In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.0.1
Epistola ad Galatas missa dicitur ab Apostolo ab Epheso civitate: et idcirco quidam illam praemittunt epistolam, hanc ordinant consequentem.
PL 8, 1145Dガラテヤ人への書簡は、使徒がエフェソの都市から送ったものと言われている。それゆえある人々はかの書簡を先に置き〔illam が指す書簡は本文からは確定できない。エフェソ書と取るのが自然である〕、これを後に続くものとして並べる。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.0.2
Summa autem hujus epistolae haec est: errare Galatas quod ad evangelium fidei, quod est in Christo adjungant judaismum, corporali intellectu observantes sabbatum, et circumcisionem, item caetera opera quae ex lege perceperant.
PL 8, 1145Dこの書簡の要旨はこうである。ガラテヤ人は、キリストにおける信仰の福音に、肉的な理解によって安息日と割礼、その他律法から受け継いだもろもろの業を守りつつ、ユダヤ教を結びつけている点で誤っている。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.0.3
His rebus motus Paulus scribit hanc epistolam, eos volens corrigere et a judaismo revocare, ut fidem tantum in Christum servent, et a Christo spem habeant salutis et promissionum ejus: scilicet quod ex operibus legis nemo salvetur.
PL 8, 1146Dパウロはこれらの事柄に動かされてこの書簡を書き、彼らを正し、ユダヤ教から引き戻して、キリストへの信仰のみを保たせ、キリストから救いとその約束の希望を抱かせようとしている。すなわち、律法の業によっては誰も救われない、ということである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.0.4
Ut refutet ergo ista quae adjungunt, confirmare vult evangelium suum. Ut autem det auctoritatem evangelio suo, adhibet principia, dicens, se esse apostolum non ab hominibus neque per hominem.
PL 8, 1146Dそこで、彼らが付け加えているこれらのことを論駁するために、彼は自分の福音を確証しようとする。そして自分の福音に権威を与えるために、冒頭の言葉を用い、自分は人々からでも人を通じてでもなく使徒である、と述べる。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.0.5
His divisionibus, quod evangelium revelatione susceperit judaeus, et acriter judaeus; quod post triennium Hierosolymam ad Petrum venerit; quod quindecim diebus cum eo fuerit; quod Hierosolymam post quatuordecim annos redierit: quibus omnibus hoc ostendit, nihil se ab his didicisse vel propter exiguam praesentiam, vel propter longam absentiam.
PL 8, 1147Aこれらの区分によって——彼がユダヤ人でありながら、しかも熱心なユダヤ人でありながら、啓示によって福音を受けたこと、三年の後にエルサレムに上ってペトロのもとに来たこと、彼と共に十五日間いたこと、十四年の後にエルサレムに戻ったこと——これらすべてによって彼が示すのは、自分がわずかな滞在のゆえにも長い不在のゆえにも、彼らから何ひとつ学ばなかったということである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.0.6
Confirmata igitur auctoritate quod a Deo susceperit evangelium Domino nostro Jesu Christo, subjungit ipsa praecepta, id est non esse jungendum corporalem intellectum judaismi: et id se dicit olim ostendisse et egisse, cum ageret etiam contra Petrum.
PL 8, 1147Aこうして、自分が神と我々の主イエス・キリストとから〔底本は a Deo … Domino nostro Jesu Christo で、間に et が無い。ミーニュの脚注は、写本にこのとおり et が無いが、パウロ自身は「イエス・キリストと父なる神」と言うとする。これに従い、並べて訳した〕福音を受けたということについて権威を確証したうえで、彼は戒めそのものを付け加える。すなわち、ユダヤ教の肉的な理解を結びつけてはならないということである。そして彼は、自分がかつてこのことをすでに示し、行っていたと言う。ペトロに対してさえ事を構えたときのことである。
In Epistolam Pauli ad Galatas Libri Duo 1.0.7
Deinde exsequitur hoc ipsum, asserens unum esse evangelium quod ipse docuit, et longe errare eos qui judaismi praecepta jungunt et observationem. Haec igitur quemadmodum tractet, suo loco dividemus: interim ad principium epistolae revertamur.
PL 8, 1147A続いて彼はまさにこの点を追求し、自分が教えた福音はただ一つであり、ユダヤ教の戒めと遵守を結びつける者たちは大きく誤っていると主張する。ではこれらのことを彼がどう論じているかは、しかるべき箇所で分けて論じることにし、いまは書簡の冒頭に戻ろう。