In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.1
VERS. 1.-- O stulti Galatae, quis vos fascinavit, ante quorum oculos Christus Jesus proscriptus est, et in vobis crucifixus?
PL 8, 1166D〔第1節〕「おお、愚かなガラテヤ人たちよ、誰が汝らに魔法をかけたのか。汝らの目の前でキリスト・イエスは公示されて売り渡され、汝らのうちで十字架につけられたというのに。」
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.2
Non patiuntur fascinum, nisi qui in bono aliquo pollent, et patiuntur a malignis et invidis: et cum bonum ex evangelio vero accepissent, et in Christum crederent, et ejus promissa sperarent, nunc cum adjungere coeperint etiam judaismi disciplinam, quis, inquit, vos fascinavit, ut a bono vestro recederetis?
PL 8, 1166D何か善いものを豊かに持っている者でなければ、魔法にかけられることはない。そしてそれは、悪意ある者や妬む者によってかけられるのである。彼らは真の福音によって善いものを受け、キリストを信じ、その約束を望んでいたのに、今やユダヤ教の教えまでも付け加え始めたので、「誰が汝らに魔法をかけたのか」、諸君が自分の善いものから離れてしまうほどに、と彼は言うのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.3
Estis igitur stulti, id est non intelligentes. Quid autem admiserunt, unde stulti sunt? quod illis persuasum est colere judaismum.
PL 8, 1167Aそれゆえ、諸君は愚かなのである、すなわち理解していないのである。しかし、彼らは何をしてしまったから愚かなのか。ユダヤ教を守るようにと説得されてしまった、ということである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.4
Ergo proscriptus Christus est, id est bona ejus distracta et vendita sunt, quae utique in nobis erant, et judaismi persuasione proscripta sunt, vendita et perdita.
PL 8, 1167Aそれゆえ、キリストは公示され売り渡されたのである。すなわち、彼の財産は――それはまさに我々のうちにあったのだが――切り売りされ、売り渡されたのであり、ユダヤ教の説得によって公示され、売り渡され、失われたのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.5
Ergo stulti, quorum ante oculos Jesus Christus proscriptus est, ut ea bona in vobis praesentibus perirent, ut pereunt illa quae proscribuntur: quod non restitistis, non repugnastis, et idcirco stulti.
PL 8, 1167Aそれゆえ、諸君は愚かである。諸君の目の前でイエス・キリストは公示され売り渡され、その善いものは、諸君がその場に居合わせながら滅びてしまった。ちょうど公示され売り渡されるものが滅びるようにである。諸君が抵抗せず、逆らわなかったから、それゆえ愚かなのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.6
Denique et in hac sententia etiam illud est quod in vobis crucifixus est Christus; hoc enim fecerunt et in vobis illi Judaei, qui vobis persuaserunt ut judaismum sequeremini, quod fecerunt Christo ut in crucem tollerent: sic et persuadendo vobis judaismi disciplinam, et vobis Christum crucifixerunt.
PL 8, 1167Aそこで、この文言の中にはまた、キリストが諸君のうちで十字架につけられたということも含まれている。というのも、諸君にユダヤ教に従うようにと説得したあのユダヤ人たちは、諸君のうちでも、彼らがキリストを十字架に上げるために行ったのと同じことを行ったからである。すなわち、諸君にユダヤ教の教えを説得することによって、諸君のうちでもキリストを十字架につけたのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.7
Stulti ergo vos, Galatae, perdidistis ex vestris animis Christum et ejus bona. Nescio quis igitur vos in bonis vestris fascinavit. VERS. 2.-- Hoc solum volo discere a vobis.
PL 8, 1167Bそれゆえ、愚かな諸君、ガラテヤ人たちよ、諸君は自分たちの魂からキリストとその善いものを失ってしまったのである。それゆえ、何者とも知れぬ者が、諸君の善いものに関して諸君に魔法をかけたのである。〔第2節〕「私が汝らから知りたいのはただこの一事だけである。」
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.8
Nihil movebo, nihil reprehendam; hoc solum, inquit, volo discere, et a vobis discere; ex operibus legis spiritum accepistis, an ex auditu fidei quo meliores ad Dei cognitionem esse coepistis?
PL 8, 1167B私は何も動かさず、何も非難しない。「私が知りたいのはただこの一事だけである」と彼は言う。しかも諸君から知りたいのである。「汝らは律法の業によって霊を受けたのか、それとも信仰の聞き取りによってか。」その聞き取りによって、諸君は神の認識へ向けてより善い者となり始めたのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.9
Unde, inquit, provenit vobis accipere spiritum, ex operibus legis, an ex auditu fidei? Cum ergo vobis evangelizavi, ex auditu fidei spiritum accepistis: non ergo ex operibus legis.
PL 8, 1167B諸君が霊を受けることはどこから生じたのか、と彼は言う。「律法の業によってか、それとも信仰の聞き取りによってか。」それゆえ、私が諸君に福音を告げ知らせたとき、諸君は信仰の聞き取りによって霊を受けたのである。それゆえ、律法の業によってではない。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.10
Aut, si non ex operibus legis, quare nunc adjungitis judaicam disciplinam, ut ex operibus legis spiritum accipere vos credatis, et de Deo sentire, et Deum sperare, cum jam accepistis spiritum ex auditu fidei? id est quod audistis fidem in Christum sequendam?
PL 8, 1167Bあるいは、もし律法の業によってでないなら、なぜ諸君は今、ユダヤの教えを付け加えるのか。既に信仰の聞き取りによって霊を受けたのに、律法の業によって霊を受け、神について考え、神に望みをかけるのだと信じるためにか。信仰の聞き取りとは、すなわち、キリストへの信仰に従うべきだと諸君が聞いたということである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.11
Quod si ex auditu, contra fidem fit cum ex operibus legis spiritum vos accipere creditis, cum hac sola fide in Christum spiritus detur et datus vobis est. VERS. 3.-- Sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consumemini?
PL 8, 1167Cもしそれが聞き取りによるのであれば、諸君が律法の業によって霊を受けると信じるのは、信仰に反することになる。霊はこのキリストへの信仰のみによって与えられ、諸君に与えられたのだからである。〔第3節〕「かくも汝らは愚かなのか。霊によって始めながら、今は肉によって仕上げられようとしているとは。」
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.12
Expressit quid sit ex operibus legis, et quid sit ex auditu fidei: etenim opera legis nihil aliud agunt, nisi ut carni satisfaciant, ex carne affectum patiantur, carni subveniant. Secundum carnem igitur sapit, qui ex operibus legis justificari se credit.
PL 8, 1167C彼は、律法の業によるとはどういうことか、信仰の聞き取りによるとはどういうことかを明確にした。というのも、律法の業は、肉を満足させ、肉から情念を受け、肉を助けること以外の何も行わないからである。それゆえ、律法の業によって自分が義とされると信じる者は、肉に従って思っているのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.13
Vos igitur, inquit, sic estis stulti, sic non intelligentes, dum adjungitis opera ad justificationem vestram, quod est secundum carnem sapere, ut cum spiritu coeperitis per evangelium a me datum, ut ex auditu fidei in Christum acceperitis spiritum, nunc exitum actus vestri et vitae carne consumetis; id est operibus ad carnem et secundum carnem susceptis?
PL 8, 1167Cそれゆえ諸君は、と彼は言う、かくも愚かであり、かくも理解していない。諸君は自分たちが義とされることに業を付け加えている――それは肉に従って思うことである――。そのために、私によって与えられた福音を通して霊によって始めながら、すなわちキリストへの信仰の聞き取りによって霊を受けたのに、今や諸君の行いと生の終わりを肉によって仕上げようとしているのである。すなわち、肉のために、肉に従って引き受けられた業によってである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.14
VERS. 4.-- Tanta passi estis sine causa? Facile adducit ad patientiam talis oratio, quae reprehendit et monet, et tamen ipsam reprehensionem rursus reprehendit: namque reprehendit quod dixit, tanta passi estis sine causa, subdens si tamen sine causa.
PL 8, 1167D〔第4節〕「汝らは、これほどのことを理由もなく苦しんだというのか。」このような言葉は、非難しつつ勧告し、しかもその非難自体を再び非難するものであって、たやすく忍耐へと導く。すなわち彼は、「汝らはこれほどのことを理由もなく苦しんだ」と言ったことを、「もし本当に理由もなくであるなら」と付け加えることによって、自ら非難しているのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.15
Monet autem cum dicit, tanta passi estis, ut cum toleraverint multa fortiter cum acciperent fidem, etiam spiritaliter viverent; necessario enim qui spiritaliter incipit vivere, dum abjicit mundana, dum sustinet cum novello suo homine invidiam Graecorum et gentium imperitorum, multa necesse est patiatur, quae utique passos dicit Galatas.
PL 8, 1167D彼は「汝らはこれほどのことを苦しんだ」と言うとき、勧告もしている。信仰を受けたときに多くのことを勇敢に耐え忍んだのだから、霊的にも生きるように、と。というのも、霊的に生き始める者は必然的に、世界に属するものを捨て、その新しい人とともに、無知なギリシア人や異邦人の憎しみに耐えている間、多くのことを苦しまざるを得ないのであり、それをまさにガラテヤの人々が苦しんだのだと彼は言っているのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.16
Verum cum tanta passi sitis, hoc magis dolendum quod sine causa passi non pervenistis ad praemium ex fide, propter quam tanta passi sitis.
PL 8, 1168Aしかし、諸君がこれほどのことを苦しんだのであれば、なおさら嘆かわしいのは、理由もなく苦しんで、そのためにこれほど苦しんだはずの信仰による褒賞に到達しなかったということである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.17
Ne desperare tamen videretur, quod dixit sine causa, correxit reprehensionem suam dicendo, si tamen sine causa: possunt enim corrigi, ut non sit sine causa quod passi sunt, sed habeant causam perseverationis in fide praemium et confirmationem promissorum ex Christi fide.
PL 8, 1168Aしかし、「理由もなく」と言ったことで、彼らについて絶望しているように見えないように、彼は「もし本当に理由もなくであるなら」と言うことで自分の非難を修正した。というのも、彼らが苦しんだことが理由のないものではなく、信仰における堅忍の理由――すなわち褒賞と、キリストへの信仰による約束の確証――を持ちうるように、正されることが可能だからである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.18
VERS. 5.-- Qui ergo tribuit vobis spiritum, et operatur virtutes in vobis ex operibus legis operatus est, an ex auditu fidei?
PL 8, 1168A〔第5節〕「それでは、汝らに霊を与え、汝らのうちに数々の力を働かせる方は、律法の業によって働かせたのか、それとも信仰の聞き取りによってか。」
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.19
Quoniam supra dixit, tanta passi estis, et exposuit quae passi viderentur, vel talia atque ejusmodi, in eo tamen quod toleraverunt, utique virtutes habuerunt circa tolerantiam: conjungit igitur, qui tribuit vobis spiritum, operatur virtutes in vobis, quibus virtutibus tanta passi estis et tolerastis.
PL 8, 1168B先に彼は「汝らはこれほどのことを苦しんだ」と言い、彼らが苦しんだと見えること、あるいはそれに類することを説明したが、それでも彼らが耐え忍んだという点において、彼らはまさに忍耐に関わる数々の力を持っていたのである。それゆえ彼は、「汝らに霊を与える方は、汝らのうちに数々の力を働かせる」と続ける。その数々の力によって、諸君はこれほどのことを苦しみ、耐え忍んだのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.20
Jam ex hoc utique intelligere illos facit, quod operatus sit in his Deus virtutes plurimas: et si operatus est virtutes, tribuit illis spiritum.
PL 8, 1168Bこのことから彼は、神が彼らのうちに非常に多くの力を働かせたことを、まさに彼らに理解させる。そして、もし数々の力を働かせたのであれば、神は彼らに霊を与えられたのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.21
Ergo confirmato eo quod datus sit illis spiritus, recte procedit interrogatio, utrum ex operibus legis operatus sit Deus in illis virtutes an ex auditu fidei.
PL 8, 1168Bそれゆえ、彼らに霊が与えられたことが確認された上で、神が彼らのうちに数々の力を働かせたのは律法の業によってか、それとも信仰の聞き取りによってか、という問いが正しく進められるのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.22
Utique autem non ex operibus; non enim ulla opera a vobis progressa sunt, sed audistis fidem, et obaudistis fidei; et propterea operatus est in vobis Deus virtutes: et si operatus est, tribuit vobis spiritum: operatus est autem, et tribuit spiritum, si quidem multa et tanta passi estis.
PL 8, 1168Bもちろん、業によってではない。というのも、諸君からは何の業も出て来なかったが、諸君は信仰を聞き、信仰に聞き従ったからである。それゆえ、神は諸君のうちに数々の力を働かせた。そしてもし働かせたのであれば、諸君に霊を与えられたのである。そして、神は働かせ、霊を与えられたのである。諸君は実に多くの、これほどのことを苦しんだのだから。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.23
Hoc autem sine quare? sine causa? Quod tamen correxit, quod non sine causa: nam sperat illos corrigi posse.
PL 8, 1168Cでは、これは何の理由もなしにであったのか。「理由もなく」であったのか。それでも彼は、理由がないわけではないと修正した。彼らが正されうると望んでいるからである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.24
Redit igitur ad confirmationem quod ex auditu fidei ista omnia eis provenerint: et id approbat, ut numquam mirabile aliquid eveniat et incredibile, nisi obaudiatur fidei evangelii.
PL 8, 1168Cそれゆえ彼は、これらすべてのことが彼らに信仰の聞き取りから生じたのだという確認へと立ち戻る。そして彼は、福音の信仰に聞き従うのでなければ、驚くべきことも信じがたいことも決して起こらないということによって、それを裏づけるのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.25
Dat igitur similitudinem ex lectione quae continet admirabilia passionum, quae passi sunt Galatae, et toleraverunt per fidem, ac propterea per spiritum datum et virtutem sibi a Deo operatam. VERS. 6.-- Sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad justitiam.
PL 8, 1168Cそれゆえ彼は、ガラテヤの人々が苦しみ、信仰によって耐え忍んだ驚くべき苦難を含む、聖書の一節から類比を示す。彼らが耐え忍んだのは、与えられた霊と、神によって彼らのうちに働かされた力とによってであった。〔第6節〕「アブラハムが神を信じ、それが彼にとって義と認められたように〔ad justitiam。この聖句に限り「義と認められた」と訳す〕。」
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.26
In Genesi (cap. XV, 61) hoc positum quod Abraham credidit Deo, et reputatum est ei ad justitiam ita Deus operatur virtutes cum fides provenerit in hominum animis, et fides ut in Deum credant. Reputatum est, inquit, Abrahae ad justitiam, quia credidit Deo.
PL 8, 1168C創世記には(創世記15:61)〔底本は cap. XV, 61。創世記15:6 の誤りと思われる〕、アブラハムが神を信じ、それが彼にとって義と認められたと記されている。このように、人々の魂に信仰が生じ、その信仰によって神を信じるようになるとき、神は数々の力を働かせるのである。「アブラハムにとって義と認められたのは、彼が神を信じたからである」、と彼は言う。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.27
Ergo et vos tanta perpessi estis et tolerastis atque vicistis: et virtutes in vobis operatus est Deus atque operatur, quia per auditum fidei credidistis Deo. Intellegitur ergo quoniam qui ex fide. VERS. 7.-- Ii filii sunt Abrahae.
PL 8, 1168Dそこで諸君もまた、これほど多くの苦しみに耐え忍び、そして勝利したのである。神が諸君のうちに数々の力を働かせ、また働かせつつあるのは、諸君が信仰の聞き取りによって神を信じたからである。それゆえ、「信仰による者たち、」〔第7節〕「彼らこそアブラハムの子である」ということが理解される。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.28
Semini enim Abrahae promissa sunt multa; ipse autem ex fide acceptus est ad justitiam. Ergo quicumque sunt ex fide, ii sunt filii Abrahae, ut saepe admonuimus.
PL 8, 1168D実に、アブラハムの子孫には多くの約束がなされている。しかしアブラハム自身は、信仰によって義と認められたのである。ゆえに、信仰による者は誰であれ、アブラハムの子である。我々がしばしば説き聞かせてきた通りである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.29
Omne mysterium, quod a Domino nostro Jesu Christo actum est, fidem solam quaerit: fuit enim pro nobis actum, et in nostram resurrectionem actum et liberationem, si fidem in mysterium Christi et in Christum habeamus.
PL 8, 1169A我々の主イエス・キリストによって行われたあらゆる奥義は、ただ信仰のみを求める。すなわちそれは我々のために行われ、我々の復活と解放のために行われたのであって、それは我々がキリストの奥義への、またキリストへの信仰を抱く場合のことである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.30
Hoc enim praelusit divinitas et praemisit, ut ex fide homo justificaretur. Ut reputatum est igitur Abrahae ad justitiam, quia fidem habuit; sic et nos, si fidem habemus in Christum ejusque mysterium, erimus filii Abrahae, id est reputabitur nobis omnis vita ad justitiam.
PL 8, 1169Aというのも、神性はこのことを前もって演じ、あらかじめ示しておいたのである。人が信仰によって義とされるように、と。ゆえに、アブラハムが信仰を持っていたがゆえに義と認められたのと同じように、我々もまた、キリストとその奥義とへの信仰を持つならば、アブラハムの子となるであろう。すなわち、我々の全生涯が義と認められるであろう。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.31
Denique sic adjungit: et mysterium circa Abraham idcirco gestum est ut ex fide justificarentur homines, ex fide scilicet in Christum.
PL 8, 1169Aそこで彼は次のように付け加える。アブラハムをめぐる奥義が行われたのは、人々が信仰によって義とされるためであり、すなわちキリストへの信仰によってである、と。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.32
VERS. 8.-- Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, praedixit Abrahae, hoc est prophetae, ut id quod gerebatur circa unum, circa alios pronuntiaretur ad futura saecula.
PL 8, 1169A〔第8節〕「しかし聖書は、神が信仰によって異邦人を義とされることをあらかじめ見て、アブラハムにあらかじめ告げた。」アブラハムに、すなわち預言者に告げたのである。それは、ある一人をめぐって行われていたことが、後の世々にわたって、他の人々をめぐって宣言されるためであった。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.33
Providens, inquit, Scriptura, id est quae futura sunt videns; Scriptura, id est prophetia quae scripta est. Quid providens? quia justificare habet Deus gentes ex fide, idcirco eadem Scriptura praedixit Abrahae. Quid autem praedixit? ex fide justificari gentes.
PL 8, 1169B「聖書は」「あらかじめ見て」と使徒は言う。すなわち、来るべきことを見て、ということである。「聖書」とは、書き記された預言のことである。何をあらかじめ見ていたのか。神が信仰によって異邦人を義とすることになっている、ということである。それゆえに、同じ聖書がアブラハムにあらかじめ告げたのである。では何をあらかじめ告げたのか。信仰によって異邦人が義とされる、ということである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.34
Denique subjungit exemplum Scripturae, quod benedicentur; id est in quo Abraham ad justitiam reputatus est, scilicet ex fide. Hoc exemplum de Genesi est.
PL 8, 1169Bそこで彼は、聖書の実例として、彼らが祝福されるであろうことを付け加える。すなわち、アブラハムが義と認められたのと同じ仕方で、つまり信仰によってである。この実例は創世記からのものである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.35
Ergo qui ex fide sunt, benedicentur, quod est ad justitiam illis reputabitur, et a Deo benedicentur; benedicentur autem a Deo justificati: justificari autem est liberari a lege servitutis.
PL 8, 1169Bゆえに、信仰による者たちは祝福されるであろう。すなわち、彼らには義と認められることになり、神によって祝福されるであろう。しかし神によって祝福されるのは、義とされた者たちである。そして義とされるとは、隷属の律法から解放されることである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.36
Ergo ii qui ex fide benedicentur, quia ex fide benedictus est Abraham, benedicentur. Totum igitur fides est. Hoc ad Galatas quemadmodum revocatur? scilicet quoniam tantum ex fide non ex operibus benedictio provenit et justificatio.
PL 8, 1169Bゆえに、信仰による者たちが祝福されるのは、アブラハムが信仰によって祝福されたからであって、彼らも祝福されるのである。それゆえ、すべては信仰なのである。このことはガラテヤ人たちにどう関わるのか。すなわち、祝福と義とされることとは、業によってではなく、ただ信仰によってのみもたらされる、という点においてである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.37
Illi igitur erraverunt, qui praeter fidem quam acceperunt in Jesum Christum dominum nostrum, adjungendam etiam legem putaverunt et praecepta legis, idest ut ex operibus justificationem crederent.
PL 8, 1169Cゆえに、彼らは誤ったのである。すなわち、我々の主イエス・キリストへの信仰を受けていながら、それに加えて律法をも、律法の戒めをも付け加えるべきだと考えた者たち、すなわち、業によって義とされると信じた者たちである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.38
Denique ita adjungit, ut et contrarium doceat, ex operibus quid proveniat; ne veluti hoc aestiment Galatae, et fidem retinere credant in Christum; et nihilominus prodesse sibi amplius posse, si agant aliquid et ex operibus.
PL 8, 1169Cそこで彼は、業から何が生じるのかという反対のことも教えるために、次のように付け加える。ガラテヤ人たちが、キリストへの信仰を保持していると自ら信じつつ、それでもなお、業からも何かを行えばそれだけ一層自分の益になり得ると見なすことのないようにである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.39
At contra Apostolus negat ex operibus benedictionem provenire: sed quod est etiam gravius, et contrarium benedictioni, sub maledictione esse eos, qui ex operibus agunt. VERS. 10.-- Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledictione sunt.
PL 8, 1169Cところが使徒は、祝福が業からもたらされることを否定する。それどころか、いっそう重大なことに、そして祝福とは正反対のこととして、業によって行う者たちは呪いのもとにあると言う。〔第10節〕「律法の業による者は誰であれ、呪いのもとにあるからである。」
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.40
Vehementer igitur adjunxit non modo non benedici eos qui ex operibus sunt, sed etiam eos esse sub maledictione qui ex operibus legis sunt.
PL 8, 1169Dかくして彼は激しい調子で、業による者たちが祝福されないだけでなく、律法の業による者たちが呪いのもとにさえあるということを付け加えたのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.41
Quod autem dixit, ex operibus legis, intelligamus esse etiam opera christianitatis, maxime illa quae saepe Apostolus mandat, sicut sibi mandatum ait, pauperum memores simus et caetera quae in hoc Apostolo ad vivendum praecepta retinentur, quaeque opera ab Apostolo omni christiano implenda mandantur.
PL 8, 1169Dしかし彼が「律法の業」と言ったことについては、キリスト教の業というものもまたあるのだと理解しよう。とりわけ、使徒がしばしば命じているもの、たとえば彼自身に命じられたこととして「我々が貧しい人々を心に留めるように」と彼が言うもの、また、この使徒の書簡において生きるための戒めとして保持されているその他のもの、そして使徒によってすべてのキリスト教徒が果たすべきものとして命じられている業のことである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.42
Alia igitur opera legis, scilicet observationes, immolationes agni cum jam pascha completum sit per Christum caeteraque opera quae faciunt etiam circa circumcisionem et cibos vel habendos vel praestandos intelligamus.
PL 8, 1170Aそれゆえ、律法の業とはそれとは別のもの、すなわち種々の遵守事項、過越の子羊を屠ること――すでにキリストによって過越は成就されているのに――、また割礼をめぐって、あるいは摂るべき食物や供すべき食物をめぐって彼らが行うその他の業のことであると理解しよう。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.43
Igitur opera legis cum nescimus, Christus qui in coelis est et ad carnem usque descendit, utramque ecclesiam copulat et jungit.
PL 8, 1170A〔底本はここでガラテヤ3:10から3:20の註解へ飛ぶ〕ゆえに、我々が律法の業を知らないとき、天におられ、肉にまで降られたキリストは、両方の教会を結び合わせ、つなぎ合わせるのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.44
Est ergo mediator, et mysterio suo per angelos disposito, quasi mediator liberat istam ecclesiam, id est membra ecclesiae, et revocat ad superiorem Ecclesiam. Ergo mediator cum sit Christus.
PL 8, 1170Aこうして彼は仲介者である。そして、天使たちを通して定められたその奥義によって、仲介者として、この教会を、すなわち教会の肢体を解放し、上なる教会へと呼び戻すのである。ゆえに、キリストは仲介者である。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.45
VERS. 20.-- Non est autem unius mediator qui mediator est: Deus autem unus est. Christus est qui revocat et jungit Ecclesiae membra sua. Num igitur lex hoc facit? Numquid lex mediator est?
PL 8, 1170A〔第20節〕「仲介者である者は、一者だけの仲介者ではない。しかし神は唯一である。」教会の肢体を呼び戻し、結び合わせるのはキリストである。それでは、律法はこのことを行うだろうか。律法は仲介者であろうか。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.46
Si ergo lex mediator non est; neque enim cum lex sit factorum, jungit aliqua quae sunt separata; de factis enim tantummodo judicat: quae idcirco interposita, inquit, quousque veniret Christus, id est semen cui promissa est haereditas, in cujus manu dispositum est, quod dispositum est per angelos, qui mediator est, et mediator utique inter duo.
PL 8, 1170Bもし律法が仲介者でないとすれば――実に律法は行いの律法であるから、分たれているものを結びつけることはない。律法はただ行いについてのみ裁くのである――、それゆえにこそ律法は「間に置かれた」と使徒は言う。「来るまで」、すなわちキリストが、つまり「相続が約束された子孫」が来るまで、である。その方の「手に」、「天使たちを通して定められた」ものが定められたのであり、この方こそ「仲介者」である。そして仲介者とは、当然、二者の間に立つ者である。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.47
Dixique duo; Deus autem unus est: ergo mediator Dei tantum esse non potest, quia unus Deus.
PL 8, 1170Bそして私は「二者」と言った。「しかし神は唯一である」。ゆえに仲介者は神だけの仲介者ではあり得ない。神は唯一だからである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.48
Ita nullo modo lex justificat, nullo modo lex factorum haereditatem consequitur: quia haeredes illi sunt qui inde originem ducunt, et inde spiritum accipiunt, unde haereditas veniet; scilicet jungente Christo ea quae sunt separata, et liberante partem ecclesiae quae hic per errores mundi tenetur, et revocante ad ecclesiam coelestem: ipse est enim solus mediator.
PL 8, 1170Bかくして律法はどのようにしても義とすることはなく、行いの律法はどのようにしても相続を得ることはない。なぜなら、相続人であるのは、そこから起源を引き、そこから霊を受ける者たちだからである。相続はそこから来るのであり、すなわちキリストが分たれているものを結び合わせ、世界の誤りによってここに捕らわれている教会の部分を解放し、天上の教会へと呼び戻すことによってである。実に彼こそが唯一の仲介者だからである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.49
Mediator autem, ut docuimus, non unius: reliqui enim post Deum, unum non sunt: solus autem Deus unus est: ergo quidquid extra Deum est multa sunt, quae adjungi possunt, quia inde sunt, aut separata sunt, quia ita mysterium fuit, et ita est etiam nunc, ut jungantur; quia longe alia sunt et divisa et hostilia et peritura.
PL 8, 1170Cしかし仲介者は、我々がすでに教えたように、「一者だけの仲介者ではない」。というのも、神に次ぐ他のものたちは、一なるものではないからである。ひとり神のみが唯一なのである。ゆえに、神の外にあるものは、すべて多であって、それらは結び合わされ得る。なぜなら、それらはそこから出たものだからである。あるいはそれらは分たれているが、それは、それらが結び合わされるようにという奥義がかつてそうであり、今もなおそうだからである。なぜなら、それらは互いにまったく異なり、分裂し、敵対し、滅び去るものだからである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.50
Solus ergo Deus cum sit, praeter Deum mediator est, qui tamen non est unius mediator. Ipse autem mediator, alia quae inter se mysterio quodam discreta sunt, quodam rursus mysterio reconciliat atque conjungit.
PL 8, 1170C神のみがそうであるがゆえに、神の他に仲介者があり、しかしそれは一者だけの仲介者ではない。ところがこの仲介者自身が、ある奥義によって互いに分たれている他のものたちを、再びある奥義によって和解させ、結び合わせるのである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.51
Sumus autem nos, et qui separati sumus per majores nostros, et juncti rursus per majores quidem, sed secundum Christum, id est secundum fidem: unde apparet sine mediatore nos non posse liberari.
PL 8, 1171Aしかるに、我々こそがそれである。我々の祖先たちによって分たれた者たちであり、そして再び結び合わされた者たちである――祖先たちによってではあるが、しかしキリストに従って、すなわち信仰に従ってである。ここから、仲介者なしには我々は解放され得ないということが明らかになる。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.3.52
Quod si ita est, vana spes est de factorum lege credere justificationem et salvationem; quae, ut diximus, non mediator est: solus enim Christus mediator, qui jungit illa inter quae mediator est. Ergo per Christum justificatio et liberatio, non per legem factorum.
PL 8, 1171Aもしそうであるならば、行いの律法から義とされることと救いとを信じるのは空しい望みである。それは、我々がすでに述べたように、仲介者ではないからである。なぜなら、ただキリストのみが仲介者であり、彼こそが、その間に立つところのものどもを結び合わせる方だからである。ゆえに、義とされることと解放とはキリストによるのであって、行いの律法によるのではない。