ノウァティアヌスfl. c. 250

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › De Cibis Judaicis

Caput I 第I章

Novatian · De Cibis Judaicis · PL 3, 953A · 6 sectiones

De Cibis Judaicis 1.1

1

Et si mihi, fratres sanctissimi, exoptatissimus dies ille et inter praecipuos beatosque referendus est quo litteras vestras et scripta suscipio; (quid enim me aliud nunc faciat liberiorem?) tamen non minus egregium diem et inter eximios arbitror computandum, quo similes vobis affectu debitae charitatis remittens, et ego ad vos compari voto litteras scribo.

PL 3, 953A

最も聖なる兄弟たちよ、諸君の手紙と書き物を受け取るあの日が、私にとって最も待ち望まれた日であり、際立った幸いな日々の中に数えられるべきであるとしても(今の私をこれ以上自由にしてくれるものが、ほかに何かあろうか)、私は、諸君に対し当然払うべき愛の情に等しい思いを返しつつ、私自身も等しい願いをもって諸君へ手紙を書き送るこの日を、劣らず優れた日として、際立った日々の中に数えるべきだと考える。

De Cibis Judaicis 1.2

2

Nihil enim me, fratres sanctissimi, tantis constrictum vinculis tenet, nihil tantis curarum ac sollicitudinum stimulis excitat et exagitat, quam ne jacturam vobis quamdam per absentiam meam putetis illatam, cui remedium connitor dare, dum elaboro vobis me praesentem frequentibus litteris exhibere.

PL 3, 953A

最も聖なる兄弟たちよ、私をこれほど強い絆で縛り付けるものはほかになく、これほど強い気遣いと憂慮の刺激をもって私を駆り立て揺り動かすものもほかにない。それは、私が不在であることによって諸君に何らかの損失がもたらされたと諸君が思うのではないかという懸念であり、私はこれに対して救済を与えようと努め、頻繁な手紙によって自分自身を諸君の前に現存させようと励んでいるのである。

De Cibis Judaicis 1.3

3

Quamquam ergo et officium debitum, et cura suscepta, et ipsa ministerii imposita persona hanc a me litterarum scribendarum exposcant necessitatem, tamen vos illam plus exaggeratis, dum me ad scribendum frequentioribus litteris provocatis, et pronum me licet ad ista charitatis solemnia magis impellitis, dum sine cessatione in Evangelio vos perstare monstratis: ex quo efficitur, ut et ego vos litteris meis non tam instruam jam cruditos, quam incitem paratos.

PL 3, 953B

それゆえ、義務としての務め、引き受けた気遣い、そして務めによって課せられたその立場そのものが、私にこの手紙を書くという必要を求めているとはいえ、諸君はそれをさらに強めている。諸君がより頻繁な手紙を書くよう私を促し、私がもとより進んでいるにもかかわらず、この愛の恒例の務めへとなお一層駆り立てているからである。諸君が福音のうちに絶えることなく踏みとどまっていることを示しているからである。その結果、私は自分の手紙によって、すでに学び知っている諸君〔底本は cruditos。eruditos と読む〕を教えるというよりも、むしろすでに備えのできている諸君を奮い立たせることになるのである。

De Cibis Judaicis 1.4

4

Nam qui sincerum Evangelium et excretum ab omni perversae labe doctrinae non tantum tenetis, verum etiam animose docetis, magistrum hominem non quaeritis; qui rebus ipsis vos doctores esse monstratis.

PL 3, 953B

なぜなら、純粋な福音、あらゆる曲がった教えの汚れから清められた福音を、諸君は保持するだけでなく、勇んでそれを教えてもいるのだから、人間の教師を求めてはいない。事実そのものによって、諸君自身が教師であることを示しているのである。

De Cibis Judaicis 1.5

5

Currentes igitur vos exhortor et vigilantes excito, et adversus spiritalia nequitiae (Ephes. VI, 12) dimicantes alloquor, et ad brabium cursu vocationis in Christo (Phil. III, 14) tendentes impello: ut tam haereticorum sacrilegis calumniis, quam etiam Judaeorum otiosis fabulis calcatis et rejectis, traditionem solam Christi doctrinamque teneatis, ut condigne auctoritatem vobis ejus nominis vindicare possitis.

PL 3, 953C

そこで私は、走っている諸君を励まし、目覚めている諸君を奮い立たせ、悪の霊的なものども(エフェソ6:12)に対して戦っている諸君に語りかけ、キリストにあっての(フィリピ3:14)召しの競走における褒賞へ向かって進んでいる諸君を駆り立てる。異端者たちの瀆聖的な中傷も、ユダヤ人たちの無益な作り話も、共に踏みにじり退けて、キリストの伝承と教えのみを保持するように。それは、諸君がその御名の権威をふさわしく自らのものとして主張できるためである。

De Cibis Judaicis 1.6

6

Quam vero sint perversi Judaei, et ab intellectu suae Legis alieni, duabus epistolis superioribus, ut arbitror, plene ostendi, in quibus probatum est prorsus ignorare illos quae sit vera Circumcisio, et quid verum Sabbatum; quorum adhuc magis ac magis caecitas revincitur in hac epistola, in qua aliquid de Cibis ipsorum breviter disseritur: hinc etenim se solos sanctos, et caeteros omnes aestimant inquinatos.

PL 3, 954A

ユダヤ人たちがいかに曲がった者であり、自分たちの律法の理解から疎遠になっているかは、先の二通の手紙において、私が思うに十分に示した。そこでは、真の割礼が何であり、真の安息日が何であるかを、彼らがまったく知らずにいることが証明されている。彼らの盲目は、この手紙においてなお一層論駁される。この手紙では、彼らの食物について手短に論じるからである。すなわち彼らは、これによって自分たちだけを聖なる者とみなし、そのほかのすべての者を汚れた者とみなしているのである。