ノウァティアヌスfl. c. 250

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistola ad S. Cyprianum

Caput IV 第IV章

Novatian · Epistola ad S. Cyprianum · PL 3, 966C · 2 sectiones

Epistola ad S. Cyprianum 4.1

1

Quamquam Confessorum quoque, quos hic adhuc in carcerem dignitas suae confessionis inclusit et ad certamen evangelicum sua fides in confessione jam gloriosa semel coronavit, litteras habeas conspirantes cum litteris nostris, quibus severitatem evangelicae disciplinae protulerunt, et illicitas petitiones ab Ecclesiae pudore revocarunt.

PL 3, 966C

告白者たちについても——彼らはここでなお、自らの告白の尊厳によって牢獄に閉じ込められており、その信仰は告白においてすでに栄光あるものとなって、福音の戦いに向けてすでに一度、冠を授けられているのだが——あなたは彼らの書簡を、我々の書簡と一致するものとしてお持ちであろう。彼らはその書簡において福音の規律の厳格さを表し、不法な請願を教会の名誉から遠ざけたのである。

Epistola ad S. Cyprianum 4.2

2

Nisi hoc fecissent, disciplinae evangelicae ruina non facile sarciretur, praesertim cum nulli magis tam congruum esset tenorem evangelici vigoris illibatum dignitatemque servare, quam qui se excruciandos et excarnificandos pro Evangelio furentibus tradidissent, ne martyrii honorem merito perderent, si in occasione martyrii, praevaricatores Evangelii esse voluissent: nam qui quod habet, non custodit in eo ex quo illud possidet, dum id ex quo possidet violat, amittit illud quod possidebat.

PL 3, 967A

もし彼らがそうしなかったならば、福音の規律の崩壊は容易には繕われなかったであろう。とりわけ、福音の力の筋道を汚さず、その尊厳を保つことがふさわしいのは、誰よりもまず、福音のために猛り狂う者たちに自らを苛まれ、責め苛まれるままに引き渡した者たちである。それは、殉教の機会において福音に背く者であろうとして、殉教の誉れを当然にも失うことのないためである。なぜなら、あるものを持つ者が、それを持つ根拠となっているものを守らず、その根拠となっているものを侵すならば、彼はその持っていたものを失うことになるからである。