De Cibis Judaicis 5.1
Fuerit ergo tempus aliquod antiquum, quo istae umbrae vel figurae exercendae, ut abstinendum esset a cibis, quos institutio quidem commendaverat, sed Lex interdixerat.
PL 3, 959Cそれゆえ、これらの影や形が行われるべき、ある古い時代があったのであろう。すなわち、制定は勧めていたが律法が禁じていた食物を、控えるべきであった時代である。
De Cibis Judaicis 5.2
Verum jam (Rom. X, 4) finis legis Christus supervenit, cuncta legis obscura reserans, omnia quae sacramentorum nebulis antiquitas texerat.
PL 3, 960Aしかし今や、律法の終わりであるキリスト(ローマ10:4)が到来し、律法の暗いことがらすべてを、すなわち古代が秘義の霧によって覆い隠していたすべてのことを、開き示したのである。
De Cibis Judaicis 5.3
Magister enim venit insignis, et Doctor coelestis, et Institutor consummatae veritatis, sub quo merito jam dicitur: (Tit. I, 15) : Omnia munda mundis, inquinatis autem et infidelibus nihil mundum, sed polluta sunt eorum et mens et conscientia.
PL 3, 960A卓越した師にして天来の教師、全き真理の制定者が来られたのであり、その方のもとでまさに当然にもこう言われている(テトス1:15)。「清い者たちにはすべてが清い。しかし汚れた者たちと信じない者たちには何も清いものはなく、彼らの思いも良心も汚れている」と。
De Cibis Judaicis 5.4
Item alio loco (I Tim. IV, 4, 5) : Quia omnis creatura Dei bona, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur: sanctificatur enim per verbum Dei et orationem.
PL 3, 960Aまた別の箇所ではこうも言われている(一テモテ4:4,5)。「神のすべての被造物は善いものであり、感謝をもって受け取られるものは何一つ退けられるべきではない。それは神の言葉と祈りによって聖なるものとされるからである」と。
De Cibis Judaicis 5.5
Rursum alibi (I Tim. IV, 1, 2, 3) : Spiritus manifeste dicit, quod in novissimis diebus recedent quidam a fide attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum cauteriatam habentium conscientiam suam, prohibentium nubere, et abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et his qui cognoverunt Deum.
PL 3, 960Aまた別の箇所ではこう言われている(一テモテ4:1,2,3)。「霊は明らかにこう言う。終わりの日々には、ある者たちが信仰から離れ、惑わす霊どもに心を向け、悪霊どもの教えに、良心を焼き印で焼かれた偽り語る者たちの偽善のうちに従い、結婚することを禁じ、神が、信じる者たちと神を知った者たちとに、感謝をもって受け取らせるために創造された食物を断つことを命じるであろう」と。
De Cibis Judaicis 5.6
Adhuc in altera parte (I Cor. X, 25) , Omne quod in macello venit, manducate, nihil requirentes.
PL 3, 960Bさらに別の箇所では、こう言われている(一コリント10:25)。「食料市場に出まわるものはみな、何も詮索せずに食べよ」と。
De Cibis Judaicis 5.7
Ex quibus constat omnia ista suis benedictionibus reddita, jam Lege finita: nec ad solemnitates ciborum esse redeundum, quas et certa imperaverat causa, et jam sustulit libertas Evangelica manumissione revocata.
PL 3, 960Bこれらのことから明らかなように、律法がすでに終わりを迎えたいま、これらすべてのものはそれぞれの祝福へと返されたのであって、食物についての祝祭へと立ち戻るべきではない。それらの祝祭は一定の理由によって命じられていたものであったが、奴隷解放によって呼び戻された福音の自由が、いまやこれを取り除いたのである。
De Cibis Judaicis 5.8
Clamat Apostolus (Rom. XIV, 17) : Non est regnum Dei potus et cibus, sed justitia et pax et gaudium. Item alio loco (I Cor. VI, 13) : Esca ventri et venter escis; Deus autem et hunc et hanc evacuabit: corpus autem non fornicationi, sed Domino, et Dominus corpori.
PL 3, 960B使徒は叫ぶ(ローマ14:17)。「神の国は飲むことや食べることではなく、正義と平和と喜びである」と。また別の箇所では(一コリント6:13)こう言われている。「食物は腹のためにあり、腹は食物のためにある。しかし神は、これをもあれをも滅ぼされるであろう。肉体は淫らな行いのためではなく、主のためにあり、主は肉体のためにおられる」と。
De Cibis Judaicis 5.9
Deus ventre non colitur, nec cibis (Matth. XV, 17; Marc. VII, 19) , quos Dominus dicit perire, et in secessu naturali lege purgari. Nam qui per escas Dominum colit, prope est, ut Dominum habeat ventrem suum.
PL 3, 960B神は腹によって崇められるのではなく、食物(マタイ15:17、マルコ7:19)によってでもない。主は、それらが滅び、自然の理によって密かな所で浄化されると言われる。食物によって主を崇める者は、自分の腹を主としてしまいかねない。
De Cibis Judaicis 5.10
Cibus, inquam, verus et sanctus, et mundus est fides recta, immaculata conscientia, et innocens anima: quisquis sic pascitur, Christo convescitur; talis epulator conviva est Dei: istae sunt epulae quae Angelos pascunt; istae sunt mensae quae Martyres faciunt.
PL 3, 960C私が言う真の、聖なる、清い食物とは、正しい信仰、汚れなき良心、無垢な魂である。このように養われる者は誰であれ、キリストと食卓を共にする。そのような食する者は神の食卓の客である。これらこそ天使たちを養う饗宴であり、これらこそ殉教者たちを作り上げる食卓である。
De Cibis Judaicis 5.11
Hinc est vox illa Legis (Deut. VIII, 3) : Non in pane tantum vivit homo, sed in omni verbo quod proficiscitur ex ore Dei. Hinc illa Christi: (Joan. IV, 34) : Mea esca est, ut faciam voluntatem ejus qui me misit, et ut consummem opus ejus.
PL 3, 960Cここから、律法のあの声が出ている(申命記8:3)。「人はパンのみによって生きるのではなく、神の口から出るすべての言葉によって生きる」と。ここから、キリストのあの言葉も出ている(ヨハネ4:34)。「私の食物とは、私を遣わした方の御旨を行い、その方の業を成し遂げることである」と。
De Cibis Judaicis 5.12
Hinc (Joan. VI, 26, 27) : Quaeritis me, non quia signa vidistis, sed quia manducastis de panibus meis, et saturati estis.
PL 3, 960Cここからまた(ヨハネ6:26,27)、こう言われている。「汝らが私を求めるのは、しるしを見たからではなく、私のパンを食べて満腹したからである」と。
De Cibis Judaicis 5.13
Operamini autem non eam escam quae perit, sed escam permanentem in vitam aeternam, quam Filius hominis vobis dabit: hunc enim Pater signavit Deus. Justitia, inquam, et continentia et reliquis Deus virtutibus colitur.
PL 3, 961A「滅びる食物のためにではなく、永遠の生命に至るまで残る食物のために働け。それは人の子が汝らに与えるものである。父なる神が、この方に証印を押されたからである」。神が崇められるのは、私の言う正義と節制、そしてその他の徳によってである。
De Cibis Judaicis 5.14
Nam et Zacharias refert (Zach., VII, 6) : Si manducetis, inquit, aut bibatis, nonne vos manducatis aut bibitis?
PL 3, 961A実に、ゼカリヤもこう伝えている(ゼカリヤ7:6)。「汝らが食べるにせよ、飲むにせよ、食べ飲んでいるのは汝ら自身ではないか」と。
De Cibis Judaicis 5.15
Exprimens cibos aut potus, non ad Deum pervenire, sed ad hominem: nec enim carneus Deus est, ut carne placetur; nec in has voluptates attonitus, ut nostris gaudeat cibis.
PL 3, 961A食物や飲み物が神に至るのではなく、人間に至るのだ、ということを言い表しているのである。神は肉なる者ではなく、肉によって喜ばされることはない。また、これらの快楽に心奪われる方でもなく、我々の食物を喜ばれることもない。
De Cibis Judaicis 5.16
Deus sola gaudet fide nostra, sola innocentia, sola veritate, solis virtutibus nostris, quae habitant non in ventre, sed in animo: quasque nobis acquirit divinus timor et coelestis metus, non terrenus cibus.
PL 3, 961A神が喜ばれるのは、ただ我々の信仰のみ、ただ無垢のみ、ただ真理のみ、ただ我々の諸徳のみによってである。それらは腹にではなく、心のうちに宿るものであり、我々にそれらをもたらすのは、神への恐れと天来の畏れであって、地上の食物ではない。
De Cibis Judaicis 5.17
Ex quibus congruenter insectatus est Apostolus (Coloss. II, 18, 19) superstitionibus Angelorum servientes, inflatos a sensu carnis suae, caput Christum non tenentes; ex quo omne corpus per nexum concatenatum, et fibula charitatis membris mutuis innexum atque concretum crescit in Deum: sed illa servantes (Ibid. 21, 23) : Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis; quae imaginem quidem videantur habere religionis, dum corpori non parcitur; nullum tamen emolumentum omnino justitiae, dum ad elementa quibus per Baptisma mortui sumus, voluntaria servitute revocamur.
PL 3, 961Bこれらのことから、使徒はふさわしくも(コロサイ2:18,19)、天使たちへの迷信に仕え、自らの肉の思いに思い上がり、頭であるキリストを保持しない者たちを非難したのである。この方から、体全体はその結び目によってつなぎ合わされ、愛という帯によって互いの肢体が結び合わされて組み合わされ、神へと成長していく。そして使徒は、「触れるな、味わうな、手を触れるな」(コロサイ2:21,23)という、あの掟を守る者たちをも非難したのである。それらはたしかに宗教の見かけを持つように見えるが、それは肉体が容赦されないからにすぎず、正義については何の益もない。我々は洗礼によってその諸要素に対して死んだはずなのに、進んで隷従することによって、それらへと呼び戻されるからである。