Epistola ad S. Cyprianum 6.1
Quamquam nobis differendae hujus rei necessitas major incumbat, quibus, post excessum nobilissimae memoriae viri Fabiani, nondum est episcopus propter rerum et temporum difficultates constitutus, qui omnia ista moderetur, et eorum qui lapsi sunt possit cum auctoritate et consilio habere rationem.
PL 3, 967C我々にとって、この事柄を延ばすべき必要はいっそう重くのしかかっている。というのも、この上なく高貴な記憶に値する人ファビアヌスの死去の後、事態と時勢の困難ゆえに、これらすべてを取り仕切り、倒れた者たちについて権威と思慮とをもって処置を下しうる司教が、いまだ立てられていないからである。
Epistola ad S. Cyprianum 6.2
Quamquam nobis in tam ingenti negotio placeat quod et tu ipse tractasti; prius Ecclesiae pacem sustinendam, deinde sic collatione consiliorum cum episcopis, presbyteris, diaconis, confessoribus pariter ac stantibus laicis facta, lapsorum tractare rationem.
PL 3, 968A我々には、この上なく重大な事柄において、あなた自身も論じたところが良いと思われる。すなわち、まず教会の平和を待つべきであり、それから司教たち、長老たち、執事たち、告白者たち、そしてまた堅く立つ信徒たちと共に思慮を交わし合わせた上で、そのようにして倒れた者たちについての処置を論じるべきである、ということである。
Epistola ad S. Cyprianum 6.3
Perquam enim nobis et invidiosum et onerosum videtur, non per multos examinare quod per multos commissum videatur fuisse, et unum sententiam dicere cum tam grande crimen per multos diffusum notetur exisse; quoniam nec firmum decretum potest esse, quod non plurimorum videbitur habuisse consensum.
PL 3, 968A多くの者によって犯されたと見えることを、多くの者によって吟味せず、これほど大きな罪状が多くの者に広まって出たと知られていながら一人が判断を下すことは、我々にとって甚だ非難を招き、かつ重荷であると思われる。というのも、多くの者の合意を得たとは見えないような決定は、確固たるものとはなり得ないからである。
Epistola ad S. Cyprianum 6.4
Aspice totum orbem pene vastatum, et ubique jacere dejectorum reliquias et ruinas, et idcirco tam grande expeti consilium quam late propagatum videtur esse delictum.
PL 3, 968A見よ、全世界がほとんど荒廃し、至るところに打ち倒された者たちの残骸と廃墟が横たわっているのを。それゆえ、罪がかくも広く伝わったと見えるのに応じて、かくも大きな思慮が求められているのである。
Epistola ad S. Cyprianum 6.5
Non sit minor medicina quam vulnus est, non sint minora remedia quam funera: ut quo modo qui ruerunt, ob hoc ruerunt quod caeca temeritate nimis incauti fuerunt; ita qui hoc disponere nituntur, omni consiliorum moderamine utantur, ne quid, non ut oportet factum, tamquam irritum ab omnibus judicetur.
PL 3, 968B治療は傷よりも小さくあってはならず、対処は葬いよりも小さくあってはならない。ちょうど倒れた者たちが、盲目な軽率さによってあまりに不用意であったがゆえに倒れたように、これを取り計らおうとする者たちは、あらゆる思慮の抑制を用いなければならない。しかるべく行われなかった事柄が、無効なものとして万人によって断じられることのないようにである。
Epistola ad S. Cyprianum 6.6
Uno igitur eodemque consilio, iisdem precibus et fletibus, tam nos qui usque adhuc videmur temporis istius ruinas subterfugisse, quam illi qui in has temporis videntur clades incidisse, divinam majestatem deprecantes pacem ecclesiastico nomini postulemus: mutuis votis nos invicem foveamus, custodiamus, armemus: oremus pro lapsis, ut erigantur: oremus pro stantibus, ut non ad ruinas usque tententur: oremus ut qui cecidisse referuntur, delicti sui magnitudinem agnoscentes, intelligant non momentaneam neque praeproperam desiderare medicinam: oremus ut effectus indulgentiae lapsorum subsequatur et poenitentia, ut intellecto suo crimine velint nobis interim praestare patientiam, nec adhuc fluctuantem turbent Ecclesiae statum; ne interiorem nobis persecutionem ipsi incendisse videantur, et accedat ad criminum cumulum quod etiam inquieti fuerunt. Maxime enim illis congruit verecundia, quorum in delictis damnatur mens inverecunda.
PL 3, 968Bそれゆえ、ただ一つの、同じ思慮によって、同じ祈りと涙とをもって——今なおこの時代の破滅を免れていると見える我々も、この時代の災いに陥ったと見えるあの者たちも共に——神の威厳に嘆願し、教会の名に平和を求めようではないか。互いの願いをもって、我々は互いに温め合い、守り合い、武装し合おう。倒れた者たちのために、彼らが立ち上がるよう祈ろう。立っている者たちのために、彼らが破滅にまで誘われることのないよう祈ろう。倒れたと伝えられる者たちが、自らの罪の大きさを認め、束の間の、性急な治療を求めるべきではないと悟るよう祈ろう。倒れた者たちへの寛恕の実現に、悔い改めが続くよう祈ろう——彼らが自らの罪状を悟った上で、さしあたり我々に忍耐を示すことを望み、なお揺れ動いている教会の状態をこれ以上乱すことのないように。彼ら自身が我々に内なる迫害を燃え立たせたと見えることのないように、また彼らが騒がしくもあったということが罪状の山にさらに加わることのないように。というのも、その罪において恥知らずな心が断じられている者たちにこそ、この上なく慎ましさがふさわしいからである。