De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 6.1
Fac tibi de caetero satis, et consenti parentibus nostris prioribus haec tradentibus quae supra memorati sumus, lucem istam non totum orbem tenere, sed medium. Et ideo quacumque sol respexerit, diem et horas fieri.
PL 8, 1012Bこの他のことについては、自らに満足するがよい。そして、我々が上で述べた、この光が全世界を占めるのではなく、その半ばを占めるということを伝えた我々の先祖たちに同意せよ。それゆえ、太陽がどこを見ようとも、そこに昼と時刻とが生じるのである。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 6.2
Ita cum peragrans agrando delato spatio horas mutet. Quod si verum est, ubi matutinum factum fuerit, manere diutius non poterit ibi matutinum: quia cum sol ambulat ad alia loca, horae semper se mutant, et ita fit ut perveniatur ad vesperam.
PL 8, 1012Bこうして、巡り行きつつ〔底本は peragrans agrando。本文が崩れているらしく、peragrando などの意と解した〕、進んだ道のりに応じて時刻を変えるのである。もしこれが真であるなら、朝がひとたび生じた所に、朝がそれ以上長くとどまることはできない。なぜなら、太陽が他の場所へと歩み行くとき、時刻はつねに移り変わり、こうして夕べに至ることになるからである。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 6.3
Sequens vero est in officio noctis quod horae supplent. Sed cum matutinum oriri videmus, defectum tenebrarum esse recognoscimus, et quando vespera fit, dies occasum patitur.
PL 8, 1012Bしかし、時刻が満たすのは夜の務めにおいて後に続くものである。しかし我々が朝の昇るのを見るとき、それを闇の欠落であると認め、夕べが生じるとき、昼が没するのをこうむるのだと認めるのである。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 6.4
Sic enim climata coeli distinxit inter diem et noctem, ut quacumque parte sol gressum fecerit, matutinum habeatur: totidemque luna ubi peragrarit, vespera esse agnoscatur, quae sequentis diei esse dicitur.
PL 8, 1012Cこのようにして〔神は〕天の諸地帯を昼と夜とに区別したのであり、太陽がどの部分に歩みを進めようとも、そこに朝があるとされ、同じく月が巡り行った所には、夕べがあると認められる。そしてそれは次の日のものであると言われる。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 6.5
Stultum namque est audire noctem priorem secundum vesperam factam fuisse, postque matutinum ortum esse. Quod si vespera prior facta fuisset, non aliquem noster legislator reveritus esset, unam noctem in numero noctium illam pronuntiare.
PL 8, 1012Cというのも、先の夜が夕べに従って造られ、その後に朝が生じたと聞くのは愚かなことだからである。もし夕べの方が先に造られたのであれば、我々の立法者は誰をも憚ることなく、その夜を夜々の数の中の一つと宣言していたであろう。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 6.6
Nemo quod primum et principale habet contemnit illud enuntiare, et id quod subsequens est audiat nominare. Itaque si ab hominibus nihil tale deprehenditur, quomodo a vobis reputatur ut matutinum posterius factum dies unus appelletur?
PL 8, 1012C誰も、第一のもの、主たるものを持ちながら、それを告げることを軽んじて、その後に続くものをあえて名指す〔底本は audiat。audeat と読む〕ようなことはしない。それゆえ、もし人間の間でそのようなことが何も見出されないのであれば、後になって生じた朝が「第一の日」と呼ばれるとは、諸君によってどうして考えられるのか。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 6.7
Quare non profiteris quod prius legisti, lucem factam et diem appellatam, postque tenebras noctem vocatam? Non ergo ante nox facta est, quam dies. Sic nec vesperam credere debes, quam matutinum diei primum intelligas factum fuisse.
PL 8, 1012Cなぜお前は、先に読んだこと、すなわち光が造られて昼と呼ばれ、その後に闇が夜と呼ばれたということを、言い表さないのか。それゆえ、夜は昼より先に造られたのではない。同様に、夕べを〔先と〕信じるべきではなく、むしろ昼の朝が先に造られたと理解すべきである。