De dignitate sacerdotali 6.1
Ecce ad quae mala volvitur deificus ordo: ecce ad quae probra sunt prolapsi sacerdotes, qui audire meruerunt a judice mundi: Vos estis lux mundi (Matth. V, 14) . Ecce quibus subjiciuntur gentes, quibus a Domino dictum est: Vos estis sal terrae (Ibid., 13) .
PL 17, 578A見よ、神にかかわる位がどのような悪へと転がり落ちるか。見よ、世の裁き主から「汝らは世の光である」(マタイ5:14)と聞くにふさわしいとされた司教たち〔sacerdotes〕が、どのような恥辱へと落ちたか。見よ、諸国民は、どのような者たちに服しているか。それは、主から「汝らは地の塩である」(マタイ5:13)と言われた者たちである。
De dignitate sacerdotali 6.2
Ergo si lux est Ecclesiae episcopus, a Domino ordinatur, ita ut imperitiae tenebras praedicationis suae eloquio rutilante conscientiarum latebras illuminet, cur ipse palpabilibus tenebris tenetur obstrictus?
PL 17, 578Bそれゆえ、司教が教会の光であり、自らの説教の輝く言葉によって無知の闇を、良心の隠れ処を照らすように、主によって叙階されているのなら、なぜ自らは手に触れうるほどの闇に縛られているのか。
De dignitate sacerdotali 6.3
Et non solum quia ipse dum male agit, digne perit; insuper et alios secum indigne perdit. Si enim meruisti salis possidere saporem, ut insipientium possis arva condire; cur infatuatus tali vitio, immundis te porcorum conculcandum pedibus praebuisti, ita ut nec alios, nec te ipsum possis condire?
PL 17, 578B彼は、悪を行うあいだ、自分がふさわしく滅びるだけではない。さらに、ほかの人々をも、自分とともにふさわしくなく滅ぼすのである。実際、汝が塩の味をもつにふさわしくされたのは、愚かな者たちの畑に味をつけるためであった。それなのに、なぜ汝はそのような悪徳で味を失い、豚の汚れた足に踏みつけられるに任せたのか。そのために、ほかの人々にも、汝自身にも、味をつけることができないのか。
De dignitate sacerdotali 6.4
Oculorum etiam in corpore officium, id est, in Ecclesia, voluntarius appetisti; ut reliquum per te corpus ducatum lucis haberet: et nunc quadam lippitudine et caligine vitiorum obtenebratus, nec te ipsum luci idoneum praebes, et aliis adimis lucem.
PL 17, 578Bさらに汝は、体における、すなわち教会における目の務めを、自ら進んで求めた。体のほかの部分が汝を通して光の導きを得るためである。それなのに今、悪徳の目やにと霧によって暗くされ、汝自身を光にふさわしいものとして示すことができず、ほかの人々からも光を奪っている。
De dignitate sacerdotali 6.5
De quibus oculis in Evangelio dicitur: Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit (Matth. VI, 22) , id est, si episcopus, qui ut lumen promeruit praeesse in corpore, simplicitate est sancta et innocentia decoratus, omnis Ecclesia splendore luminis radiatur: Si autem oculus tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum erit; id est, si episcopus, qui videbatur corpori subdito lucem praebere, obnubiletur nequitiae caecitate, quid caetera facient membra, quibus lux adempta est oculorum?
PL 17, 578Cこの目について、福音書にこう言われている。「汝の目が単純なら、汝の体全体が明るい」(マタイ6:22)。すなわち、光として体の上に立つにふさわしくされた司教が、聖なる純朴と無垢で飾られているなら、教会全体が光の輝きに照らされる。「しかし汝の目が悪いなら、汝の体全体が暗い」。すなわち、従う体に光を与えると見えた司教が、悪の盲目に覆われるなら、目の光を奪われたほかの肢体は、どうなるだろうか。
De dignitate sacerdotali 6.6
Id est, quid saecularis factura est multitudo, cum voluptatibus illicitis et actionibus vetitis ad similem facinorum voraginem episcopus multitudinem populi provocaverit; ut nulli jam jamque illicitum esse videatur, quod ab episcopo quasi licitum perpetratur?
PL 17, 578Cすなわち、司教が、許されない快楽と禁じられた行いによって、民の群衆を同様の悪行の淵へ誘うなら、世俗の群衆はどうするだろうか。司教によってあたかも許されたことのように行われることが、誰にも、いまやまさに、許されないとは見えなくなるのである。
De dignitate sacerdotali 6.7
Sed ipsum magis credunt homines esse laudabile, quidquid episcopus habuerit delectabile: nec quisquam quod agere pontifex non dubitat, se dubitanter agere dicat; episcopus enim a cunctis indubitanter vocaris, praesertim cum ipso nomine censeris: si tamen actio concordet nomini, et nomen se societ actioni.
PL 17, 578Dむしろ人々は、司教が楽しんだことは何であれ、それこそ称賛に値すると信じる。大祭司〔pontifex。司教を指す〕がためらわずに行うことを、ためらいつつ行うと言う者は誰もいない。実際、汝は、すべての人から疑いなく司教と呼ばれる。まさにその名によって評価されるときはなおさらである。ただし、行いが名に合い、名が行いと結ばれるならば、である。
De dignitate sacerdotali 6.8
Nam quid aliud interpretatur episcopus, nisi superinspector, maxime cum solio in Ecclesia editiore resideat, et ita cunctos respiciat, ut et cunctorum oculi in ipsum respiciant.
PL 17, 579A実際、「司教」とは、「上から見る者〔superinspector〕」以外の何を意味するだろうか。とりわけ、教会でいっそう高い座に座し、すべての人を見渡し、またすべての人の目が自分に注がれるときには。
De dignitate sacerdotali 6.9
Ergo quia ita est, cur te velut tetrum speculum universorum oculis demonstras; ita ut non possint obscuritate tua se comptius exornare?
PL 17, 579Aそれゆえ、そうであるのに、なぜ汝は、汚れた鏡のように、すべての人の目に自らを示すのか。そのために、彼らが汝の曇りのゆえに、いっそう美しく身を整えることができないというのか。