De dignitate sacerdotali 3.1
Haec vero cuncta, fratres, ideo nos praemisisse debetis cognoscere, ut ostenderemus nihil esse in hoc saeculo excellentius sacerdotibus, nihil sublimius episcopis reperiri; ut cum dignitatem episcopatus episcoporum oculis demonstramus, et digne noscamus quid sumus, et quod sumus professione, actione potius quam nomine demonstremus; ut nomen congruat actioni, actio respondeat nomini; ne sit nomen inane, et crimen immane: ne sit honor sublimis, et vita deformis: ne sit deifica professio, et illicita actio: ne sit religiosus amictus, et irreligiosus provectus: ne sit gradus excelsus, et deformis excessus; ne habeatur in Ecclesia cathedra sublimior, et conscientia sacerdotis reperiatur humilior: ne locutionem simulemus columbinam, et mentem habeamus caninam: ne professionem monstremus ovinam, et ferocitatem habeamus lupinam; ut digne nobis per prophetam respondeatur a Domino: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Esai. XXIX, 13) .
PL 17, 570B兄弟たちよ、これらすべてを我々が前置きしたのは、この世に司教たち〔sacerdotes〕より優れたものは何も無く、司教たち〔episcopi〕より高いものは何も見いだされないことを示すためだと、諸君は知るべきである。司教職の尊厳を司教たちの目に示すとき、我々が何であるかをふさわしく知り、告白において我々が何であるかを、名によってよりも行いによって示すためである。名が行いに合い、行いが名に応じ、名が空しく罪過が恐ろしいものとならないように、栄誉が高く生が醜くならないように、神にかかわる告白〔deifica professio の意味は定かでない〕があって許されない行いがあることのないように、敬虔な装いがあって不敬虔な昇進があることのないように、位が高く逸脱が醜いことのないように、教会に高い座があって司教〔sacerdos〕の良心がより低く見いだされることのないように、ハトのような話し方を装って犬の心をもつことのないように、羊の告白を示して狼の獰猛さをもつことのないように。さもなければ、預言者を通して主から我々に、当然のこととしてこう答えられることになる〔ut digne … respondeatur は、前の ne の列を受けて、そうなった場合の帰結を言うと取った〕。「この民は唇で私を敬うが、その心は私から遠く離れている」(イザヤ29:13)。
De dignitate sacerdotali 3.2
Ergo, fratres, sicut senatorem chlamys ornat, sicut agricultura rusticum, sicut barbarum arma, sicut nautam navigationis peritia, et singulos quosque opifices operis sui qualitas ipsos demonstrat auctores: sic episcopum non aliter nisi episcopali operatio designat; ut ex bono opere magis, quam professione noscatur plus meritis esse episcopus, quam quod nomine vocitetur; quia sicut nihil esse diximus episcopo excellentius, sic nihil est miserabilius, si de sancta vita episcopus periclitetur, si sacerdos in crimine teneatur et pontifex vitiorum maculis polluatur.
PL 17, 570Cそれゆえ、兄弟たちよ、元老院議員を外套が飾り、農夫を農耕が、蛮族を武具が、水夫を航海の技が飾り、職人の一人一人を、その仕事の質がその作り手として示すように、司教も、司教の働きによってでなければ示されない。それは、告白によってよりも善い行いによって、名で呼ばれる以上に功績において司教であると知られるためである。我々は、司教より優れたものは無いと言ったが、それと同じく、聖なる生に関して司教が危うくされ、司教〔sacerdos〕が罪過に捕らわれ、大祭司〔pontifex。司教を指す〕が悪徳の汚れに染まるなら、これほど惨めなものは無い。
De dignitate sacerdotali 3.3
Et ut levius est de plano corruere, sic gravius fit, qui de sublimi ceciderit dignitate; quia ruina quae de alto est, graviori casu colliditur. Honor quidem episcopalis coram hominibus praeclarus est; sed si ruinam sustineat, dolor magnus est.
PL 17, 571A平地から崩れ落ちるのが軽いのと同じく、高い尊厳から落ちた者の落下はいっそう重い。高みからの転落は、より重い落下で打ち砕かれるからである。司教の栄誉は人々の前では輝かしい。しかしその転落をこうむるなら、苦痛は大きい。
De dignitate sacerdotali 3.4
Nam quanto prae caeteris gradus episcopalis altior est, tanto si per negligentiam delabatur, ruina gravior est. Magna sublimitas magnam debet habere cautelam: honor grandis grandiori debet sollicitudine circumvallari.
PL 17, 571A実際、司教の位が他の位より高いほど、怠慢によって落ちるなら、転落はいっそう重い。大きな高さには大きな用心がなければならない。大きな栄誉は、いっそう大きな配慮で取り囲まれなければならない。
De dignitate sacerdotali 3.5
Cui plus creditur, ab eo plus exigitur, sicut scriptum est (Luc. XII, 48) : Quia semper optimis permixta sunt pessima; et alibi: Potentes potentiora tormenta patientur (Sap. VI, 7) ; et: Scienti legem et non facienti eam, peccatum est grande (Jacob. IV, 17) ; et: Servus sciens voluntatem domini sui, si non fecerit eam, vapulabit multum (Luc. XII, 47) .
PL 17, 571A「多く委ねられた者からは、多くが求められる」と書かれているとおりである(ルカ12:48)。最善のものには、つねに最悪のものが混ざっているからである〔この句は引用か地の文か定かでない。地の文と取った〕。また別の箇所に、「力ある者たちは、いっそう強い責め苦を受ける」(知恵の書6:7)、また、「律法を知りながら行わない者には、大きな罪がある」(ヤコブ4:17)、また、「主人の意志を知りながらそれを行わなかった僕は、多く打たれる」(ルカ12:47)。
De dignitate sacerdotali 3.6
Aliud est enim quod ab episcopo requirit Deus, et aliud quod a presbytero, et aliud quod a diacono, et aliud quod a clerico, et aliud quod a laico, vel a singulis quibusque hominibus.
PL 17, 571B実際、神が司教に求めることと、司祭に求めること、助祭に求めること、聖職者に求めること、信徒に、あるいはどんな一人一人の人に求めることは、それぞれ別である。
De dignitate sacerdotali 3.7
Et licet omnium hominum opera Deus in suo examinet judicio, plus tamen ab eo exigitur, cui plus committitur; ampliores enim poenas luit, cui numerosior regendorum populorum fuerit cura commissa.
PL 17, 571B神は、すべての人の行いを自らの裁きにおいて吟味するが、それでも、多く委ねられた者からは多くが求められる。治めるべき民の世話がより多く委ねられた者は、より重い刑罰を償うのである。