De dignitate sacerdotali 4.1
Et ut specialiter ipsius episcopatus modum et formulam omnibus sacerdotibus depingamus; apostolica est nobis regula revolvenda, quae de iis per singula episcopales actus depingit.
PL 17, 571Bそして、司教職そのものの様式と型を、すべての司教たち〔sacerdotes〕のために特に描き出すには、使徒の規範を繰り返し読まねばならない。その規範は、司教の務めについて、一つ一つ描いているからである。
De dignitate sacerdotali 4.2
Sic ad cunctos episcopos beatus ait Apostolus: Fidelis sermo (I Tim. III, 1) ; ac si diceret: De quo sum locuturus, veraciter loquor; ne quis existimet me fuisse mentitum.
PL 17, 571Cこのように、幸いな使徒はすべての司教に向かって言う。「この言葉は信頼できる」(一テモテ3:1)。それは、こう言うかのようである。「私は語ろうとすることについて、真実に語る。私が偽ったと誰も思わぬように」。
De dignitate sacerdotali 4.3
Subjunxit: Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat (Ibid.) , hoc est, si episcopus esse desideras, magnum est quod esse cupis: sed si et opus bonum simul amplectaris.
PL 17, 571C彼は続けた。「もし誰かが司教職を望むなら、善い働きを望んでいる」(一テモテ3:1)。すなわち、あなたが司教であることを望むなら、あなたが望むことは大きい。ただし、同時に善い働きをも抱くならば、である。
De dignitate sacerdotali 4.4
Nam si aliter esse cupis, episcopus esse non potes, quia sequitur: Oportet enim episcopum irreprehensibilem esse (Ibid., 2) . Irreprehensibilem ait; nam si episcopus reprehenditur, deformiter subditur culpae.
PL 17, 572Aもし他の仕方で望むなら、あなたは司教でありえないからである。続いてこう言う。「司教は非難されるところがないべきである」(一テモテ3:2)。「非難されるところがない」と言う。司教が非難されるなら、醜く咎に服するからである。
De dignitate sacerdotali 4.5
Et profecto culpa ad reatum trahit, reatus ad poenam, poena perducit usque ad mortem. Ecce ad quid volvitur dignitas episcopalis. Et post paululum ait: Unius uxoris virum (Ibid.) .
PL 17, 572Aそして実に、咎は有責へ、有責は刑罰へ、刑罰は死にまで至らせる。見よ、司教の尊厳はどこへ転がり落ちるか。そして少し後で言う。「一人の妻の夫」(一テモテ3:2)。
De dignitate sacerdotali 4.6
Si ad superficiem tantum litterae respiciamus, prohibet bigamum episcopum ordinari: si vero ad altiorem sensum conscendimus, inhibet episcopum duas usurpare Ecclesias: et si adhuc introrsus profundiora perscruteris, monet ne post catholicum dogma, sensum inveniatur episcopus habere haereticum: sed christianam tantum orthodoxam et catholicam sibi associet fidem; ut unius tantummodo uxoris et catholicae Ecclesiae vir episcopus vocitetur.
PL 17, 572A文字の表面だけを見るなら、二度結婚した者が司教に叙階されることを禁じている。しかし、より高い意味へ登るなら、司教が二つの教会を我がものとすることを禁じている。さらに内側のより深いところまで探るなら、公同の教義の後で、異端の思いをもつ司教と見いだされることのないよう戒め、ただキリスト教の正統で公同の信仰だけを自らに結びつけるようにと戒めている。ただ一人の妻、すなわち公同の教会の夫と、司教が呼ばれるようにである。
De dignitate sacerdotali 4.7
Sequitur deinde, et ait: Sobrium (Ibid.) , hoc est, non vino tantum, sed et vitiis parcum; ut nec vino amplius indulgeat, quam oporteat, et mente semper sobrius inveniatur. Et adjunxit sequentia, dicens: Prudentem.
PL 17, 572B続いて言う。「節度ある者」(一テモテ3:2)。すなわち、ぶどう酒だけでなく悪徳にも控えめであり、ぶどう酒を必要以上に許さず、精神においても常に節度ある者と見いだされるように。さらに続くものを加えて言う。「思慮ある者」。
De dignitate sacerdotali 4.8
Prudentiam quippe non mundialem, de qua dicitur quod stultitia sit apud Deum (II Cor. III, 19) : sed prudentiam spiritalem, id est, quae et opere circumspecta sit, et verbo perita; ut sit astutus sicut serpens, et simplex sicut columba (Matth. X, 16) .
PL 17, 572Bこれは世の思慮ではなく、それについては神の前では愚かさであると言われる(二コリント3:19)〔刷りは二コリント3:19。引かれた句は一コリント3:19に当たる〕。そうではなく、霊的な思慮、すなわち、行いにおいて周到であり、言葉において巧みな思慮である。蛇のように抜け目なく、ハトのように素直である(マタイ10:16)ように。
De dignitate sacerdotali 4.9
Et denuo infert: Ornatum. Quod si juxta sensum litterae tantum respiciamus, non aliud, sacerdotes, quam amictum quaeremus clariorem; verbi gratia, castorinas quaeremus et sericas vestes (I Tim. III, 2) : et ille se inter episcopos credit esse altiorem, qui vestem induerit clariorem.
PL 17, 572Bさらに「品位ある者」と加える。もし文字の意味だけに従って見るなら、司教たち〔sacerdotes〕よ、我々はより輝く衣以外のものを求めないだろう。たとえば、ビーバーの毛皮や絹の衣を求め(一テモテ3:2)、より輝く衣をまとった者が、司教たちの中で自分はより高いと信じるであろう。
De dignitate sacerdotali 4.10
Sed sanctus Apostolus taliter se intelligi non vult, quia non carne episcopum, sed mente docet esse ornatum; ut ille sacerdos placeat Deo, qui animam habuerit compositam Deo.
PL 17, 572Cしかし聖なる使徒は、そのように理解されることを望まない。司教は肉において飾られるのではなく、精神において飾られると教えているからである。神に向けて整えられた魂をもつ司教〔sacerdos〕が、神に喜ばれるようにである。
De dignitate sacerdotali 4.11
Et post haec addidit: Hospitalem (I Tim. III, 2) ; ut humanitatis intuitu hospitio recipiat non habentes hospitium, et egenum sine tecto inducat in domum suam, nec solus devoret dona Christi, quae ei largita est bonitas Christi: et quia hilarem datorem diligit Deus, sine murmure contribuat pauperibus Christi.
PL 17, 573Aこれらの後で加えた。「客を厚くもてなす者」(一テモテ3:2)。人間愛の顧慮から、宿のない者たちを宿に迎え入れ、屋根のない貧しい者を自分の家に入れ、キリストの善良さが彼に惜しみなく授けたキリストの賜物を、一人でむさぼり食うことなく、神は喜んで与える者を愛するのだから、つぶやかずにキリストの貧しい者たちに分け与えるようにである。
De dignitate sacerdotali 4.12
Sequitur deinde, et ait: Docibilem (Ibid.) , id est sic polleat episcopus sapientia, ut non solum creditum sibi populum sufficienter doceat; verum etiam et cunctarum queat haeresum contradictiones a catholica repellere Ecclesia, ne sua imperitia imperitos minime doceat, et hujusmodi casu praeventus eveniat illi, quod scriptum est: Caeco caecus ducatum praebens, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14) .
PL 17, 573A続いて言う。「教える力のある者」(一テモテ3:2)。すなわち、司教は知恵に富み、委ねられた民を十分に教えるだけでなく、あらゆる異端の反論をも公同の教会から退けることができるようにである。自らの無知によって無知な者たちを教えられず、このような事態に陥って、書かれていることが彼に起こることのないようにするためである。「盲人が盲人に導きを与えるなら、二人とも穴に落ちる」(マタイ15:14)。
De dignitate sacerdotali 4.13
Qui vero talem se, ut diximus, esse ignorat, sacerdotium minime appetat, nec locum alterius usurpare praesumat, praesertim illius qui fulgore suae sapientiae populorum potest corda lustrare.
PL 17, 573Bだが、先に述べたような者であることを自分で知らない者は、司教職を求めてはならず、他の人の座を奪おうと思い上がってはならない。とりわけ、その知恵の輝きによって諸民の心を照らしうる人の座を奪ってはならない。
De dignitate sacerdotali 4.14
Subjunxit et ait: Non vinolentum (I Tim. III, 3) , hoc est, non multo vino deditum; ut si credatur vel videatur episcopus, utrum biberit an non, ignoretur; ne post largam potationem vini mulierum delectetur illecebra, nec per vinum, sicut ait Apostolus, omnis nutriatur luxuries (Ephes. V, 18) .
PL 17, 573B彼は続けて言った。「酒に溺れない者」(一テモテ3:3)。すなわち、多くのぶどう酒に身を委ねない者である。司教が飲んだかどうかは、人々がそう信じ、あるいは見るとしても、知られないほどであるように〔この文の構文は取りにくい。司教が人に見られても、飲んだかどうか分からないほど節度を保つ、と取った〕。多量のぶどう酒を飲んだ後で女たちの誘惑を楽しむことのないように、また、使徒が言うように、ぶどう酒によってあらゆる放縦が養われることのないようにである(エフェソ5:18)。
De dignitate sacerdotali 4.15
Demum subsequitur dicens; Non percussorem, sed modestum (I Tim, III, 3) , id est, manus improbas ad caedem non habeat, et suspicionibus pravis minime percutiat conscientias aliorum; ne dum petulans invenitur ad caedem, athleta magis quam episcopus judicetur.
PL 17, 573B最後に続けて言う。「乱暴でなく、穏やかな者」(一テモテ3:3)。すなわち、殴打のための邪な手をもたず、悪い疑いによって他人の良心を打つこともないように。殴打に向こう見ずな者と見いだされて、司教よりも闘技者と判断されることのないようにである。
De dignitate sacerdotali 4.16
Sed magis e diverso ab aliis illatas patienter ferat injurias; ut mentis modestiam cunctis hominibus tranquillam demonstret, et firmam patientiam cunctis ostendat.
PL 17, 573Cむしろ反対に、他の人々から加えられた侮辱を忍耐強く耐え、精神の穏やかさをすべての人に落ち着いたものとして示し、揺るがぬ忍耐をすべての人に示すようにである。
De dignitate sacerdotali 4.17
Iterum addidit dicens: Non litigiosum (Ibid.) , id est, non linguam ad convicium relaxet episcopus, ne per eamdem linguam, per quam laudes refert Deo, et divina libat sacrificia, litium venena proferat: quia non decet de ore episcopi benedictionem simul et maledictionem egredi, ne per eamdem linguam, per quam Deus laudatur, homo maledicatur; quia non potest de uno fonte dulcem et amaram producere aquam.
PL 17, 573C再び加えて言った。「争いを好まない者」(一テモテ3:3)。すなわち、司教は舌を罵りに放ってはならない。神への賛美を述べ、神聖な犠牲を献げるその同じ舌で、争いの毒を出さないためである。司教の口から祝福と呪いが同時に出るのはふさわしくなく、神が賛美される同じ舌によって人が呪われることのないためである。一つの泉から甘い水と苦い水を出すことはできないからである。
De dignitate sacerdotali 4.18
Deinceps subsecutus est dicens: Non cupidum (Ibid.) , id est, non turpis lucri cupidum: ne lucri cupiditate episcopus teneatur obnoxius, et nutriat avaritiam, quae est radix omnium malorum (I Tim. VI, 10) .
PL 17, 574A続いて言った。「金銭を欲しがらない者」(一テモテ3:3)。すなわち、恥ずべき利得を欲しがらない者である。利得への欲に司教が囚われ、あらゆる悪の根である強欲を養うことのないようにである(一テモテ6:10)。
De dignitate sacerdotali 4.19
Qui stipendiis tantum contentus ecclesiae suae, penitus non ambiat, quae intelligit esse superflua: sed de ipsa potius paupertate ecclesiae suae libenter impertiat pauperibus Christi, sicut scriptum est: Hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 5) ; et alibi: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi: cornu ejus exaltabitur in gloria (Psal. CXI, 9) .
PL 17, 574A自分の教会の俸給だけで満足し、余分と悟るものは全く求めず、むしろ自分の教会そのものの貧しさから、キリストの貧しい者たちに喜んで分け与える者であれ。書かれているとおりである。「神は喜んで与える者を愛する」(二コリント9:5)〔刷りは二コリント9:5。引かれた句は二コリント9:7に当たる〕。また別の箇所に。「彼は散らし、貧しい者に与えた。彼の正義は世々にとどまり、彼の角は栄光のうちに高く上げられる」(詩篇111:9)。
De dignitate sacerdotali 4.20
Et connexuit subsequentia, dicens: Qui sciat domui suae bene praeesse, filios habens subditos cum omni castitate (I Tim. III, 4) . Domui suae bene praeesse potest, qui corporis sui servaverit castitatem.
PL 17, 574A続くものを結びつけて言った。「自分の家をよく治め、子らを、あらゆる貞潔をもって従わせている者」(一テモテ3:4)。自分の体の貞潔を守る者は、自分の家をよく治めることができる。
De dignitate sacerdotali 4.21
Domui, inquit, hoc est, corpori suo imperioso jure dominetur; ne subdatur ipse corpori suo, et in desiderio luxuriae deditus, in praecipitium demergatur: sed potius filios suos castitatis exemplo ad pudicitiae regulam doceat.
PL 17, 574B「家」と言うのは、すなわち自分の体のことである。その体を命令の権利で支配せよ。自分が自分の体に服し、放縦の欲望に身を委ねて、奈落に沈むことのないように。むしろ、自分の子らを、貞潔の模範によって貞潔〔pudicitia〕の規範へと教えるようにである。
De dignitate sacerdotali 4.22
Nam si quis domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam adhibebit (Ibid., 5) ?
PL 17, 574B実に、自分の家を治めることを知らない者が、どうして神の教会に配慮を払うだろうか(一テモテ3:5)。
De dignitate sacerdotali 4.23
Hoc est enim, de quo superius diximus, qui cordis sui domum excolere non valet, quomodo plurimorum adhibebit diligentiam? et qui peccati trabem de suo non potest eruere oculo, quomodo ex alterius oculo poterit amputare festucam (Luc. VI, 41)?
PL 17, 574Bこれこそ、先に我々が述べたことである。自分の心の家を耕せない者が、どうして多くの人々への配慮を払えようか。自分の目から罪の梁を取り除けない者が、どうして他人の目から塵を取り除けようか(ルカ6:41)。
De dignitate sacerdotali 4.24
Idem sequitur, et ait: Non neophytum (I Tim. III, 6) , hoc est, qui nuper ad fidem ex gentilitate advenit, aut certe ex militia saeculari ad clericatus est officium sociatus.
PL 17, 574C同じように続けて言う。「新しく信者になった者でない」(一テモテ3:6)。すなわち、つい最近、異教から信仰に来た者、あるいは世俗の軍務から聖職の務めに結ばれた者である。
De dignitate sacerdotali 4.25
Hi ergo non tam passim sacerdotalem arripiant gradum, ne elati in superbiam, in judicium incidant, et in laqueum diaboli; quia quod longo tempore minime discunt, in parvo tempore servare non possunt.
PL 17, 574Cそれゆえ、これらの者は、軽々しく司教の位をつかんではならない。思い上がって高ぶりに陥り、裁きと悪魔の罠に落ちることのないようにである。長い時間をかけて学ばなかったことを、短い時間で守ることはできないからである。
De dignitate sacerdotali 4.26
Et concludens regulam et episcopalem formam, ad extremum intulit, dicens: Oportet autem et illum testimonium bonum habere ab iis, qui foris sunt, (I Tim. III, 7) , id est, ab haereticis et schismaticis, qui extra sanctam Ecclesiam catholicam conventicula sibi profana praeficiunt; quos tamen testes Apostolus et testimonium dicit debere bonum habere de immaculata vita, et sancta episcopi conversatione; ne forte accipiant inimici locum episcopo obtrectandi, et infamare incipiant catholicum dogma.
PL 17, 574Cそして、規範と司教の型を結ぶにあたって、最後にこう加えた。「また彼は、外にいる人々からも良い評判を得ていなければならない」(一テモテ3:7)。すなわち、聖なる公同の教会の外に、自分たちのために不敬な集会を立てる異端者と分派の者たちからである。使徒は、これらの証人たちから、司教が汚れのない生と聖なる行状について、良い証言を得なければならないと言う〔この文の構文は取りにくい。司教がこれらの者から良い証言を得るべきだと言うと取った〕。敵対する者たちが、司教を中傷する足がかりを得て、公同の教義を悪く言い始めることのないようにである。