De dignitate sacerdotali 7.1
Sufficiat hucusque nostris nunc consacerdotibus paululum dilatasse sermonem, in quo eorum excellentiam simul et casum demonstravimus; ne fidentes in sublimitate honorum, minime requirerent perfectionem morum, et in solo se crederent sacerdotis nomine plus quam opere gloriari.
PL 17, 579A今は、我々の同僚の司教たちに向けて、言葉をしばし広げたことで足りるとしよう。その言葉で、彼らの卓越とともに転落をも示した。栄誉の高さを頼んで品行の完全さを求めなくなることのないように、また、行いによってよりも、ただ司教という名によって誇ってよいと思い込むことのないようにである。
De dignitate sacerdotali 7.2
Et quamquam sciam pro hoc libello plurimos mihi sacerdotes, qui haec quae loquimur, agere nolunt, infideliter esse detracturos; credo tamen plurimos, qui haec agunt, vel agere obnituntur, fideliter pro nobis oraturos.
PL 17, 580A私は、この小著のゆえに、ここで我々が語ることを行おうとしない多くの司教たちが、不誠実に私を中傷するだろうと知っている。しかし、これを行う、あるいは行おうと努める多くの者が、我々のために誠実に祈ってくれると信じる。
De dignitate sacerdotali 7.3
Sed sicut lacerationibus obtrectatorum minime praegravamur, sic demum probatorum et sanctorum virorum orationibus adjuvamur.
PL 17, 580A悪口を言う者たちの引き裂きにはほとんど押しひしがれないが、同じように、認められた聖なる人々の祈りによっては、ついに助けられる。
De dignitate sacerdotali 7.4
Age jam nunc, sanctificus Spiritus, qui nos in hoc opere divinis inspirationibus adjuvisti, cunctos sacerdotes adjuva, et praesta ut faciant quae in hoc opusculo ipse eloqui inspirasti; ut eis una mecum tribuas coelorum regna, quae sanctis in fine saeculorum dare promisisti, perpetua, amen.
PL 17, 580Aさあ今、聖とする霊よ、この仕事において神の霊感によって我々を助けた汝よ、すべての司教を助けよ。この小著で汝自身が語るように霊感を与えたことを、彼らが行うようにせよ。また、世の終わりに聖なる者たちに与えると汝が約束した永遠の天の国を、私とともに彼らにも与えよ。アーメン。