ノウァティアヌスfl. c. 250

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistola ad S. Cyprianum

Caput II 第II章

Novatian · Epistola ad S. Cyprianum · PL 3, 965A · 4 sectiones

Epistola ad S. Cyprianum 2.1

1

Nec hoc nobis nunc nuper consilium cogitatum est, nec haec apud nos adversus improbos modo supervenerunt repentina subsidia, sed antiqua haec apud nos severitas, antiqua fides, disciplina legitur antiqua.

PL 3, 965A

この方針は今にわかに我々の間で考え出されたものではなく、これら不正の者たちに対する対策も、我々のもとに近ごろ突如として現れたものではない。むしろこの厳格さは我々のもとで古くからのものであり、信仰も古く、規律もまた古くから伝わるものと知られている。

Epistola ad S. Cyprianum 2.2

2

Quoniam nec tantas de nobis laudes Apostolus protulisset dicendo: Quia fides vestra praedicatur in toto mundo (Rom. I, 8) , nisi jam exinde vigor iste radices fidei de temporibus illis mutuatus fuisset, quarum laudum et gloriae degenerem fuisse, maximum crimen est.

PL 3, 965A

というのも、使徒が「汝らの信仰は全世界に宣べ伝えられている」(ローマ1:8)と述べて我々についてこれほどの称賛をもたらしたのも、この力がすでにかの時代より信仰の根をそこから受け継いでいたからにほかならない。この称賛と栄光から堕落した者となることは、この上ない罪である。

Epistola ad S. Cyprianum 2.3

3

Minus est enim dedecoris numquam ad praeconium laudis accessisse, quam de fastigio laudis ruisse. Minus est criminis honoratum bono testimonio non fuisse, quam honorem bonorum testimoniorum perdidisse.

PL 3, 965B

称賛の誉れに一度も達したことがないことは、称賛の頂きから転落することに比べれば、恥辱が少ない。善き証しによって誉れを受けたことがなかったことは、善き証しの誉れを失うことに比べれば、罪が少ない。

Epistola ad S. Cyprianum 2.4

4

Minus est, sine praedicatione virtutum ignobilem sine laude jacuisse, quam exhaeredem fidei factum laudes proprias perdidisse: ea enim quae in alicujus gloriam proferuntur, nisi anxio et sollicito labore serventur, in invidiam maximi criminis intumescunt.

PL 3, 965B

徳の宣揚もなく、無名のまま称賛も受けずに横たわっていることは、信仰の相続から除かれた者となって自らの称賛を失うことに比べれば、なお軽い。なぜなら、ある者の栄光のために示されたものは、心を砕く不断の労苦によって守られるのでなければ、この上ない罪という悪評にまで膨れ上がるからである。