De Cibis Judaicis 6.1
Sed non ex hoc statim quia libertas ciborum concessa, luxuria permissa est: nec quia liberalius nobiscum Evangelium gessit, continentiam sustulit.
PL 3, 961Cしかし、食物の自由が許されたからといって、そのことから直ちに放埒が許されたわけではない。福音が我々に対してより寛大にふるまったからといって、節制を取り除いたわけでもない。
De Cibis Judaicis 6.2
Non, inquam, ex hoc ventri procuratum est, sed ciborum forma monstrata est: ostensum est quid juris esset, non quo in gurgitem cupiditatis iretur, sed quo Legis ratio redderetur.
PL 3, 961C私は言う。これによって腹のために取り計らわれたのではなく、食物の形が示されたのである。何が権利として認められるかが示されたのであり、欲望の深淵へと向かうためではなく、律法の理法が本来のところへ返されるためであった。
De Cibis Judaicis 6.3
Caeterum nihil ita intemperantiam coercuit quam Evangelium: nec ita constrictas quisquam gulae leges dedit, quam Christus: qui (Matth. V, 3, 6) beatos legitur pronuntiasse, sed egenos; et felices esurientes atque sitientes (Luc. VI, 24) ; miseros divites, quibus ad imperium ventris et gulae servientibus voluptatum numquam posset materia deficere, ne desinere servitus posset; argumentum felicitatis putantes, concupiscere quantum possint, nisi quod et sic minus possint, quam concupiscunt.
PL 3, 961Cしかし、福音ほど無節制を抑えたものはなく、キリストほど食欲に厳しい律法を与えた者はいない。キリストは、幸いな者たちと宣言したと読まれるが、それは貧しい者たちであり(マタイ5:3,6)、飢え渇く者たちを幸せな者とし(ルカ6:24)、富める者たちを惨めな者としたのである。腹と食欲の命令に仕える者たちにとって、快楽の材料が尽きることは決してあり得ず、それゆえその隷属がやむこともあり得ない。彼らは、望みうる限り欲することを幸福のしるしだと考えているが、そのようにしてもなお、欲するほどには能わないのである。
De Cibis Judaicis 6.4
Nam et (Ibid. XVI, 19) Lazarum in ipsa fame ipsisque ulceribus et canibus divitis praeferens, carnifices salutis ventrem et gulam coercebat exemplis (I Tim. VI, 8) .
PL 3, 962A実に、飢えそのもの、まさにその潰瘍と犬たちのうちにあったラザロ(ルカ16:19)を、富める者よりも上に置くことによって、キリストは実例をもって、救いの処刑人である腹と食欲とを抑えたのである(一テモテ6:8)。
De Cibis Judaicis 6.5
Apostolus quoque habentes, dicendo, victum et vestitum, his contenti sumus, frugalitatis et continentiae legem dabat; parum existimans profuturum esse quod scripserat, etiam exemplum se scriptorum suorum dabat, subjiciens non immerito esse (Ibid. 10) omnium malorum avaritiam radicem, sequitur enim praecurrentem luxuriam.
PL 3, 962A使徒もまた、「衣食があれば、我々はそれで満足すべきである」と言うことによって、質素と節制の律法を与えた。自分が書いたことだけでは十分に益とならないと考え、自らその書いたことの実例をも与えたのである。彼は続けて、あらゆる悪の根は貪欲であるとするのは理由のないことではない(一テモテ6:10)、なぜならそれは放埒に先立たれて後に続くものだからである、と述べている。
De Cibis Judaicis 6.6
Quidquid haec per vitia consumpserit, illa per scelera restituit, orbe criminum recurso, ut rursum luxuria eximat, quidquid avaritia congesserat.
PL 3, 962B放埒が悪徳によって費やしたものはすべて、貪欲が悪事によって取り戻す。罪の環が巡り戻り、貪欲が積み上げたものを、放埒が再び使い果たすのである。
De Cibis Judaicis 6.7
Nec tamen desunt inter ista qui, cum sibi nominis Christiani vocem induerint, exempla praebeant intemperantiae et magisteria: quorum usque eo vitia venerunt, ut et jejuni matutino tempore bibant, non putantes Christianum esse potare post cibum, nisi in vacuas et inanes adhuc venas infusa statim post somnum vina descenderint: minus enim quae bibunt sapere videntur, si inter vina cibi permisceantur.
PL 3, 962Bしかし、こうしたことがらのうちにあってもなお、キリスト教徒という名を身にまとっておきながら、無節制の実例と教えを示す者たちが欠けているわけではない。彼らの悪徳はここまで至っている。すなわち、朝の時間にまだ断食のうちにありながら酒を飲み、眠りの直後、まだ空っぽで空虚な血管にぶどう酒が流れ込むのでなければ、食後に酒を飲むことはキリスト教徒らしくないと考えるほどである。実に、飲む酒に食物が混ざれば、その味わいはより劣って感じられるからである。
De Cibis Judaicis 6.8
Videas ergo tales novo genere adhuc jejunos et jam ebrios, non ad popinam currentes, sed popinam secum circumferentes: quorum quisquis salutat, non osculum dat, sed propinat.
PL 3, 962Bそれゆえ、このような者たちを目にすることになるだろう。新奇な仕方で、いまだ断食中でありながら、すでに酔っている者たちを。彼らは居酒屋へ走るのではなく、居酒屋を自分自身に携えて運んでいるのである。彼らのうちの誰であれ、挨拶する者は、口づけを与えるのではなく、杯を差し出すのである。
De Cibis Judaicis 6.9
Quid isti post cibum faciant, quos ebrios invenit cibus? aut quales istos sol in occasu relinquit, quos jam marcidos vino oriens aspicit? Sed quae detestanda sunt, non sunt nobis exempla ducenda.
PL 3, 962C食事によってすでに酔っている者たちが、食後に何をするというのか。あるいは、日の出がすでにぶどう酒によって萎えているのを見るような者たちを、日没はどのような姿で残していくというのか。しかし、忌むべきことがらを、我々が実例として引くべきではない。
De Cibis Judaicis 6.10
Sumenda sunt enim ea sola quibus animus noster melior reddatur: et licet in Evangelio per omnia ciborum redditus nobis usus sit; tamen intelligitur redditus, sed cum lege frugalitatis et continentiae.
PL 3, 962C取り入れるべきは、それによって我々の心がより善いものとされる、そのようなことがらのみである。福音において、食物のあらゆる用いが我々に取り戻されたとはいえ、それでも、質素と節制の律法とともに取り戻されたものと理解されるのである。
De Cibis Judaicis 6.11
Haec enim vel maxime decent Fideles, oraturos scilicet Deum, et acturos ei quidem gratias, non diebus tantum, sed et ipsis noctibus: quod fieri non poterit, si somnum gravem et molem pectori impositam mens cibo vinoque sopita non valuerit excutere.
PL 3, 962Cこれらのことは、まさに信徒たちにこそふさわしい。すなわち、神に祈り、神に感謝を捧げようとする者たちに。それも昼だけでなく、夜そのものにおいてもである。しかし、食物とぶどう酒によって眠り込んだ心が、胸に置かれた重い眠りと重みとを振り払うことができないならば、それはなし得ないことであろう。