De dignitate sacerdotali 5.1
His ita praelibatis, ut reor, in hoc opere velut a grandi fenore nos persensimus liberatos, cum non nostra contra episcopos, sed sancti Apostoli opposuimus testimonia; ne velut vulgares fabulas nostrum irriderent opus.
PL 17, 575Aこれらをこのように先に述べたので、思うに、我々はこの作において、大きな負債から解放されたように感じた。司教たちに対して我々自身の証言ではなく、聖なる使徒の証言を対置したからである。我々の作を、俗な作り話のように嘲笑されないようにである。
De dignitate sacerdotali 5.2
Cum vero auctoritas nobis per singula sancti arriserit apostoli Pauli, ipsum potius Apostolum, si ausi sunt, quam nos reprehendant.
PL 17, 575Aさて、個々の点で聖なる使徒パウロの権威が我々に味方したのだから、彼らは、あえてするなら、我々よりもむしろ使徒その人を非難するがよい。
De dignitate sacerdotali 5.3
Et licet jam coarctet nos libelli hujus prolixitas, et tempus nos urgeat, ut ad finem hujus operis veniamus; sollicitudo tamen fraterni nos retardat amoris, illorum praecipue sacerdotum, qui mentis torpore hebetati, sacerdotalem diffamant honorem: et qui novam prodigialiter regulam hac tempestate peperisse deflentur et Giezi sectantes et Simonis sententiam, sancti episcopatus gratiam pecuniis coemerunt, nequaquam timentes, cum honorem sacerdotalem pecuniis emerint, a beato Petro apostolo se cum Simone fuisse damnatos, sicut ait: Pecunia, inquit, tua tecum sit in perditionem; quia donum sancti Spiritus te credidisti pecuniis emere (Act. VIII, 20) .
PL 17, 575Bこの小著の長さがすでに我々を狭め、時も、この作の終わりに至るよう我々を急かすとしても、兄弟の愛の気遣いが我々を引き止める。とりわけ、精神の鈍さに鈍らされて、司教の栄誉を貶めている司教たち〔sacerdotes〕のことである。彼らは、この時代に前代未聞の新しい規則を生み出したと嘆かれ、ゲハジとシモンの考えに従って、聖なる司教職の恩寵を金銭で買い取った。司教の栄誉を金銭で買ったとき、幸いな使徒ペトロによって自分がシモンとともに断罪されたことを、少しも恐れない。ペトロが言うとおりである。「汝の金は、汝とともに滅びに至れ。汝は聖なる霊の賜物を、金で買えると思い込んだからである」(使徒言行録8:20)。
De dignitate sacerdotali 5.4
Et lepram cum Giezi a sancto suscepisse se credant Elisaeo (IV Reg. V, 27) , qui gradum sacerdotalem se aestimant pecuniis comparare. Quibus cum ista dixerimus, sufficere debuit suam comparando lepram possidere.
PL 17, 575C司教の位を金銭で得られると考える者たちは、ゲハジとともに聖なるエリシャから重い皮膚病を受けたのだと信じるがよい(列王記四5:27)。彼らにこのことを言った以上、自分の重い皮膚病を買い取って、それを所有するだけで足りたはずである〔この文の意味は定かでない。comparando は「買うことで」とも「(ゲハジと)比べることで」とも読める。「買う」と取った〕。
De dignitate sacerdotali 5.5
Nam sicut validioribus morbis capite vitiato, reliquum necesse est corpus inundatione superioris morbi lethaliter irrigari; ita et ii qui caput videntur esse Ecclesiae, morbo pestifero fraternum vitiant copus; ut nihil ex totius corporis compage insauciatum possit evadere, quod negligentium sacerdotum vitiositatis mortale infecerit virus, ita ut videas in Ecclesia passim quos non merita, sed pecuniae ad episcopatus ordinem provexerunt: nugacem populum et indoctum, qui talem sibi adsciverunt sacerdotem.
PL 17, 575Cより強い病において頭が損なわれると、残りの体は、上の病の氾濫によって致死的に潤されるほかない。それと同じく、教会の頭と見える者たちも、疫病をもたらす病によって、兄弟の体〔底本は copus。corpus と読む〕を損なう。それゆえ、怠慢な司教たち〔sacerdotes〕の悪徳の致死の毒が染めたものは、全体の体の結合から、傷つかずに逃れうるものは何も無い〔ut nihil … possit evadere, quod … infecerit virus の構文は崩れている。関係文を nihil に係けて解した。ミーニュの脚注によれば、マビヨンの版は vitiositatis non inficeret virus(毒が染めないような〔ものは何も無い〕)とし、この解に合う〕。その結果、あなたは教会のあちこちに、功績ではなく金銭によって司教の位に押し上げられた者たちを見る。そして、そのような司教を自分たちに迎え入れた、軽薄で無学な民を見る。
De dignitate sacerdotali 5.6
Quos si percunctari fideliter velis, quis eos praefecerit sacerdotes, respondent mox et dicunt: Ab archiepiscopo sum nuper episcopus ordinatus, centumque ei solidos dedi ut episcopalem gratiam consequi meruissem, quos si minime dedissem, hodie episcopus non essem; unde melius est mihi aurum de locello invehere, quam tantum sacerdotium perdere.
PL 17, 576Aあなたが彼らに、誰が彼らを司教〔sacerdotes〕に任じたのかと真剣に尋ねようとするなら、彼らはすぐに答えて言う。「私は先ごろ大司教から司教に叙階された。私は彼に金貨百ソリドゥスを渡して、司教の恩寵を得られるようにした。それを渡さなかったなら、今日、私は司教ではなかっただろう。それゆえ、私にとっては、これほどの司教職を失うよりも、小箱から金を持ち出すほうが良い」。
De dignitate sacerdotali 5.7
Aurum dedi, et episcopatum comparavi; quos tamen solidos, si vivo, recepturum me illico non diffido. Ordino presbyteros, consecro diaconos, et accipio aurum; nam et de aliis nihilominus ordinibus pecuniae quaestum profligare confido.
PL 17, 576B「私は金を渡して、司教職を買った。しかし、私が生きているなら、その金貨をすぐに取り戻せることを疑っていない。私は司祭を叙階し、助祭を聖別し、金を受け取る。ほかの位からも、同じく金銭の利益を引き出せると確信している」。
De dignitate sacerdotali 5.8
Ecce et aurum, quod dedi, in meo locello recepi: episcopatum igitur gratis accepi. Nempe hoc est, quod doleo, quia archiepiscopus carnaliter episcopum fecit. Nam propter pecunias spiritaliter leprosum ordinavit.
PL 17, 576B「見よ、私が渡した金も、私の小箱に取り戻した。ゆえに私は、司教職を無償で受けたのだ」。まさにこれこそ、私が嘆くことである〔引用の範囲は定かでない。Nempe 以下を著者の言葉と取った〕。大司教は、肉の仕方で司教を作った。金銭のために、霊の仕方では重い皮膚病の者を叙階したのである。
De dignitate sacerdotali 5.9
Pecunia, inquit, tua tecum sit in perditionem; quia donum sancti Spiritus gratiae pretio comparasti (Act. VIII, 20, 21) , et commercium miserabile in animarum exitium peregisti.
PL 17, 576Bペトロは言う。「汝の金は、汝とともに滅びに至れ。汝は聖なる霊の恩寵の賜物を、代価で手に入れたからである」(使徒言行録8:20–21)〔gratiae は「霊の恩寵」とも「恩寵の代価」とも係る。前者と取った〕。そして汝は、魂の滅びのために、哀れな取り引きをなしとげた〔引用の終わりと著者の言葉の境は定かでない。et commercium 以下を著者の言葉と取った〕。
De dignitate sacerdotali 5.10
Et nescii homines et indocti in ordinationibus eorum clamant et dicunt: Dignus es, et justus es; et conscientia misera: Indignus es, et injustus es, dicit. Pronuntiat enim episcopus hujusmodi ad populum dicens: Pax vobis.
PL 17, 576B無知で無学な人々は、彼らの叙階の場で叫んで言う。「あなたはふさわしい、あなたは正しい」。しかし惨めな良心は言う。「あなたはふさわしくない、あなたは不正である」。実際、このような司教は民に向かって告げる。「諸君に平和があれ」。
De dignitate sacerdotali 5.11
Oculis quidem carnalibus videtur quasi episcopus magnus, et divinis obtutibus inspicitur leprosus magnus. Per pecuniam acquisivit indebitum ordinem, et apud Deum perdidit interiorem hominem. Caro suscepit dignitatem, et anima perdidit honestatem.
PL 17, 576C肉の目には、あたかも大いなる司教であるかのように見えるが、神の眼差しには、大いなる重い皮膚病の者と見られる。金銭によって不当な位を手に入れ、神のもとで内なる人を失った。肉は尊厳を受け、魂は誉れを失った。
De dignitate sacerdotali 5.12
Caro ancilla domina facta est animae, et anima quae erat domina, facta est famula carnis. Caro dominatur populis, et anima servit daemoni. Carni sacerdotium comparavit, et animae detrimentum paravit.
PL 17, 577A肉という仕え女が魂の女主人となり、女主人であった魂が肉の仕え女となった。肉は民を支配し、魂は悪霊に仕える。肉のために司教職を買い取り、魂のために損失を用意した。
De dignitate sacerdotali 5.13
Et quid prodest hujusmodi homini, si totum mundum lucretur, et animae suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua (Matth. XVI, 25) ? Quod dedit cum ordinaretur episcopus, aurum fuit: et quod perdidit, anima fuit.
PL 17, 577A「全世界を儲けても、自分の魂の損失を被るなら、このような人に何の益があるか。あるいは、人は自分の魂と引き換えに、何を与えるだろうか」(マタイ16:25)〔刷りはマタイ16:25。引かれた句はマタイ16:26に当たる〕。司教に叙階されたときに彼が与えたものは金であり、失ったものは魂であった。
De dignitate sacerdotali 5.14
Cum alium ordinaret, quod accepit, pecunia fuit: et quod dedit, lepra fuit. Haec sunt mercimonia iniquorum in perniciem eorum. Interrogo tamen fratrem et coepiscopum nostrum, quia et ego episcopus sum, et cum episcopo loquor.
PL 17, 577A他人を叙階したとき、彼が受けたものは金であり、与えたものは重い皮膚病であった。これは、不法な者たちの、自らの破滅へ向かう商いである。しかし私は、我々の兄弟であり同僚司教である者に尋ねる。私自身も司教であり、司教に語っているのだから。
De dignitate sacerdotali 5.15
Dic ergo mihi paulisper, frater episcope; cum dares pecuniam, quid accepisti? Gratiam episcopalem accepi. Ergo interrogo te: Haec gratia cur tali vocabulo nuncupatur? Respondet: Cur, inquis? ut reor, pro eo quod gratis datur, ideo gratia vocitatur.
PL 17, 577Bそれゆえ、兄弟の司教よ、しばらく私に言え。金を渡したとき、汝は何を受けたのか。「司教の恩寵を受けた」。それなら汝に尋ねる。この恩寵は、なぜそのような名で呼ばれるのか。彼は答える。「なぜかとあなたは言うのか。思うに、無償で与えられるゆえに、恩寵と呼ばれるのだ」〔gratia(恩寵)と gratis(無償で)は同じ語から出る〕。
De dignitate sacerdotali 5.16
Ergo si gratia gratis datur, et auro non aestimatur, a te cur gratia pecuniis comparatur? Respondet: Non, inquit, mihi daretur, si pecuniis non emeretur: nec episcopus fuissem ordinatus, si pecunias non dedissem.
PL 17, 577Bそれなら、恩寵が無償で与えられ、金で値踏みされないのなら、汝はなぜ恩寵を金銭で手に入れたのか。彼は答える。「金銭で買わなければ、私には与えられなかっただろう。金を渡さなければ、私は司教に叙階されなかっただろう」。
De dignitate sacerdotali 5.17
Ergo, ut apparet ex responsionibus tuis, gratiam cum ordinareris, non suscepisti; quia gratuito eam non meruisti. Et ideo, frater, si gratiam non accepisti, quomodo episcopus effici potuisti?
PL 17, 577Bそれゆえ、汝の答えから明らかなように、汝は叙階されたとき恩寵を受けなかった。無償でそれを得たのではないからである。それゆえ兄弟よ、恩寵を受けなかったのなら、どうして司教になれたのか。
De dignitate sacerdotali 5.18
Nam et ad discipulos suos Dominus dicit: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8) . Cur ergo gratuitam aestimasti te pretio possidere gratiam? Nam, ut video, aurum dans perdidisti, et gratiam sanctam non acquisisti.
PL 17, 577C主もその弟子たちに言う。「無償で受けたのだから、無償で与えよ」(マタイ10:8)。それなのに、なぜ汝は、無償の恩寵を代価で所有できると考えたのか。見るところ、汝は金を渡して失い、聖なる恩寵は手に入れなかった。
De dignitate sacerdotali 5.19
Adhuc tamen semel adjiciens fratrem perquiro episcopum; ne quid de approbamentis veridicis nos praetermisisse videamur. Quis dat, frater, episcopalem gratiam? Deus, an homo? Respondes sine dubio: Deus.
PL 17, 577Cそれでもなお、もう一度加えて、私は兄弟である司教に尋ねる。真実の証明から何かを我々が省いたと見えないためである。兄弟よ、誰が司教の恩寵を与えるのか。神か、人か。汝は疑いなく答える。「神」と。
De dignitate sacerdotali 5.20
Sed tamen per hominem dat Deus: homo imponit manus, Deus largitur gratiam: sacerdos imponit supplicem dexteram, et Deus benedicit potenti dextera: episcopus initiat ordinem, et Deus tribuit dignitatem. O justitia, o aequitas!
PL 17, 577Cだが、それでも神は人を通して与える。人が手を置き、神が恩寵を与える。司教〔sacerdos〕が願う右手を置き、神が力ある右手で祝福する。司教〔episcopus〕が位を始め、神が尊厳を授ける。ああ、正義よ、ああ、公平よ。
De dignitate sacerdotali 5.21
Si homini pecunia datur, qui nihil in ordine amplius operatur, nisi solum servitium, quod ei creditur; cur Deo totum negatur, qui ipsum ordinem tibi largitur?
PL 17, 577C位において、委ねられた奉仕のほか何もしない人に金銭が渡されるのなら、汝に位そのものを与える神には、なぜすべてが拒まれるのか。
De dignitate sacerdotali 5.22
Justumne tibi videtur ut servus honoretur, et dominus injuriam patiatur; et injuste accipiat sacerdos pecuniam, et Deus patiatur ab homine injuriam? Sed quia pro concesso ordine Deus a te nihil exspectat, cur a te sacerdos pecuniam impudenter exspectat?
PL 17, 577D僕が尊ばれ、主人が不当な扱いを受けるのが、汝には正しく思えるか。司教〔sacerdos〕が不当に金銭を受け、神が人から不当な扱いを受けるのが。だが、授けられた位に対して神は汝から何も期待しないのに、なぜ司教〔sacerdos〕は汝から、恥知らずにも金銭を期待するのか。
De dignitate sacerdotali 5.23
Deus homini concedere voluit gratis, et episcopus rapax pecuniam ab homine expetit gratis: Deus homini, ut certe benignus, gratis donavit, et sacerdos malignus eum sine causa praedavit? Quid enim habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (I Cor. IV, 7) ?
PL 17, 578A神は人に無償で与えようと望んだのに、強欲な司教は、人から何の見返りもなく金銭を要求する。神は、まことに好意に満ちて、人に無償で与えたのに、悪意ある司教〔sacerdos〕は理由もなく彼から略奪したのか。「汝がもっているもので、受けなかったものが何かあるか。もし受けたのなら、なぜ受けなかったかのように誇るのか」(一コリント4:7)。