De Cibis Judaicis 4.1
His igitur ita se habentibus accesserunt et aliae causae, quibus multa a Judaeis ciborum genera tollerentur: quod ut fieret, immunda multa sunt dicta, non ut illa damnarentur, sed ut isti coercerentur servituri uni Deo: quia ad hoc assumptos frugalitas decebat et gulae temperantia, quae semper religioni deprehenditur esse vicina, immo (ut ita dixerim) consanguinea potius atque cognata: sanctitati enim inimica luxuria est.
PL 3, 959Aこのような次第であったところに、さらに別の理由も加わった。それによって、ユダヤ人から多くの種類の食物が取り除かれることになったのである。そうなるために、多くのものが汚れていると言われたが、それはそれらが咎められるためではなく、唯一の神に仕えるべき彼らが抑制されるためであった。なぜなら、そのために選び出された者たちには、質素と食欲の節制がふさわしかったからである。それは常に信仰に近しいものであることが見出される。いや、むしろ(そう言ってよければ)血縁であり親族であるとさえ言える。放埒は聖性にとって敵だからである。
De Cibis Judaicis 4.2
Quomodo enim per illam parcetur religioni, cum non parcatur pudori? Non recipit luxuria Dei timorem, dum praecipitantibus illam voluptatibus, in solam fertur cupiditatum temeritatem: effusis enim habenis, sine more admotis sumptibus quasi pabulis crescit excedens patrimonium cum pudore; aut ut torrens aliquis; e montium jugis cadens, non tantum opposita transcendit, sed illa ipsa in aliorum ruinam secum rapit.
PL 3, 959Bなぜなら、恥さえ惜しまれないのに、どうして放埒によって信仰が惜しまれようか。放埒は神への畏れを受け入れない。快楽がそれを駆り立てるにつれて、それはただ欲望の無謀さへとのみ運ばれていくからである。手綱を緩められ、節度なく費やされる出費を、いわば飼い葉のようにして肥え太り、家産を恥もろとも超え出てしまう。あるいはそれは、山の尾根から落ちてくる奔流のようなものであり、行く手をふさぐものを乗り越えるだけでなく、そのふさぐものまでも、他人の破滅へと巻き込みながら運び去っていくのである。
De Cibis Judaicis 4.3
Ad coercendam ergo intemperantiam populi, remedia sunt ista quaesita; ut quantum luxuriae demeretur, tantum bonis moribus adderetur.
PL 3, 959Bそれゆえ、民の無節制を抑えるために、これらの対策が求められたのである。放埒から差し引かれるだけのものが、善い習わしへとそれだけ加えられるように。
De Cibis Judaicis 4.4
Nam quid aliud merebantur, quam ut ne omnibus escarum voluptatibus uterentur, qui divinis mannae epulis vilissimos Aegyptiorum cibos praeferre ausi sunt, carnes jurulentas inimicorum atque dominorum ante libertatem ponentes?
PL 3, 959B実に、神のマナの饗宴よりもエジプト人たちの最も卑しい食物を好んで、自由よりも敵であり主人であった者たちの肉汁したたる肉を先に置くことを敢えてした者たちが、あらゆる食の快楽を用いることを許されない以外に、いったい何を受けるに値したであろうか。
De Cibis Judaicis 4.5
Digni sane quos optata servitus saginaret, quibus male displicuerit et melior et liber cibus.
PL 3, 959C実に、望んだ隷属によって肥え太らされるにふさわしい者たちである。より良く、自由な食物が、彼らには不当にも気に入らなかったのだから。