Epistola ad S. Cyprianum 3.1
Hoc nos non falso dicere superiores nostrae litterae probaverunt, in quibus vobis sententiam nostram dilucida expositione protulimus adversus eos qui se ipsos infideles illicita nefariorum libellorum professione prodiderant, quasi evasuri irretientes illos diaboli laqueos viderentur, quo non minus quam si ad nefarias aras accessissent, hoc ipso quod ipsum contestati fuerant, tenerentur; sed etiam adversus illos qui accepta fecissent, licet praesentes cum fierent non adfuissent, cum praesentiam suam utique, ut sic scriberentur mandando, fecissent.
PL 3, 965B我々がこれを偽りなく語っていることは、先の我々の書簡が証明した。その書簡において我々は、諸君に対し、明瞭な説明のうちに我々の判断を示した——忌まわしい証明書の不法な申告によって自ら不信仰であることを露わにした者たちに対して。彼らは悪魔の絡めとる罠を逃れたかに見えようとしたが、忌まわしい祭壇に赴いた場合と何ら変わりなく、まさにその申告を自ら証言したという事実そのものによって捕らえられていたのである。しかしまた、たとえその場に居合わせなかったとしても、そのように書き記させるよう指示することによって確かに自らの臨席を行った、受理させた者たちに対しても、我々は判断を示したのである。
Epistola ad S. Cyprianum 3.2
Non est enim immunis a scelere, qui ut fieret imperavit; nec est alienus a crimine, cujus consensu, licet non a se admissum crimen, tamen publice legitur; et cum totum fidei sacramentum in confessione Christi nominis intelligatur esse digestum, qui fallaces in excusatione praestigias quaerit, negavit: et qui vult videri propositis adversus Evangelium vel edictis vel legibus satisfecisse, hoc ipso jam paruit quod videri paruisse se voluit.
PL 3, 966A命じてそれをなさしめた者は、悪事から無縁ではない。また、自らが犯したのではない罪であっても、その同意のもとにそれが公然と読み上げられるならば、その者は罪と無縁ではない。そして信仰の秘義の全体はキリストの名の告白のうちに要約されると解される以上、言い訳において欺瞞の幻惑を求める者は、既に否認したのである。福音に逆らって定められた布告や法に従ったと見られることを望む者は、従ったと見られることを望んだ、まさにそのことによって、既に従ったのである。
Epistola ad S. Cyprianum 3.3
Nec non etiam contra illos quoque qui illicitis sacrificiis manus suas atque ora polluerant, pollutis ante mentibus propriis, unde etiam sunt ipsae manus atque ora polluta, fidem nostram consensumque monstravimus.
PL 3, 966A不法な生贄によって自らの手と口を汚した者たち、しかも先に自らの心を汚していたがゆえに、まさにそこからその手と口もまた汚されたのであるが——彼らに対しても、我々は自らの信仰と合意を示したのである。
Epistola ad S. Cyprianum 3.4
Absit enim ab Ecclesia Romana vigorem suum tam profana facilitate dimittere, et nervos severitatis eversa fidei majestate dissolvere; ut cum adhuc non tantum jaceant, sed et cadant eversorum fratrum ruinae, properata nimis remedia communicationum, utique non profutura, praestentur, et nova per misericordiam falsam vulnera veteribus transgressionis vulneribus imprimantur, ut miseris ad eversionem majorem eripiatur et poenitentia.
PL 3, 966Bローマの教会が、かくも涜聖の安易さによってその力を手放し、信仰の威厳を覆して厳格の力を解くなど、断じてあってはならない。それは、倒れた兄弟たちの破滅がいまだ横たわっているだけでなく、なお崩れ落ちつつあるにもかかわらず、あまりに急がれた交わりの治療が、益するところのないままに施され、偽りの慈しみによる新たな傷が背きの古い傷の上に刻まれ、哀れな者たちからいっそう大きな破滅へと向けて悔い改めまでも奪われる、そのようなことになってはならないからである。
Epistola ad S. Cyprianum 3.5
Ubi enim poterit indulgentiae medicina proficere, si etiam ipse medicus intercepta poenitentia indulget periculis, si tantummodo operit vulnus, nec sinit necessaria temporis remedia obducere cicatricem? Hoc non est curare, sed, si dicere verum volumus, occidere.
PL 3, 966B寛恕という治療がどこで功を奏することができようか、医師自らが悔い改めを断ち切って危険に対して寛恕を与え、ただ傷を覆い隠すのみで、時という必要な治療が瘡蓋を張るのを許さないのだとすれば。これは治療することではなく、真実を語ろうとするならば、殺すことである。