De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 2.1
Pandimus itaque singula quae lectio Geneseos doceat. Sed longum est sermonem de his quae supra dicta sunt facere: et de coelo ac terra, tenebris et abysso, aqua et spiritu disputare intermittamus, quia necdum tempus est aliquid de his dicere, quam hunc magis ad proposita respondere atque satisfacere.
PL 8, 1009Dそこで我々は、創世記の読みが教えるところを一つ一つ明らかにしよう。しかし、すでに述べたことについて論じるのは長くなるので、天と地、闇と深淵、水と霊について論じることは差し控えよう。なぜなら、これらについて何かを語るべき時はまだ来ておらず、それよりもむしろ提起された問いに答え、満足させることの方が大事だからである。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 2.2
Est quidem quod tenebrae totum mundum possidebant, ut lectio superiori textu declarat. Sic namque dictum est: Fiat lux, et facta est lux (Gen. I, 3) .
PL 8, 1010A確かに、闇が全世界を領していたことは、先の本文の読みが示す通りである。すなわち、こう言われている。「光あれ。すると光があった」(創世記1:3)。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 2.3
Requiritur a sapientibus ubi facta sit lux: nec enim tenebrae substantivae erant, ut philosophi dicunt, et figuratio quaedam materialis in illis erat: nihil sunt.
PL 8, 1010A光がどこで造られたのかは、賢者たちに問われる。というのは、哲学者たちの言うところによれば、闇は実体的なものではなく、その内には何らかの質料的な形もなかった〔nec と et が噛み合わず、本文が崩れているらしい。哲学者の主張の一部として、質料的な形もなかった、と解した〕。それらは無であるからだ。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 2.4
Sed absit a nobis cum illis aliquid sentire, quando divina scriptura dicat Deum creasse tenebras et fecisse coelum. Quod ergo a Deo fit, substantivum esse creditur. Unde si substantivae sunt, non luce facta in nihilum redactae sunt.
PL 8, 1010Bしかし、神の聖書が、神が闇を創造し、天を造ったと言っている以上、我々が彼らと同じ考えを持つことは断じてあってはならない。それゆえ、神によって造られたものは、実体あるものと信じられる。したがって、もしそれらが実体的であるなら、光が造られたからといって無に帰せられたのではない。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 2.5
Sed neque simul mixtae sunt, quia utrumque substantiae sunt, quae sibi contrariae hodieque sunt, ut calidum frigido, vel dulcedo amaritudini. Sed quando temperantur invicem, sibi necessaria esse dignoscuntur.
PL 8, 1010Bまた、それらが混じり合ったのでもない。両者はともに実体であって、今日もなお互いに相反するものだからである。あたかも熱が冷に、甘さが苦さに相反するように。しかし互いに調和させられるとき、互いに必要なものであると知られる。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 2.6
Cesset itaque calumnia, si secundum substantiam contrarias diximus, sed necessarias in gignendi creatura, et requiescendi ab operibus omnibus esse.
PL 8, 1010Bそれゆえ、我々が実体の上で相反すると言ったからといって、非難はやむべきである。それらは、被造物を生み出すため、またすべての業から休むために、必要なものだからである。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 2.7
Ostendimus tamen luce facta tenebras non ablatas, sed immo docet Scriptura in parte eas redactas, hoc est in medio orbe condensatas, ut lux facta mediam partem mundi illuminaret. Nec enim Dei substantia est lux mundialis, quae facta est ut totum orbem possideret.
PL 8, 1010Bしかし我々は、光が造られたことによって闇が取り去られたのではないことを示した。むしろ聖書は、闇が一部に押しやられた、すなわち世界の半分に凝縮されたことを教えている。それは、造られた光が世界の半分を照らすためである。というのも、全世界を領するために造られた世界の光は、神の実体ではないからである。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 2.8
Alia autem lux quae vera est, quae totum mundum illuminare potest, de qua Evangelista dicit: Est lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9) .
PL 8, 1010Cしかし、真である別の光があり、それは全世界を照らすことができるものである。福音書記者はこれについてこう言っている。「まことの光がある。この世界に来るすべての人を照らす光である」(ヨハネ1:9)。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 2.9
Vera itaque lux illuminat totum mundum, quia tenebrae cedunt locum suo auctori: sicut et sol a vero lumine obscurabitur, tenebrisque contegetur.
PL 8, 1010Cこうしてまことの光は全世界を照らす。闇は自らの創造者〔suo auctori の指すものは定かでない。闇を創造した神と取った〕に場所を譲るからである。ちょうど太陽もまことの光によって暗くされ、闇に覆われることになるように。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 2.10
Illa autem quae vera lux necdum est, ideo mundum universum suo apice desemel illuminare non potuit, immo non debuit, ne dies definita esse adjudicaretur, sed momentis horarum velociori cursu statueretur.
PL 8, 1010Cしかし、いまだまことの光ではないかの光は、その頂点をもって全世界を一度に照らすことができなかった。いや、そうすべきではなかった。それは、昼が定まったものと判定されず、時々刻々のより速い運行によって定められるためである。
De verbis Scripturae: Factum est vespere et mane dies unus 2.11
Infirmitas enim creaturae apparet totum mundum non posse circumvallare, ideoque partibus hodieque dignoscitur peragrare.
PL 8, 1010Cというのも、被造物の弱さは、全世界を取り囲むことができないことに現れているからであり、それゆえ今日もなお、部分ごとに巡り行くと知られるのである。