De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 4.1
Igitur, amice, si hodie dies ita definitur, quare non credamus prophetae dicenti ipsum in initio factum esse quod hodie fiat: nihil novum sub sole esse, neque adjectum aliquid esse, neque diminutum?
PL 8, 1011Bそれゆえ、友よ、今日、昼がこのように定められているのであれば、なぜ我々は、今日なされていることが初めになされたことと同じであると言う預言者を信じないのか。太陽の下に新しいものは何もなく、付け加えられたものも、減らされたものもない、と。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 4.2
Manet vespera usque in matutinum, noctisque horas adimplens, et sic una dies definita appellatur, in quo matutinum non primi diei esse dicatur, sed secundi initium inveniatur. Requirimus autem utrum in die Dominus noster operatus est, an in nocte?
PL 8, 1011B夕べは朝に至るまで続き、夜の時刻を満たして、こうして一つの定められた日と呼ばれる。その中で、朝は第一日のものとは言われず、第二日の初めであると見出されるのである。我々はしかし、我々の主が昼に働いたのか、それとも夜に働いたのかを問う。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 4.3
Certe si in die, matutinum istud non primi diei esse adjudicatur, quando firmamentum coeli in eo fieri mandatur. Si autem secunda die firmamentum factum est, secundi diei matutinum esse apparuit.
PL 8, 1011B確かに、もし昼に働いたのであれば、この朝は第一日のものとは判定されない。なぜなら、その中で天の大空が造られるよう命じられているからである。しかし、もし大空が第二日に造られたのであれば、それは第二日の朝であったことが明らかとなる。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 4.4
Aequilibratio enim diei et noctis definita extiterat: propter quod unus dies in numero appellatus erat.
PL 8, 1011Bというのも、昼と夜との釣り合いは定められたものとして存在していたからである。それゆえに、数の上で「一日」と呼ばれていたのである。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 4.5
Iterum dicit scriptura: Congregetur aqua in congregatione una, et pareat arida (Gen. I, 9) , quam germinare mox praecepit herbam pabuli secundum genus suum, et ligna fructifera. In quibus factum est vespere, factum est et mane dies tertius.
PL 8, 1011Cまた聖書はこう言う。「水は一つの集まりに集められ、乾いた地が現れよ」(創世記1:9)。そしてその地に、すぐに、その種類に従って牧草と実を結ぶ木々とを芽生えさせるよう命じた。これらのことの中で、夕べがあり、朝があった。第三の日である。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 4.6
Itaque si matutinum istud de die tertia suscipis, cur dicit Scriptura: Fiant duo luminaria in firmamento coeli, sic ut luceant super terram in inchoatione diei et noctis: ita ut dividant inter diem et noctem, et sint in signa, dies et tempora et annos? (Ibid., 14) .
PL 8, 1011Cそれゆえ、もしお前がこの朝を第三日のものとして受け取るのであれば、なぜ聖書はこう言うのか。「天の大空に二つの光る物があれ。昼と夜との始まりにおいて地の上を照らし、昼と夜とを分け、しるしとなり、日と季節と年のためとなれ」(創世記1:14)。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 4.7
Nullus autem hominum legem sciens, qui tibi consentiat tertia die solem et lunam factam fuisse.
PL 8, 1011Cしかし、律法を知る人間で、太陽と月が第三日に造られたとお前に同意する者は一人もいない。