Decreta ex epistolis S. Bonifacii I papae 5.1
De episcopis qui fratribus nocere desiderant. Sicut omnis qui diligit fratrem suum, ex Deo natus est (I Joan. IV) , ita et omnis qui odit proximum, ex diabolo est.
PL 20, 789D兄弟に害を加えることを望む司教たちについて。――自分の兄弟を愛する者がみな神から生まれた者である(一ヨハネ4)ように、隣人を憎む者もみな悪魔から出た者である。
Decreta ex epistolis S. Bonifacii I papae 5.2
Dilectione enim sola discernimus, qui ex quo genitus approbetur, dicente Joanne: In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli: omnis qui non facit justitiam, et qui non diligit fratrem suum, non est ex Deo: quoniam haec est annuntiatio, quam ab initio audistis, ut diligamus alterutrum (I Joan. III) .
PL 20, 789D実に、愛のみによって、我々は、誰が誰から生まれた者として認められるかを見分ける。ヨハネは言う。「このことにおいて、神の子らと悪魔の子らは明らかである。正義を行わない者、また自分の兄弟を愛さない者は、みな神から出た者ではない。なぜなら、これは汝らが初めから聞いてきた告知、すなわち我々が互いに愛し合うことだからである」(一ヨハネ3)。
Decreta ex epistolis S. Bonifacii I papae 5.3
Et post paululum: Omnis qui odit fratrem, homicida est. Et: Scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem (ibid.) . Ecce homicida esse probabiliter declaratur, qui a fraterna societate dividitur.
PL 20, 790Aまた、少しのちにこう言う。「兄弟を憎む者は誰でも人殺しである」。また、「汝らは、すべて人殺しは永遠の生命を自らのうちにとどめていないことを知っている」(一ヨハネ3)。見よ、兄弟の交わりから分かたれている者は、もっともなことに人殺しと宣告される。
Decreta ex epistolis S. Bonifacii I papae 5.4
Nam etsi manus non moveat ad occidendum, pro eo tamen quia nititur ad nocendum, jam a Deo homicida tenetur. Vivit ille, et iste jam interfector convincitur.
PL 20, 790A実際、たとえ手を動かして殺さなくとも、害を加えようと努めているゆえに、すでに神からは人殺しと見なされる。あの者は生きているが、この者はすでに殺害者であると断罪される。
Decreta ex epistolis S. Bonifacii I papae 5.5
Cum igitur his praeceptis B. Apostolus Paulus consona praedicatione concordet, dicens: Non occidat sol super iracundiam vestram; Et, Nolite locum dare diabolo (Ephes. IV) ; relatae sunt nobis quorumdam sacerdotum personae in tantam obstinationis efferbuisse discordiam, ut non solum illos ab ira occasus solis non revocet, sed ne annosa quidem transactio temporis ad bonum charitatis reclinet, quippe in quorum cordibus idem sol justitiae Christus occubuit, ut ad lumen charitatis redire vix possint.
PL 20, 790Bこのように、福なる使徒パウロは、これらの命令と調和する説教によって一致して言う。「汝らの怒りの上に日が沈んではならない」、また「悪魔に場を与えてはならない」(エフェソ4)。ところが、何人かの司教たちが、頑なさによる不和へこれほどまでに沸き立ったと、我々に報告された。日没すら彼らを怒りから呼び戻さず、長い年月の経過さえ愛の善へ引き戻さないほどである。彼らの心においては、正義の太陽であるキリストその者が沈み、愛の光に戻ることがほとんどできないからである。
Decreta ex epistolis S. Bonifacii I papae 5.6
Horum igitur et similium discordantium fratrum oblationes, juxta antiqui canonis diffinitionem, nullo modo recipiendas esse censemus.
PL 20, 790Bそれゆえ、これら、またこれに類する不和の兄弟たちの献げ物は、古い規定の定めに従い、決して受け取られてはならないと我々は判断する。
Decreta ex epistolis S. Bonifacii I papae 5.7
Personis tamen discordantibus, id speciali diffinitione praecipimus, ut eos ante reconciliatio vera innectat, quam ullus eorum accedere ad altare Domini audeat, vel gratiam communionis sanctae percipiat: sed geminato tempore per poenitentiam compensabunt, quo discordiae servierunt.
PL 20, 790Cしかし、不和の当事者たちには、特別の定めによって我々はこう命じる。彼らのうちの誰かが主の祭壇に近づくことをあえてし、または聖なる交わり〔聖体の拝領〕の恩寵を受けるより前に、真の和解が彼らを結ばねばならない。彼らは、不和に仕えた時間を、倍にした時間で、悔い改めによって償うであろう。
Decreta ex epistolis S. Bonifacii I papae 5.8
Quod si unus eorum, alio contemnente, ad satisfactionem charitatis cucurrerit, ex eo tempore jam pacificus intra Ecclesiam recipietur, ex quo ad concordiam festinasse convincitur; sententia tamen superiori servata, ut tempus quod in ira expendit, geminatum poenitentiae satisfactione persolvat.
PL 20, 790Cもし彼らのうち一人が、他方が拒んでいるのに、愛の償いへ走ったなら、その者は、和合へ急いだと証明された時から、すでに平和の者として教会の内に受け入れられる。ただし先の決定は守られ、怒りのうちに費やした時間は、倍にして、悔い改めの償いによって支払わねばならない。