De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 7.1
Quod autem matutinum scriptura tacuit, rationem pandit quando lucem fieri praecepit. Quid autem ortus lucis ostendere potuit, si non matutinum esse definivit?
PL 8, 1012Dしかし聖書が朝について沈黙していることは、〔神が〕光が生じるよう命じたときに、その理由を明らかにしている。もし朝であると定めていないのなら、光の生じることは、いったい何を示すことができたであろうか。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 7.2
Nec enim dies extra matutinum appellari potuit: recteque dicimus, Deus cum lucem vocavit diem, matutinum intra eum conclusit. Namque finito die vespera oriri coepit, quae nocte tota operando perveniret ad matutinum de secundo die, in qua firmamentum fieret.
PL 8, 1012Dというのも、昼は朝を外にしては呼ばれ得なかったからである。我々は正しくこう言う。神が光を昼と呼んだとき、朝をその内に含めたのだ、と。というのも、昼が終わると夕べが生じ始め、夜のあいだずっと働いて、第二日の朝、すなわち大空が造られる朝へと至ったからである。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 7.3
Et licet de tertia et quarta die, in qua solem et lunam fabricavit, disputaverimus; tamen plenius requiramus in qua die homo factus sit, utrum quinta die aut sexta, ut inveniatur vespera si prior est a matutino.
PL 8, 1012Dそして、第三日と、太陽と月とを造った第四日とについては既に論じたが、それでもなお、人間がどの日に造られたのか、第五日であるか第六日であるかを、より詳しく問おう。それは、夕べが朝より先にあるかどうかを見出すためである。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 7.4
Dixit enim Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et fecit Deus hominem: ad imaginem Dei fecit illum: masculum et feminam fecit eos, deditque illis omne pabulum ad escam.
PL 8, 1013A「神は言った。『我々の像に、我々の似姿に、人を造ろう』。そして神は人を造った。神の像にかたどって彼を造った。男と女とに彼らを造り、彼らにあらゆる糧を食物として与えた」。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 7.5
Et factum est vespera, et factum est mane dies sextus (Gen., I, 26, 27 et 31) . Unde si matutina ista de sexta die est, homo ergo quinta die factus est. Nam si sexta die factus est, approbatur matutina ista de septima die esse, in qua Deus requievit.
PL 8, 1013A「夕べがあり、朝があった。第六の日である」(創世記1:26、27、31)。それゆえ、もしこの朝が第六日のものであるなら、人間は第五日に造られたことになる。しかし、もし第六日に造られたのであれば、この朝は、神が休んだ第七日のものであると証されることになる。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 7.6
Quod si minime, redde mihi hic opera sexti diei ubi sunt, quo consummata sunt omnia quae die sexto facta esse dixit. Quinto autem die invenio aquas produxisse, reptilia atque volatilia; non hominem, qui de terra factus cum quadripedibus et bestiis terrae.
PL 8, 1013Aもしそうでないなら、第六日の業がどこにあるのか、私に示せ。第六日になされたと言われるすべてのことが、そこで完成されているはずだからである。しかし第五日には、私が見出すのは、水が這うものと飛ぶものとを生み出したことであって、人間ではない。人間は、地の四足の獣・地の獣たちとともに、地から造られたのである。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 7.7
Quod si quinta die homo cum supradictis factus est: neque ea quae aquae produxerunt invenimus, neque illa quae sexta die consummata sunt.
PL 8, 1013Bもし人間が上に述べたものとともに第五日に造られたのであれば、我々は水が生み出したものも、第六日に完成されたものも、見出すことができない。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 7.8
Et quomodo Scriptura dicit septima die requievisse Deum ab omnibus operibus suis, quando invenio post hominem et ea quae cum homine sunt facta, consummatam esse omnem operam quam Deus initiaverat facere?
PL 8, 1013Bそして、私が、人間とその人間とともに造られたものの後に、神が始めたすべての業が完成されたのを見出すというのに、聖書はどうして、神が第七日にそのすべての業から休んだと言うのであろうか。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 7.9
Itaque si quinta die homo et supra memorata facta sunt, quinta die omnia consummata invenimus esse, ut sexta die definiamus, Deum ab omnibus operibus suis requievisse.
PL 8, 1013Bそれゆえ、もし人間と上に述べたものが第五日に造られたのであれば、我々はすべてが第五日に完成されたと見出すのであり、そうであれば我々は、神がそのすべての業から休んだのは第六日であると定めることになる。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 7.10
Quod si post aquarum creationem intelligas vesperam, invenire poteris non quarti diei principia, sed quintae noctis initia.
PL 8, 1014Aもしお前が、水の創造の後に夕べがあると理解するなら、お前が見出すことができるのは、第四日の初めではなく、第五の夜の始まりである。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 7.11
Quod si verum est, matutinum istud, quod post vesperam appellatum est, non ad quintam diem pertinere, sed ad sextam, quia in eo scriptura docet nos, quod homo factus est.
PL 8, 1014Aもしこれが真であるなら、夕べの後に呼ばれたこの朝は、第五日にではなく、第六日に属することになる。なぜなら、その中で聖書は、人間が造られたことを我々に教えているからである。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 7.12
Unde post facturam ejusdem hominis vesperam factam dicit, et matutinum, quod vere septimi diei est principium. In ipso enim matutino requievit Deus ab omnibus operibus suis, quae coeperat facere: non in vespera quae sexti diei sequentia erat.
PL 8, 1014Aそれゆえ、この同じ人間が造られた後に、夕べが生じたと言い、そして朝が生じたと言う。それは真に第七日の初めである。というのも、まさにその朝において、神は、始めたすべての業から休んだのであって、第六日に続く夕べにおいてではないからである。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 7.13
Tu nunc, amice, perspice planius lectionem, et fac animo tuo satis, non posse noctem praeponi diei, sic neque vesperam matutino, in quo actus et opus diei definitum ostenditur, et sic vespera prosecuta appellatur.
PL 8, 1014Aさあ、友よ、この読みをより明らかに見極めよ。そして、夜が昼に先立つことはできず、同様に、昼の行為と業とが定められて示される朝に、夕べも先立つことはできないということを、お前の心に納得させよ。そしてこのようにして、夕べは後続のものとして呼ばれるのである。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 7.14
Denique post sexti diei vesperam cessavit mentionem facere ex ipsa, sicut de matutina, quam aperte lucideque septimam diem propheta denuntiavit ipsam esse. Unde si non ipsa, tu nunc doce de dilectione septimam vesperam, ut sequatur illam et matutinum.
PL 8, 1014B実に、第六日の夕べの後は、朝について言及したようには夕べについて言及することをやめた。その朝を、預言者は明白かつ明瞭に第七日そのものであると告げたのである。それゆえ、もしその朝が第七日そのものでないというなら、お前は今、この読みから第七の夕べを教えよ〔底本は de dilectione。de lectione と読む〕。それに朝も続くように。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 7.15
Quod si non invenis, crede lectioni septimam diem ipsam esse, quae post vesperam matutinum appellata est.
PL 8, 1014Bもしお前がそれを見出せないなら、夕べの後に朝と呼ばれたもの自体が第七日である、とこの読みを信じよ。