De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 5.1
Forte si te ipsum interrogem, respondebis mihi quarta die facta esse, et contendes matutinam istam de tertia die esse. Quae matutina vere de tertia die si fuisset, numquam priores nostri quarta die factum solem et lunam professi fuissent.
PL 8, 1011Cもし私がお前自身に尋ねるなら、お前はおそらく私に、それは第四日に造られたと答え、この朝が第三日のものであると主張するであろう。しかし、もしその朝が本当に第三日のものであったなら、我々の先人たちが、太陽と月は第四日に造られたと言い表すことは決してなかったであろう。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 5.2
Qui si quarta die facti sunt, matutinum istud non de tertia die est, sed de quarta, in qua sol et luna et caetera facta sunt. Denique dividunt inter diem et noctem in inchoationibus suis.
PL 8, 1011Dもしそれらが第四日に造られたのであれば、この朝は第三日のものではなく、第四日のものであり、その日に太陽と月とその他のものが造られたのである。そして、それらは自らの始まりにおいて昼と夜とを分けるのである。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 5.3
Sic enim aequilibravit inter eos auctor eorum, ut tantumdem mundi spatium tenerent, percurrerent: non quo adimpleto officio receptaculum haberent requiescendi, sed immo suis limitibus incessabiliter currunt.
PL 8, 1011Dというのも、それらの創造者は、それらが世界の同じだけの広がりを占め、そこを走り抜けるように、それらの間を釣り合わせたからである。務めを果たし終えて休息の場を持つためではなく、むしろそれぞれの限界の内を絶え間なく走り続けるのである。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 5.4
Namque sol quod per annum ambulat, luna illud triginta diebus currere dignoscitur. Peragrantes cyclum orbis ad punctum priorem reversi sunt, unde processerant. Non ergo pausaverunt cum totum cyclum cucurrerunt: aut doce scriptum esse, et ego conquiesco.
PL 8, 1011Dというのも、太陽が一年をかけて歩む道のりを、月は三十日で走ることが知られているからである。両者は、世界の周回を巡り終えると、出発した先の点へと戻る。それゆえ、周回のすべてを走り終えたとき、それらは止まりはしなかった。もしそう書かれているのであれば教えよ、私は納得しよう。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 5.5
Sed non doces, quia nec invenis, sicut Salomon dicit: Oritur sol, et occidit sol, et ad suum locum revertitur. Ipse oriens vadit ad Austrum, et gyrans circumit usque ad Aquilonem (Eccle. I, 5) .
PL 8, 1012Aしかしお前は教えない。見出せないからである。ソロモンが言う通りである。「日は昇り、日は沈み、自分の場所へと帰って行く。昇っては南へ向かい、巡りめぐって北へと至る」(コヘレト1:5)。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 5.6
Si existimas occidere solem, redde nobis rationem quomodo ad suum locum revertitur. Unde si subterfugit te sensus falsa effingere, crede Salomoni dicenti ipsum orientem ad Austrum ire, ita ut gyrans perveniat ad Aquilonem: Quia gyrans gyrando peragrat spiritus, in circuitum suum convertitur spiritus (Ibid., 6) .
PL 8, 1012Aもしお前が、太陽は沈むと考えるのであれば、それが自分の場所へどのように帰って行くのか、その理由を我々に示せ。それゆえ、もしお前の考えが偽りを作り上げることから逃れられないのであれば、ソロモンが、日は昇っては南へ行き、巡りめぐって北へ至ると言うのを信じよ。「風は巡りながら巡り行き、その巡る道に帰って来る」(コヘレト1:6)。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 5.7
Quid apertius poterimus nos disputare, quando propheta paucis verbis quaestionem nostram deliniaverit, spiritum esse qui gyrans gyrando incessabiliter orbem totum peragret?
PL 8, 1012A預言者がわずかな言葉で、風こそが巡りながら絶え間なく全世界を巡り行くものだ、と我々の問いを描き出してくれた以上、我々はこれよりも明白に論じることができようか。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 5.8
Sic dies unus definitur, et ad alium matutinum transitur, propter quod in dies, menses, annos instituti sunt.
PL 8, 1012Bこうして一日が定められ、次の朝へと移り行く。それゆえに、それらは日々、月々、年々のために定められたのである。