Epistola ad S. Cyprianum 1.1
Quamquam bene sibi conscius animus, et Evangelicae disciplinae vigore subnixus, et verus sibi in decretis coelestibus testis effectus, soleat solo Deo judice esse contentus, nec alterius aut laudes petere aut accusationes pertimescere, tamen geminata sunt laude condigni, qui cum conscientiam sciant Deo soli debere se judici, actus tamen suos desiderant etiam ab ipsis suis fratribus comprobari.
PL 3, 963Bおのれに疚しいところのない心は、福音の規律の力に支えられ、天の定めにおいて自らへの真実な証人となっている以上、神のみを裁き主として満ち足りるのを常とし、他人の称賛を求めることも、非難を恐れることもない。しかしそれでもなお、二重に称賛に値する者たちがいる。彼らは、良心において神のみに裁きを負うべきことを知りながら、なお自分の行いが、他ならぬ自らの兄弟たちによっても是認されることを望むのである。
Epistola ad S. Cyprianum 1.2
Quod te, frater Cypriane, facere non mirum est; qui pro tua verecundia et ingenita industria, consiliorum tuorum nos non tam judices voluisti quam participes inveniri: ut in tuis rebus gestis laudem tecum, dum illas probamus, inveniremus, et tuorum consiliorum bonorum coheredes, quia et affirmatores, esse possimus.
PL 3, 964B兄弟キプリアヌスよ、あなたがそうすることに何の不思議もない。あなたはその慎み深さと生まれながらの勤勉さゆえに、我々があなたの決定に対して裁き手であるよりもむしろ与り手として見出されることを望んだ。それはあなたの行った事どもにおいて、我々がそれを是認する際にあなたと共に称賛を見出し、あなたの善き決定の共同の相続人となり、それを支持する者ともなり得るためである。
Epistola ad S. Cyprianum 1.3
Idem enim omnes credimur operati, in quo deprehendimur eadem omnes censurae et disciplinae consensione sociati.
PL 3, 964B我々は皆が同じことをなしたと信じられている。同一の譴責と規律とへの一致によって結ばれた者として、我々が皆そこに見出されるからである。
Epistola ad S. Cyprianum 1.4
Quid enim magis aut in pace tam aptum, aut in bellis persecutionis tam necessarium, quam debitam severitatem divini vigoris tenere? quam qui remiserit, instabili rerum cursu erret semper necesse est, et huc atque illuc variis et incertis negotiorum tempestatibus dissipetur, et quasi extorto de manibus consiliorum gubernaculo, navim ecclesiasticae salutis illidat in scopulos: ut appareat non aliter saluti ecclesiasticae consuli posse, nisi si qui et contra ipsam faciunt quasi quidam adversi fluctus, repellantur; et disciplinae ipsius semper custodita ratio, quasi salutare aliquod gubernaculum in tempestate, servetur.
PL 3, 964B実に、平和の時にこれほど適い、迫害の戦いの中でこれほど必要なことが、神の力の要求する厳格さを守ること以外に何があろうか。この厳格さを緩める者は、事の不安定な流れの中で常にさまよわざるを得ず、あちこちと、様々で定まらぬ事態の嵐に翻弄され、あたかも決定という舵を手からもぎ取られたかのように、教会の救いという船を岩礁に打ち当てることになる。こうして明らかになるのは、教会に逆らって行動する者たちが、いわば逆巻く波のように押し返され、また規律そのものの理が常に守られて、嵐の中の救いの舵であるかのように保たれるのでなければ、教会の救いは他の仕方では図られ得ない、ということである。