋ねなかったということであり、自分たちが求めていたこと、すなわち尋ねていたこと、つまり試みていたことについて、偽りの答えを聞くことになると思っていたことになる。肉において弱い者からは偽りが答えられると信じて、ということである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.85

85

Verum perseverastis, nec contempsistis tentationem vestram in carne mea; sed accessistis ad me, an in fide mea essem atque in evangelio perseverarem.

PL 8, 1182B

しかし諸君は持ちこたえ、私の肉における諸君の試みを軽んじることなく、私のもとに近づいて、私が私の信仰にとどまり福音において持ちこたえているかどうかを〔確かめた〕。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.86

86

Igitur in carne infirmum tentastis, interrogantes, si ea mihi evangelizandi esset perseverans sententia, cum in carne infirmus essem, hoc est non respuistis quasi infirmum in carne, minus idoneum ad respondendum, vel qui posset mutare sententiam, qui in carne esset infirmus: in quo et rationem reddidit, cur fieri non posset vel non factum sit, ut sententia evangelizandi alia esset: carne enim infirmus fui, non animo, non spiritu: ita et illos quasi considerasse dixit quod in carne essem ego infirmus, non etiam in spiritu: et idcirco perseverent, ut tentarent illum, neque respuerent, neque non tentarent: hoc est non contempsistis, non sprevistis tentationem vestram.

PL 8, 1182B

ゆえに諸君は、肉において弱い者を試み、私が肉において弱くありながら、福音を告げるという判断を持ちこたえているかどうかを尋ねた。これはすなわち、肉において弱い者として、答えるにふさわしくない者として、あるいは肉において弱いがゆえに判断を変えうる者として、諸君が私を拒まなかったということである。ここで彼は、なぜ福音を告げるという判断が別のものになりえなかったか、あるいはならなかったかの理由を示した。すなわち、私は肉において弱かったのであって、心においても霊においても弱くはなかったからである。同様に、彼らもまた、私が肉において弱かったのであって、霊においてはそうではなかったと考えたのだ、と彼は言う。それゆえ彼らは彼を試みることを続け、拒みもせず、試みないでもいなかった。これはすなわち、諸君は諸君の試みを侮らず、軽んじもしなかった、ということである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.87

87

Denique et ipsos intellexisse Paulum in carne infirmum esse, non in spiritu, ex subjunctis docet: sed ut angelum excepistis me, ut Christum Jesum.

PL 8, 1182C

最後に、彼は続く言葉から、彼ら自身もパウロが肉において弱いのであって霊においてではないと理解していたことを教える。すなわち「しかし汝らは私を使いとして、キリスト・イエスとして迎え入れた」〔とある〕。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.88

88

Adeo non vobis impedimento fuit, quod in carne infirmus eram, sed accepistis me ut angelum Dei, id est nuntium, praedicatorem a Deo missum; hic est enim angelus Dei; et me suscepistis ut Christum Jesum, quem vobis praedicabam: ita vere Christum Jesum suscepistis, si me recepistis angelum Dei, quomodo recepistis Christum Jesum.

PL 8, 1182C

それほどまでに、私が肉において弱かったことは諸君にとって妨げとはならず、諸君は私を神の使い、すなわち神から遣わされた使者、宣べ伝える者として受け入れた。これこそ神の使いなのである。そして諸君は私を、私が諸君に宣べ伝えていたキリスト・イエスとして迎え入れた。かくして諸君は、私を神の使いとして受け入れたのと同じように、真にキリスト・イエスを迎え入れたのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.89

89

VERS. 15.-- Quae ergo erat beatitudo vestra? Jam ostendit illos nunc miseros, siquidem antea beatitudo illis fuerat, quia receperant Jesum Christum, quia Paulum ut angelum Dei.

PL 8, 1182D

〔第15節〕「それでは、汝らの至福はいかなるものであったか。」ここで彼は、彼らが今や惨めであることを示す。なぜなら、以前は彼らに至福があったからである。イエス・キリストを受け入れ、パウロを神の使いとして受け入れたがゆえに。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.90

90

Magna, inquit, fuit vestra beatitudo: erat, inquit: nunc igitur utique contra, dum adjungitis ea quae non docui, non insinuavi, quae extra evangelium sunt, illa scilicet quae supra dixi.

PL 8, 1183A

諸君の至福は大きかった、と彼は言う。「〔至福が〕あった」、と彼は言う。それゆえ今はまさにその逆である。諸君は、私が教えなかったこと、示唆しなかったこと、福音の外にあること、すなわち上で述べたことを付け加えているのだから。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.91

91

Testimonium vobis perhibeo, quoniam, si fieri posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi.

PL 8, 1183A

「私は汝らに証しする。もしできることなら、汝らは自分の目をえぐり出して、私に与えたであろう。」

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.92

92

Sic me suscepistis, et talem erga me animum habuistis, talem voluntatem, ut jam quoniam nihil est charius homini oculis, ipsos quoque oculos eruere vobis velletis, et mihi dare.

PL 8, 1183A

諸君はこのように私を迎え入れ、私に対してそのような心を、そのような意志を持っていた。それゆえ、人間にとって目ほど大切なものはないのに、諸君はその目そのものをもえぐり出して私に与えようと望んだのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.93

93

Ergo cum sic me amaveritis, et amaveritis propter evangelium, unde vobis ista sententia est, ut adjiciatis ea ad disciplinam, quae a me evangelizata non sunt? id est ut praeter Christum aliquid de lege faciatis, et non ut simpliciter tradidi, in Christo habentes spem, fidem, credulitatem, omnia speretis, omnia consequi vos posse credatis, et remissionem peccatorum, et sanctificationem, et Dei gloriam?

PL 8, 1183A

それゆえ、諸君がこのように私を愛し、福音のゆえに愛したのであれば、なぜ諸君には、私が福音として告げなかった事柄を教えに付け加えようとするような考えが生じたのか。すなわち、キリストのほかに律法について何かを行おうとし、私が単純に伝えたとおりに、キリストにあって希望と信仰と信を持ち、すべてを希望し、罪の赦しも、聖化も、神の栄光も、すべてを得ることができると信じることをしない、ということである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.94

94

VERS. 16.-- Ergo inimicus vester factus sum, verum praedicans vobis? Si enim alia facere coepistis, inimicus vobis factus sum.

PL 8, 1183B

〔第16節〕「それでは、私は汝らに真実を宣べ伝えて、汝らの敵となったのか。」もし諸君が別のことを行い始めたのであれば、私は諸君にとって敵となったのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.95

95

Sed cum praedixerim vobis et praedicaverim Christum et evangelium, quod est vere unum Dei filium esse Christum, per ipsum omnia, et in Christo omnia, ipsum ante omnia; hoc cum sit verum, et ipsa sit veritas; quare vobis inimicus factus sum?

PL 8, 1183B

しかし、私が諸君に予め告げ、キリストと福音とを宣べ伝えたのであれば——それはまことにキリストが神の唯一の子であり、すべては彼を通してあり、すべてはキリストにあり、彼はすべてに先立つということであるが——これが真実であり、それ自体が真理であるならば、なぜ私は諸君の敵となったのか。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.96

96

Is enim inimicus esse debet, qui cum interrogetur quid verum sit, docet falsum: at ego cum verum dixerim (verum enim dicit qui praedicat Christum) non est conveniens ut inimicus vobis factus sim.

PL 8, 1183B

というのも、何が真実かと問われて偽りを教える者こそ、敵であるべきだからである。しかし私は真実を語ったのであるから(キリストを宣べ伝える者は真実を語るのである)、私が諸君の敵となったというのは筋が通らない。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.97

97

VERS. 17. et 18.-- Aemulantur vos non bene; et excludere vos volunt, ut illos aemulemini: aemulamini autem meliora dona.

PL 8, 1183B

〔第17–18節〕「彼らは良からぬ仕方で汝らに熱心を向けており、汝らを締め出して汝らが彼らに倣うようにしようとしている。しかし汝らはより善き賜物に倣え。」

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.98

98

Ut saepe ab insidiis caveant monet, quod illi qui persuadent Galatis uti etiam judaicam legem sequantur, aemulantur, inquit, vos; id est invident vobis; nam aemulari dum duas res significet; unam, cum aliquis aemulatur, quia placet, quia bonum est: aliam, qua quidem ideo aemulantur, quia invident.

PL 8, 1183C

彼はしばしばそうするように、彼らが陰謀に警戒するよう戒める。すなわち、ガラテヤ人にユダヤの律法にも従うよう説得する者たちは、と彼は言う、「汝らに熱心を向けている」、すなわち諸君を妬んでいるのである。というのも、「熱心を向ける」ということは二つのことを意味しうるからである。一つは、あることが気に入り、善いことであるがゆえに熱心を向ける場合であり、もう一つは、妬みのゆえに熱心を向ける場合である。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.99

99

Ii, inquit, aemulantur vos non bene; quo ostenderet de invidia illos aemulos esse. Deinde adjunxit excludere vos volunt, id est ab ista felicitate et beatitudine; quia Christum cognoscendo, salutis habetis spem et gloriam coelestem: sed ab hac vos excludere cupiunt.

PL 8, 1183C

彼らは、と彼は言う、「良からぬ仕方で汝らに熱心を向けている」。これによって、彼らが妬みから熱心を向けている者たちであることを示そうとしたのである。それから彼は「汝らを締め出そうとしている」と付け加えた。すなわち、あの幸いと至福から〔締め出そうとしている〕。というのも、キリストを知ることによって、諸君は救いの希望と天の栄光とを持っているからである。しかし彼らはそこから諸君を締め出そうと望んでいるのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.100

100

Quod autem adjunxit ut illos aemulemini ut et vos sequamini illos, ita duplicem istam aemulandi significantiam diversis locis posuit, cum aemulatio sit imitatio, maxime cum et in bonum est.

PL 8, 1183C

そして彼が「汝らが彼らに倣うように」と付け加えたのは、諸君も彼らに従うようにということであり、こうして彼は「熱心を向ける」〔と「倣う」、原文では同じ一語〕の二重の意味を異なる箇所に置いたのである。というのも、熱心とは模倣のことであり、とりわけそれが善いことへ向かう場合にそうだからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.101

101

Hoc est quod hic ait, ut illos aemulemini, id est ut quasi bonum illorum sequamini. Porro autem quod dixit aemulantur vos, ut ostenderet ad invidiam aemulationem positam, adjungit non bene.

PL 8, 1183D

これが彼がここで「汝らが彼らに倣うように」と言っていることであり、すなわち、あたかも彼らの善きものに従うようにということである。しかし他方で彼が「彼らは汝らに熱心を向けている」と言ったのは、その熱心が妬みに基づいて置かれていることを示すためであり、彼は「良からぬ仕方で」と付け加えたのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.102

102

Aemulamini autem meliora dona, non illa quae Judaei habent, quae bona non sunt, ac meliora non sunt; vos autem aemulemini ea quae bona sunt, et meliora dona, id est uti quidquid in fide et charitate est, circa Christum aemulemini, et hoc sequamini.

PL 8, 1184A

「汝らはより善き賜物に倣え」——ユダヤ人が持っているもの、善くもなく、より善くもないものにではなく、諸君は善いもの、より善き賜物に倣え。すなわち、信仰と愛のうちにあるものは何であれ、キリストをめぐって熱心に倣い、これに従え、ということである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.103

103

Bonum est aemulari meliora semper. Non, aemulari bonum est; sed meliora aemulari et semper, bonum est. Et non solum cum praesens sum apud vos. VERS. 19.-- Filii mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis.

PL 8, 1184A

「より善きものに常に倣うことは善い。」倣うことそのものが善いのではなく、より善きものに、しかも常に倣うことこそが善いのである。「そして私が汝らのもとに居るときだけではない。」〔第19節〕「私の子らよ、私は汝らを再び産もうと苦しんでいる、キリストが汝らのうちに形づくられるまで。」

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.104

104

Non solum, inquit, me praesente aemulari debetis, sed semper. Ad id igitur quod posuit semper adjunxit et non solum cum praesens sum apud vos.

PL 8, 1184A

諸君は、と彼は言う、私が居るときだけでなく、常に倣うべきである。それゆえ彼は「常に」と置いたことに、「そして私が汝らのもとに居るときだけではない」と付け加えたのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.105

105

Porro autem quod adjunxit filii mei quoniam multis modis dicuntur, nunc charitate, nunc natura, nunc sanguine, nunc etiam religione, qua hodie dicit Paulus, filii mei: sive quia per baptismum, cum regeneratio fit, ille qui baptizatum perficit, vel perfectum suscepit, pater dicitur: sive quia cum renovat illos in Christum, facit filios suos; idcirco adjecit quos ego parturio, id est in lucem proferre cupio, magnisque doloribus animae meae nasci ad vitam cupio et ad salutem: hoc est enim quod ait donec formetur Christus in vobis.

PL 8, 1184A

さらに彼が「私の子ら」と付け加えたのは、〔子ら〕という語が多くの仕方で言われるからである。あるときは愛によって、あるときは本性によって、あるときは血によって、あるときはまた宗教によって、そしてこの箇所でパウロが「私の子ら」と言うのは宗教によってである。すなわち、洗礼によって再生がなされるとき、洗礼を受けた者を完成させる者、あるいは完成した者を受け取る者が、父と呼ばれるからである。あるいは、彼らをキリストへと新たにするとき、彼らを自分の子とするからである。それゆえ彼は「私が産もうと苦しんでいる者たち」と付け加えた。すなわち、光のもとに産み出したいと望み、自らの魂の大きな苦しみをもって、彼らが命へ、救いへと生まれることを望むということである。これこそ「キリストが汝らのうちに形づくられるまで」と彼が言っていることなのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.106

106

Omnis enim anima Christum recipere potest: anima, inquam, hominis si ratione utatur, si cognoscat mundum ut non suum, si omnia in mundo discernat, si creatorem suum recognoscat, recipere Christum potest; imo in ipsa illa anima Christus formatur, id est spiritus; quo insito et crescente per credulitatem liberatur, et ad coelestia regna pervenit, et salutem consequitur lucis aeternae.

PL 8, 1184B

というのも、あらゆる魂はキリストを受け入れることができるからである。人間の魂は、と私は言うが、もし理性を用い、世界を自分のものではないと認識し、世界にあるすべてのものを識別し、自らの創造主を認めるならば、キリストを受け入れることができる。いや、まさにその魂のうちにキリストが形づくられるのであり、それはすなわち霊である。この霊が植えつけられ、信によって成長するにつれて、魂は解放され、天の王国へと至り、永遠の光の救いを得るのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.107

107

Magna autem vis et potentia est, quod ait, donec Christus formetur in vobis. Atque iste sermo, qui nunc noster est, expositionem verborum simplicem tenet; unde quantum satis esse credimus, supra diximus.

PL 8, 1184C

しかし「キリストが汝らのうちに形づくられるまで」と彼が言っていることには、大きな効力と力がある。そして、今ここでの我々のこの言葉は、単純な語の説明にとどまるものであり、それについて我々が十分と信じるだけのことは、すでに上で述べた。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.108

108

Quid sit autem Christus, quidve formari Christum, et in homine formari, altior veriorque expositio alibi a nobis panditur ac explicatur. VERS. 20.-- Vellem autem nunc adesse apud vos, et mutare vocem meam, quoniam confundor in vobis.

PL 8, 1184C

しかし、キリストとは何であるか、キリストが形づくられるとは何であるか、そして人間のうちに形づくられるとは何であるか、より高くより真なる説明は、我々によって別の箇所で開かれ説き明かされている。〔第20節〕「今、私は汝らのもとに居たいと望む。そして私の声を変えたいと。汝らのゆえに私は当惑しているからである。」

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.109

109

Per epistolam haec praecepta, ut cernimus, dantur. Magna autem indignatione hoc sumptum ut diceret, utinam apud vos nunc essem et mutarem vocem meam! non quo evangelium aliter pronuntiarem, sed in iracundia exprimerem.

PL 8, 1184C

これらの戒めは、我々が見るとおり、書簡を通して与えられている。しかし、これは大きな憤りをもって語られたものである。すなわち、「今、私が汝らのもとに居て、私の声を変えられればよいのに」と。これは福音を別様に告げるためではなく、怒りをもってそれを表すためである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.110

110

Nunc monet, per epistolam, quam mittit: adjecit autem causam justae iracundiae, quia dixit confundor in vobis, id est pudore crucior, quod cito conversi estis, qui fidem tantam perditis, qui laborem et evangelium et insinuatam veritatem non tenetis.

PL 8, 1184C

今、彼は自らが送る書簡を通して戒めている。そして彼は正当な怒りの理由を付け加えた。というのも、「私は汝らのゆえに当惑している」と言ったからである。すなわち、恥辱に苛まれているということである。諸君はかくも急速に転じ、これほど大きな信仰を失い、労苦と福音と伝えられた真理とを保っていないからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.111

111

Hinc enim mihi de vobis efficitur magna confusio. Denique si iracunde quidem cum tentatione, tamen subjunxit. VERS. 21.-- Dicite mihi qui sub lege vultis esse, legem non legistis?

PL 8, 1184D

というのも、これによって、諸君について私に大きな当惑が生じるからである。最後に、彼は怒りをもって、しかも試練とともに語りながらも、なお次のように続けた。〔第21節〕「律法のもとにありたいと望む者たちよ、私に言え。汝らは律法を読んだことがないのか。」

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.112

112

Ex ipsa lege cupit illis persuadere, ad quam transitum fecerunt: si modo enim ipsam legem legant, ex ipsa, inquam, lege persuadere nititur, ut intelligant quia scriptum ita est, ut in Christum credatur, et credulitas sumpta in Christum, sit tota liberatio, et tota salus, et omnis beatitudo.

PL 8, 1184D

彼は、彼らが移り行った当の律法そのものから、彼らを説得しようと望んでいる。すなわち、もし彼らがその律法を読むならば、その律法そのものから、と私は言うが、説得しようと努めているのである。それは、キリストを信じるべきであると書かれていること、そしてキリストへと受け取られた信こそが、全き解放であり、全き救いであり、すべての至福であることを、彼らが理解するためである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.113

113

Qua ergo indignatione, ait, dicite mihi? Non vos ego moneo, sed vos ipsi respondete mihi, nempe in legem transistis, et sub lege esse vultis, et tamen legem non legistis, in qua scriptum ita est.

PL 8, 1185A

それゆえ、どのような憤りをもって彼は「私に言え」と言うのか。私が諸君を戒めているのではなく、諸君自身が私に答えよ、というのである。すなわち、諸君は律法へと移り、律法のもとにありたいと望みながら、しかもそう書かれている律法を読んだことがない、というわけである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.114

114

Et subjungit, unde probet quid sit lex Judaeorum et diciplina, et quae spes, et quae fides, et quid sit in Christum fides, et quae spes et beatitudo. VERS. 22.-- Scriptum est enim, quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, unum de libera.

PL 8, 1185A

そして彼は、ユダヤ人の律法と教えとが何であるか、どのような希望であるか、どのような信仰であるか、キリストへの信仰とは何であるか、そしてどのような希望と至福であるかを証すべく、続けて次のように言う。〔第22節〕「アブラハムには二人の息子があったと書かれている。一人は女奴隷から、一人は自由な女から。」

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.115

115

Hoc exemplum de Genesi est: hoc probatum cupit quod lex, quae Judaeorum est, et omnis populus veluti de ancilla filius sit: porro autem Ecclesia et Christiani, filius de libera est.

PL 8, 1185A

この例は創世記から取られている。彼はこれによって、ユダヤ人のものである律法と民全体とが、いわば女奴隷から生まれた息子であること、他方で教会とキリスト教徒とは自由な女から生まれた息子であることを証そうと望んでいる。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.116

116

Hoc enim scriptum est, quod Abraham, qui pater est fidei, habet unum filium de ancilla; id est de Agar; et alium de libera, id est de Sara Isaac: significans utique duos populos, sed istum meliorem, qui de libera est: in figura enim Christi Isaac.

PL 8, 1185B

というのも、信仰の父であるアブラハムが、女奴隷から、すなわちハガルから一人の息子を持ち、自由な女から、すなわちサラからイサクという別の息子を持った、と書かれているからである。これは二つの民を示すものであり、そのうち自由な女から生まれた民のほうがより優れている。イサクはキリストの予型だからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.117

117

Denique sic subjungit. VERS. 23.-- Sed is quidem qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem. Etenim qui de ancilla natus est, carnalis est filius; qui autem de libera, spiritalis est, propterea, quia a Deo promissus est.

PL 8, 1185B

最後に彼はこう続ける。〔第23節〕「女奴隷から生まれた者は肉に従って生まれ、自由な女から生まれた者は約束によって生まれた。」すなわち、女奴隷から生まれた者は肉の子であり、自由な女から生まれた者は霊の子である。それは神によって約束されたがゆえである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.118

118

Deus enim ei promisit credenti, qui cum jam pene annos centum et ipse et uxor nati essent, filium habituri essent.

PL 8, 1185B

というのも、神は信じていた彼に約束したのであり、彼自身も妻もすでにほぼ百歳に達していたにもかかわらず、彼らが息子を持つことになる、と〔約束した〕のである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.119

119

Ergo cum vel emortuo semine, vel emortua etiam vulva, ambo jungerentur, non jam de carne, sed de spiritu, procreaverunt filium, quem procrearunt: et haec fuit repromissio, illos eum habituros.

PL 8, 1185B

それゆえ、種も死に絶え、胎も死に絶えていたにもかかわらず、二人が結ばれたとき、彼らはもはや肉によってではなく霊によって、その息子を、彼らが産んだその息子を生み出したのである。そしてこれこそ、彼らがその子を持つことになるという約束であった。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.120

120

Sed nos duos istos filios comparabimus, simulque et matres populi, ecclesiis Judaeorum et Christianorum. Paulus vero aliter interpretatus subjungit ita. VERS. 24 et 25.-- Quae sunt per allegoriam dicta . . . Sic utique nos interpretati sumus, quasi per allegoriam.

PL 8, 1185C

しかし我々は、この二人の息子を、また同時に民の母たちを、ユダヤ人の教会とキリスト教徒の教会とに比べてみよう。しかしパウロは別様に解釈して、こう続ける。〔第24–25節〕「これらのことは寓意によって語られている……。」まさに我々はこのように、いわば寓意によって解釈してきたのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.121

121

Cum aliud dicitur, aliud significatur, haec allegoria est, ipsam tamen allegoriam interpretatur Paulus, ut ipse subjungit: Nam haec sunt duo testamenta, unum quidem ex monte Sina, in servitutem generans, quod est Agar.

PL 8, 1185C

あることが語られながら別のことが意味されるとき、これが寓意である。しかしパウロはその寓意そのものを解釈し、自らこう続ける。「なぜなら、これらは二つの契約だからである。一つはシナ山からのもので、隷属へと産む。これがハガルである。」

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.122

122

Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei qui nunc est juxta Hierusalem. Populus Judaeorum, inquit, vel testamentum vetus significat filium ex ancilla: ancilla autem quae ex monte fuit Sina.

PL 8, 1185C

「というのも、シナ山はアラビアにある山であり、今エルサレムのそばにあるものと結びついている。」ユダヤ人の民、あるいは古き契約は、と彼は言う、女奴隷から生まれた息子を意味する。そしてその女奴隷とはシナ山から出た者である。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.123

123

Quod autem in servitute erat ancilla, ideo et hic populus in servitute est. Quod autem fuit Sina mons conjunctus ei civitati, quae Hierusalem est, ex ipso monte intelligi civitatem voluit, et per civitatem Judaeos: per montem autem illa, quae erat ex eodem monte Sina, ancilla fuit, et in servitute generavit; idcirco etiam Hierusalem, id est populus ejusdem civitatis, et testamentum quod scriptum est de eadem civitate, in servitute est cum filiis suis.

PL 8, 1185D

女奴隷が隷属のうちにあったがゆえに、この民もまた隷属のうちにある。そしてシナ山が、エルサレムであるあの都市と結びついていたことによって、彼はその山そのものから都市を、そして都市によってユダヤ人を理解させようとした。その山によって、同じシナ山から出た者は女奴隷であり、隷属のうちに産んだ。それゆえ、エルサレム、すなわち同じ都市の民も、そして同じ都市について書かれた契約も、その子らとともに隷属のうちにあるのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.124

124

VERS. 26.-- Quae autem sursum est Hierusalem, libera est, mater omnium nostrorum. Ad illum populum redit, id est ad filios Abraham, qui sunt de libera, dicitque et istam Hierusalem, quam liberam nominat, esse in coelis.

PL 8, 1186A

〔第26節〕「しかし上なるエルサレムは自由な女であり、我々すべての母である。」彼はあの民のもとへ、すなわち自由な女から出たアブラハムの子らのもとへと立ち返り、彼が自由な女と呼ぶそのエルサレムが天にある、と言う。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.125

125

Hoc est quod ait quae autem sursum Hierusalem et quae supra coelos est, utique quia non in mundo est, non servit. Haec igitur cum populis suis libera est Hierusalem, et hanc dicit esse matrem omnium nostrum, id est Christianorum; illam vero Judaeorum.

PL 8, 1186A

これが、「しかし上なるエルサレム」と彼が言っていること、すなわち天より上にあるものである。それはまさに、世界にはないがゆえに、隷属していないということである。それゆえ、その民とともにあるこのエルサレムは自由であり、彼はこれを我々すべての母、すなわちキリスト教徒の母であると言う。他方、あのエルサレムはユダヤ人の母である。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.126

126

Quid sit istud, Hierusalem esse supra coelos, et esse et in terra Hierusalem? Unde intelligi licet, et hic terram et ibi terram supra coelos: neque enim Hierusalem, quae civitas est, sine terra est.

PL 8, 1186A

エルサレムが天より上にあり、しかも地上にもエルサレムがあるとは、いったいどういうことか。ここから、こちらにも地があり、かしこにも天より上に地があると理解しうる。というのも、都市であるエルサレムは、地なしにはありえないからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.127

127

Ergo quid sit istud inquam esse, et hic et ibi terram esse, et hic et ibi civitatem, sed illam liberam, hanc servam, alius tractatus est longus: modo, illud teneamus, illam esse nostram, ad illam esse festinandum.

PL 8, 1186A

それゆえ、こちらにもかしこにも地があり、こちらにもかしこにも都市があり、しかしあれは自由でこれは隷属している、というこのことがいったい何であるか、これは別に長い論考を要する。ここではただ、あのエルサレムが我々のものであること、そこへと急ぎ向かうべきであることを保持しておこう。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.128

128

Moneo enim nunc interim illam esse spiritalem, quae superior est; hanc esse carnalem, quae sit inferior.

PL 8, 1186B

というのも、私は今ここでさしあたり、上なるものが霊的であり、下なるものが肉的であることを述べておくからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.129

129

VERS. 27.-- Scriptum est enim: Laetare sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis; quoniam multi filii desertae magis quae ejus quae habet virum.

PL 8, 1186B

〔第27節〕「こう書かれている。『喜べ、不妊の女よ、産まない女よ。突き破って叫べ、産みの苦しみを知らない女よ。夫を持つ女の子らよりも、見捨てられた女の子らのほうが多いのだから。』」

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.130

130

Hoc exemplum de Isaia est, ad excludendum id quod maxime persuadere cupiebant, id est ut disciplinam quam sibi Galatae assumpserant cum Christi veneratione et fide in Christum, observarent tamen etiam judaicam disciplinam.

PL 8, 1186B

この例はイザヤ書からのものであり、彼らが最も説得しようと望んでいたこと、すなわちガラテヤ人がキリストへの崇敬とキリストへの信仰とともに自ら受け入れた教えに加えて、なおユダヤの教えをも守るべきだということを、退けるためのものである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.131

131

Ad hoc, inquam, excludendum, ut illam rejicerent, et solum evangelium de Christo haberent, assumpserat superius exemplum, quo doceret Abraham duos filios habuisse, unum de ancilla, alterum de libera.

PL 8, 1186B

この、と私は言うが、退けるために、すなわち彼らがそれを退け、キリストについての福音のみを持つようにするために、彼は先に、アブラハムが二人の息子を、一人は女奴隷から、もう一人は自由な女から持っていたことを教える例を用いていたのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.132

132

Illa autem libera, quae vere uxor fuit, sterilis erat, neque enim edidisset partum, si non Deus repromissione sua ei filium praestaret.

PL 8, 1186C

しかしその自由な女は、まことの妻であったが、不妊であった。神が自らの約束によって彼女に息子を与えなければ、彼女は出産することはなかったであろう。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.133

133

Unde intelligitur, non ex admixtione inter se corporum, sed ex promissione Dei Abraham filium habuisse; siquidem hic filius liberae, qui Isaac fuit, de sterili natus est, spiritu quodam potius conceptus quam copulatione.

PL 8, 1186C

ここから、アブラハムが息子を持ったのは、身体同士の交わりからではなく、神の約束からであったと理解される。というのも、イサクであるこの自由な女の息子は、不妊の女から生まれたのであり、交合によってよりもむしろある種の霊によって身ごもられたからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.134

134

Haec igitur sterilis, quae filium fecit Isaac, qui ad imaginem et typum Christi natus est, ipse est qui liberavit populum.

PL 8, 1186C

それゆえ、この不妊の女が、キリストの像と予型として生まれたイサクという息子をもうけたのであり、彼〔キリスト〕こそ民を解放した方である。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.135

135

Cum igitur dicit laetare sterilis quae non paris, quia tibi Deus filios facit; item cum dicit, erumpe quae non parturis; sine dolore etenim tibi filii creantur; parturire enim, in dolore esse est, cum partus effunditur: quod utique non eodem modo est, cum Ecclesia, quae imaginem tenet, vel cujus imago fuit uxor illa Abrahae libera; Ecclesia, inquam, est, quae filios multos habet, quos Dei filios, et spiritus filios cum laetitia magis habet, non cum dolore.

PL 8, 1186C

それゆえ、「喜べ、不妊の女よ、産まない女よ」と言うのは、神がその女に子らを造るからであり、同様に「突き破れ、産みの苦しみを知らない女よ」と言うのは、その女には苦しみなしに子らが造られるからである。産みの苦しみとは、出産がなされるときの苦痛のうちにあることだからである。しかしこれは、教会——その像を保つもの、あるいはアブラハムのあの自由な妻がその像であったもの——の場合には、決して同じ仕方ではない。教会とは、と私は言うが、多くの子ら、すなわち神の子ら、霊の子らを持つものであり、これを苦しみによってではなく、むしろ喜びをもって持つのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.136

136

Hos igitur dicit esse multos filios desertae. Etenim illa ancilla, et si habuit filium, habuit ex dolore, habuit ex viro. Ergo cum dixit, multi filii desertae, ad Ecclesiam retulit, cujus imaginem et typum praestitit supra.

PL 8, 1186D

それゆえ彼は、これらの者たちを「見捨てられた女の多くの子ら」と言うのである。というのも、あの女奴隷は、たとえ息子を持ったとしても、苦しみによって持ち、夫によって持ったからである。それゆえ「見捨てられた女の多くの子ら」と言ったとき、彼は教会に言及したのであり、その像と予型は上ですでに示されている。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.137

137

Deinde cum dixit, multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum, ostendit quod supra, sine viro sed spiritaliter filium habuit. Numquam enim huic virum daret, nisi illa virum non viri conjunctione sensisset, sed spiritali promissione suscepisset.

PL 8, 1187A

それから彼が「見捨てられた女の多くの子らは、夫を持つ女の子らよりも多い」と言ったとき、上で述べたことを示している。すなわち、彼女は夫なしに、しかし霊的に息子を持ったということである。もし彼女が息子を〔底本は二度とも virum。filium と読む〕、夫との交わりによってではなく、霊的な約束によって受けたのでなければ、〔神は〕彼女に決して息子を与えなかったであろう。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.138

138

Et certe multi, inquit, filii desertae. Utique cum Sara filium habuerit, non referendum ad Saram, sed ad Ecclesiam quae multos filios habet: ut sit illa, quae virum habet, lex et Ecclesia Judaeorum, quae corporaliter consentit, corporaliter cum sibi jungitur, filium spiritaliter habere non potest.

PL 8, 1187A

そして確かに、「見捨てられた女の多くの子ら」、と彼は言う。サラが一人の息子を持ったのであるから、これはサラにではなく、多くの子らを持つ教会に関わらせるべきである。すなわち、夫を持つ者とは、律法とユダヤ人の教会のことであり、それは身体的に同意し、身体的に自らと結び合わされるがゆえに、霊的に息子を持つことができないのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.139

139

VERS. 28.-- Vos autem fratres secundum Isaac, promissionis filii estis. Satis aperte comparatione ista separat, ut Judaei filii videantur ancillae, at vero Christiani filii liberae.

PL 8, 1187A

〔第28節〕「しかし汝ら兄弟たちよ、イサクにならって、汝らは約束の子らである。」この比較によって彼は十分明らかに区別する。すなわち、ユダヤ人は女奴隷の子らと見なされ、他方でキリスト教徒は自由な女の子らと見なされる、ということである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.140

140

Ut enim promissus Sarae filius spiritalis est; sic etiam vos qui fidei filii estis, filii liberae secundum Isaac: hoc est secundum fidem filium habuerit Isaac.

PL 8, 1187B

というのも、サラに約束された息子が霊的であるように、信仰の子らである諸君もまた、イサクにならって自由な女の子らであるからである。すなわち、〔アブラハムは〕信仰にならってイサクという息子を持った、ということである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.141

141

Fit ergo omnis filius, qui secundum fidem est: secundum fidem enim spiritaliter accipit filium, et spiritalem filium Isaac. VERS. 29.-- Sed sicuti tunc, qui secundum spiritum erat, sic et nunc.

PL 8, 1187B

それゆえ、信仰にならう者は誰でも子となる。信仰にならって霊的に息子を、すなわちイサクという霊的な息子を受けるからである。〔第29節〕「しかしあの時、〔肉に従って生まれた者が〕霊にならっていた者を〔迫害した〕ように、今もそうである。」

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.142

142

Plena expositione ostendit, quod qui secundum carnem natus est, id est ex ancilla, persequebatur eum, scilicet Isaac, qui secundum spiritum erat, sicuti in Genesi lectum est: et nunc isti persequuntur, qui secundum carnem intellectum habent, eos qui secundum spiritum vivunt, id est Christianos.

PL 8, 1187B

彼は十全な説き明かしによって、肉にならって生まれた者、すなわち女奴隷から生まれた者が、創世記に読まれるとおり、霊にならっていた者、すなわちイサクを迫害していたことを示す。そして今も、肉にならった理解を持つ者たちが、霊にならって生きる者たち、すなわちキリスト教徒を迫害しているのである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.143

143

Denique ut totius argumentationis vim, quam concepit, ostendat, subjungit ista. VERS.30.-- Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac.

PL 8, 1187B

最後に、彼が考え抜いた論全体の力を示すべく、次のように続ける。〔第30節〕「しかし聖書は何と言っているか。『女奴隷とその子とを追い出せ。女奴隷の子は、わが子イサクとともに相続人となることはないからである。』」

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.144

144

Satis aperte declarat ex hoc exemplo, quod est in Genesi, quoniam quicumque sentit, et legem Judaeorum sic accipit, ut carnaliter accipiat, secundum carnem est filius, de quo etiam lex pronuntiavit deditque sententiam, ejiciatur ancilla et filius ejus, propterea quia haeres esse non poterit ancillae filius cum filio qui est ex libera, qui est Isaac.

PL 8, 1187C

彼はこの創世記にある例によって、十分明らかに次のことを示す。すなわち、ユダヤ人の律法をこのように、肉的に受け取るような仕方で理解し受け取る者は誰であれ、肉にならう子であり、律法自らもこの者について、「女奴隷とその子は追い出されよ」との判決を下し宣告したのである。それは、女奴隷の子が、自由な女から生まれた子、すなわちイサクとともに相続人となることができないからである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.145

145

Ergo vos quoque quia adjunxistis observantiam legis secundum carnem, ut facilius haeredes esse possitis, estote filii liberae, id est christianismum, solum legemque Christi atque evangelium in Christum suscipite, nihilque quasi ex ancillae filio habitote, idest sequimini judaicae disciplinae.

PL 8, 1187C

それゆえ諸君もまた、より容易く相続人となりうるようにと、肉にならった律法の遵守を付け加えたのであるから、自由な女の子らであれ。すなわち、キリスト教のみ、キリストの律法と福音のみをキリストにあって受け入れ、女奴隷の子から出たようなものを何一つ持つことのないようにせよ。すなわち、ユダヤの教えに従うことのないようにせよ〔底本は sequimini。否定を補って読む〕、ということである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.146

146

VERS. 31.-- Ergo, fratres, non simus ancillae filii, sed liberae. Ipse aptius hoc subjungendo declarat, quod jam qui Christum accepistis et meam fidem, ancillae filii non estis, id est non carnaliter sentitis, quoniam ancillae filius carnalis est; sed estis filii liberae, id est fidei filii.

PL 8, 1187D

〔第31節〕「それゆえ兄弟たちよ、我々は女奴隷の子ではなく、自由な女の子であろうではないか。」彼はこれをより適切に続けることによって、すでにキリストと私の信仰とを受け入れた諸君は、女奴隷の子ではないこと、すなわち肉にならって思うのではないことを明らかにする。女奴隷の子は肉の子だからである。むしろ諸君は自由な女の子、すなわち信仰の子であるということである。

In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 2.4.147

147

Hoc enim Isaac fuit secundum fidem et promissionem, filius spiritalis. Qua libertate Christus nos liberavit: illa scilicet libertate, qua mater est nostra libera, quae libera est, fide scilicet: haec enim vera libertas est, fidem servare in Deum, et Deum et Dei promissa omnia credere. Ergo secundum fidem nos Christus ad libertatem reduxit, et libertate fidei liberavit.

PL 8, 1187D

というのも、イサクは信仰と約束にならう霊的な息子であったからである。「キリストが我々を自由にしたその自由によって。」すなわち、我々の母が自由な女であるあの自由——それが自由であるのは信仰によってである——による自由である。まことの自由とは、神への信仰を守り、神とその約束のすべてを信じることだからである。それゆえキリストは、信仰にならって我々を自由へと連れ戻し、信仰の自由をもって我々を自由にしたのである。