Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.1
(Vers. 1.) Quotquot sub jugo sunt servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur; ne nomen Domini et doctrina blasphemetur.
PL 17, 481A(第1節)「軛の下にある奴隷はすべて、自分の主人たちをあらゆる敬意に値する者と考えよ。主の名と教えが冒瀆されることのないためである」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.2
Servorum obsequiis dominos Deo gratias vult referre; cum enim per Dei disciplinam fidelia illis exhibuerint servitia, forte huic etiam ipsi se subjicient disciplinae.
PL 17, 481A奴隷たちの従順によって、主人たちが神に感謝するようになることを〔使徒は〕望んでいる。実に、神の規律によって忠実な奉仕を彼らに示したならば、おそらく主人たち自身もこの規律に服するようになるからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.3
(Vers. 2.) Qui vero fideles habent dominos, non contemnant; quia fratres sunt: sed magis serviant; quia fideles sunt et dilecti; qui beneficia percipiunt. Si profanis dominis serviendum tota sollicitudine imperat, quanto magis fidelibus!
PL 17, 481A(第2節)「信仰ある主人を持つ者たちは、彼らを軽んじてはならない。彼らは兄弟だからである。むしろ、いっそう仕えよ。彼らは信仰ある者であり、愛される者であって、恩恵にあずかる者だからである」。信仰を持たない主人たちにさえ全き心づかいをもって仕えよと命じるのなら、信仰ある主人たちには、なおさらではないか。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.4
Tunc enim probat se timori Dei subjectum, si fideli et temporali domino toto animo fuerit obsecutus. Ne contemnendum putet, quia frater dicitur causa communis fidei; quia magis corripiendus erit, qui fidelem dominum contemnendum putaverit.
PL 17, 481B実に、信仰ある、しかも地上の主人に心を尽くして従うなら、そのとき初めて、神への畏れに服していることを示すのである。〔奴隷は主人を〕、共通の信仰のゆえに兄弟と呼ばれているからといって、軽んじてよいと考えてはならない。信仰ある主人を軽んじてよいと考えた者は、いっそう厳しく戒められねばならないからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.5
(Vers. 3.) Haec doce et exhortare. Doctrinam Dominicam manifestari vult, ut obtrectatores videant; quia non est quod reprehendantur, in ea: considerantes pariter quae in sacris eorum sint occulta turpia, et erubescant per quod inexcusabiles erunt.
PL 17, 481B(第3節)「これらのことを教え、勧めよ」。主の教えが明らかにされることを〔使徒は〕望んでいる。中傷する者たちが、その教えに非難すべき点はないと見るためである。同時に、彼ら自身の祭儀のうちにどれほど隠れた恥ずべきことがあるかを考えて、恥じ入るためでもある。それによって彼らは弁解できなくなる。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.6
(Vers. 4, 5.) Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei quae secundum pietatem est, doctrinae: superbit autem nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus fiunt invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, conflictationes hominum, qui corrupti sunt mente, et qui veritate caruerunt, existimantes quaestum esse pietatem, et Dei culturam; discede ab hujusmodi.
PL 17, 481B(第4・5節)「もし誰かが異なる教えを説き、我々の主イエス・キリストの健全な言葉と、敬虔にかなう教えに従わないなら、その者は何も知らずに思い上がり、問答と言葉の争いに病んでいる。そこから妬み、争い、冒瀆、悪い疑い、人々の衝突が生じる。彼らは精神が腐り、真理を欠いた者たちであり、敬虔を利得と考え、神への崇拝をも利得と考えている。そのような者から離れよ」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.7
Discrepantes a disciplina catholica spernendos praecipit, maxime qui convicti et correcti acquiescere nolunt perturbatione mentis pravae, qui contentionibus delectantur et pascuntur.
PL 17, 481C公同の規律から外れる者たちは軽蔑せよと〔使徒は〕命じる。とりわけ、論破され、正されても、邪な精神の混乱のゆえに従おうとせず、争いを喜び、それを糧としている者たちである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.8
Elatus enim vinci se non patitur, quippe cum ad favorem quaerendum in conflictum prorumpat, quod a mansuetis et bonis viris vitandum est.
PL 17, 481C実に、思い上がった者は負けることに耐えられない。人気を求めて争いに突き進むほどであるが、これは温和で善良な人々が避けるべきことである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.9
Contentio enim numquam est sine lite, et parum esset si lis sola oriretur, sed blasphemiae et inimicitiae, quod a Dei servis alienum est.
PL 17, 481C実に、争いは口論を伴わずにはありえない。口論だけが生じるのであれば、まだ軽いほうであるが、そこには冒瀆と敵意までが生じる。これは神の僕たちにふさわしくないことである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.10
Ab his autem qui corrupti mente, veritate privati sunt, utile judicatur; Dei enim culturam et pietatem quaestum existimant, non de futuro aliquid sperantes; sed quomodo in praesenti se transigant providentes, sicut et mundanae sectae, quas constat propter praesentia lucra inventas; non nescii quosdam hoc libenter audire, quod in hac vita florendum sit; ideoque desistendum ab hujusmodi.
PL 17, 481Dところが、精神が腐り、真理を奪われた者たちによっては、〔敬虔は〕有益なものと判断される。彼らは神への崇拝と敬虔を利得と見なし、来るべきことには何も望みをかけず、現在をどう過ごすかだけを考えているからである。この世の学派もまた同じであり、それらが目先の利益のために考え出されたものであることは知られている。この世で栄えねばならないと聞くことを喜ぶ者がいるのを、彼らは知らないわけではない。それゆえ、そのような者からは離れねばならない。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.11
(Vers. 6.) Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. Magnas divitias et acquisitionem in eo dicit, si quis fidelis suo contentus sit; plus enim et in semetipso et in caeteris est, qui misericordia Dei acquisitus ad futuram vitam, ad praesens sufficere sibi putat, quod habet, non dubitans ex eo ipso largiri. Omnis enim avarus impius est, et sibi et caeteris nocens.
PL 17, 481D(第6節)「足ることを知る敬虔は、大きな利得である」。大きな富と獲得とは、信仰ある者が自分のものに満足している点にあると〔使徒は〕言う。神の慈しみによって来るべき生命のために獲得された者は、自分自身においても他の人々においても、より豊かだからである。その者は、現に持っているもので自分には足りると考え、まさにそこから惜しまず分け与えることをためらわない。強欲な者はみな不敬虔であり、自分にも他の人々にも害をなす。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.12
(Vers. 7, 8.) Nihil enim intulimus in mundum, verum quia nec auferre possumus quidquam; habentes autem alimentum, et quibus tegamur, his contenti simus.
PL 17, 482A(第7・8節)「我々は世に何も持ち込まなかったし、まことに何も持ち出すこともできない。食べ物と身を覆うものがあれば、それで満足しよう」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.13
Frustra mortales homines copiae studere, et locupletes fieri velle aperta voce declarat, cum sciant nihil se proprium habere in mundo. Cui rei proficit humana cupiditas, nisi quia ipsa sibi inimica exsistit? Nihil enim intulit mundo, nihil auferre poterit.
PL 17, 482A死すべき人間が財貨に熱中し、富もうと望むことは空しいと、〔使徒は〕はっきりした声で宣言している。世において何も自分のものを持たないと知っているのにである。人間の欲望は何の役に立つのか。自分自身の敵となるだけではないか。人は世に何も持ち込まなかったし、何も持ち出せないであろうからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.14
Quid sibi incutit sollicitudinem, et quaerit congregare? Talis hinc exiet, qualis venit. Quod etiam scribit Job, et in sua passione fatetur, dicens: Nudus exivi de utero matris meae, nudus revertar in terram . . . . sit nomen Domini benedictum (Job I, 21) .
PL 17, 482Aなぜ自分に心労を与え、集めようとするのか。ここから出て行くとき、人は来たときと同じ姿である。ヨブもこのことを書き、自らの苦しみのなかで告白して言う。「裸で私は母の胎から出た、裸で私は地へ帰るであろう……主の名は祝福されよ」(ヨブ記1:21)。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.15
Quod si avari non retinerent in perniciem suam, pauci conderent quod pluribus posset proficere cum eorum ipsorum emolumento.
PL 17, 482B強欲な者たちが自らの破滅のために〔財を〕握りしめていなければ、少数の者が、当人たち自身の利益とともに、多くの人々に益となりうるものを蓄えたであろう〔意味の取りにくい文。pauci を「少数の者が」、conderent の目的語を quod pluribus posset proficere と取った〕。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.16
(Vers. 9, 10.) Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum, et desideria multa inutilia et nociva, quae demergunt homines in exitium et interitum.
PL 17, 482B(第9・10節)「富もうと望む者たちは、誘惑と罠に陥り、また多くの無益で有害な欲望に陥る。それらは人を滅びと破滅に沈める」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.17
Radix enim omnium malorum est avaritia, quam quidam appetentes, erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis.
PL 17, 482B「強欲はあらゆる悪の根である。それを求めた者たちのなかには、信仰から迷い出て、自らを多くの苦痛に巻き込んだ者がいる」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.18
Nihil tam asperum, tamque perniciosum est, quam si ecclesiasticus, maxime qui in sublimi loco est, divitiis hujus saeculi studeat; quia non solum sibi ipsi, sed et caeteris obest.
PL 17, 482B教会に属する者、とりわけ高い地位にある者がこの世の富に熱を上げることほど、厳しく有害なことはない。自分自身だけでなく、他の人々にも害を及ぼすからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.19
Contrariam enim formam dat hominibus; necesse est enim multos imitatores ejus existere ad perditionem.
PL 17, 482C実に、人々に反対の模範を与えるのであり、多くの者がその者に倣って滅びに至ることは避けられない。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.20
Quanto enim honorificentior ordine est, tanto magis suadet imitandum se, maxime in hac re, quae in ista vita proclivis est; avaritia enim omnia mala potest admittere.
PL 17, 482C位において尊ばれるほど、とりわけ、この世で陥りやすいこの事柄において、自分に倣うよう、いっそう強く促すことになる。強欲はあらゆる悪を犯しうるからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.21
Ideo radix omnium malorum est, quia ut desideria sua expleat, quod impossibile est, et maleficia, et homicidia, et obscenitatem, et quidquid sceleris est, perpetrat; nec ad praesens secura, quia semper cupida; et in futuro damnata.
PL 17, 482Cだから強欲はあらゆる悪の根なのである。自分の欲望を満たそうとして——それは不可能なことであるが——悪行も、殺人も、淫らな行いも、その他およそ罪悪であるものをすべて行う。現在においても安心できず——常に貪欲だからである——将来においては断罪される。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.22
(Vers. 11.) Tu autem, homo Dei, haec fuge. Abscindere se hominem Dei ab hac hortatur et praecipit, ut et hic securus sit, et in futuro praemiis remuneretur divinis. Non enim immerito coronandus est, qui hanc spernit, quae multis suadet.
PL 17, 482C(第11節)「しかし汝、神の人よ、これらのことから逃れよ」。神の人がこれから身を断つよう、〔使徒は〕促し命じる。ここでも安心でき、将来には神からの報いで報われるためである。多くの者を説き伏せるこれを退ける者が冠を受けるのは、当然だからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.23
(Vers. 12.) Sequere autem justitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, tranquillitatem animi. Certa bonum certamen fidei, aprehende vitam aeternam, ad quam et vocatus es, et confessus es bonam confessionem coram multis testibus.
PL 17, 482D(第12節)「正義、敬虔、信仰、愛、忍耐、心の平静を追い求めよ。信仰の善き戦いを戦え。永遠の生命をつかめ。汝はそのために召され、多くの証人の前で善き告白を告白したのである」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.24
Quoniam avaritia res iniqua est, hominem Dei, ut ab hac dissentiat, justitiam sequi jubet atque pietatem, et alia quae memorat; non enim poterit hanc evitare, nisi his adhaeserit, quae avaritiae adversa sunt.
PL 17, 482D強欲は不法なものであるから、神の人がそれと相容れないよう、〔使徒は〕正義と敬虔、また挙げているその他のものを追い求めるよう命じる。強欲に反するこれらにつき従わなければ、強欲を避けることはできないからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.25
Quomodo autem fieri potest ut avarus fidelis sit, qui operibus negat, quod verbis fateri videtur?
PL 17, 482D行いでは否定していながら、言葉では告白していると見える強欲な者が、どうして信仰ある者でありえようか。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.26
Unde autem amator fraternitatis, cujus manus sunt aridae? quomodo vero patiens, qui semper ad aliena se tendit? aut quatenus quietem animi possit habere, qui die nocteque aviditate cupiditatis incenditur?
PL 17, 483A手が干からびている者が、どうして兄弟を愛する者でありえようか。常に他人のものへ手を伸ばす者が、どうして忍耐強くありえようか。昼も夜も貪欲の渇望に燃やされている者が、どうして心の安らぎを持ちえようか。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.27
Sed quia ab homine Dei Timotheo iniquitas haec aliena erat, bonum certamen fidei aggredi jubetur.
PL 17, 483Aしかし、神の人テモテにはこの不法はなじまなかったので、〔彼は〕信仰の善き戦いに取りかかるよう命じられる。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.28
Fidei enim victoria est, cum omnia vitia et crimina subjugantur; ut ad aeternae vitae praemia veniatur: cujus confessio inter ipsa rudimenta fidei, teste interrogante et respondente monimentis ecclesiasticis continetur.
PL 17, 483A実に、信仰の勝利とは、あらゆる悪徳と罪過が服従させられることであり、それによって永遠の生命の報いに至るのである。その信仰の告白は、信仰の初歩そのものにおいて、問う者と答える者を証人として、教会の記録に収められている。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.29
(Vers. 13-16.) Praecipio tibi in conspectu Dei, qui vivificat omnia, et Christo Jesu qui testatus est sub Pontio Pilato bonam confessionem: ut serves mandatum immaculatum, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi: quem suis temporibus ostendet beatus ille et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, et lumen habitat inaccessibile, quem vidit nemo hominum, nec videre potest, cui honor et potestas aeterna, amen.
PL 17, 483A(第13–16節)「万物を生かす神の前と、ポンティオ・ピラトのもとで善き告白を証ししたキリスト・イエスの前で、私は汝に命じる。汝は、我々の主イエス・キリストの到来の時まで、汚れなく非の打ちどころのない戒めを守れ。その到来を、あの祝福された唯一の力ある者、王たちの王、支配する者たちの主が、定められた時に示すであろう。この者のみが不死を有し、近づきえない光に住み、人間のうち誰も見たことがなく、見ることもできない。この者に栄誉と永遠の権能があるように、アーメン」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.30
Magna vigilantia atque providentia praecepta dat rectori Ecclesiae; in hujus enim persona totius populi salus consistit.
PL 17, 483B大いなる警戒と先見をもって、〔使徒は〕教会の指導者に教えを与える。この者の立場に民全体の救いがかかっているからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.31
Non sollicitus de cura Timothei, tam circumspectus est, sed propter successores ejus, ut exemplo Timothei Ecclesiae ordinationem custodirent; ipsi quoque futuris formam tradentes a semetipsis inciperent.
PL 17, 483B使徒がこれほど慎重なのは、テモテの務めを案じてのことではなく、その後継者たちのためである。彼らがテモテの模範にならって教会の秩序を守り、彼ら自身もまた、のちの者たちに模範を伝えるものとして、まず自分たちから始めるためである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.32
Denique ut serves, inquit, mandatum immaculatum usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi.
PL 17, 483B実に、「我々の主イエス・キリストの到来まで、汝が汚れのない戒めを守るように」と彼は言う。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.33
Quod sic astringit, ut coram Deo et Christo hoc se mandare testetur; et ut terrorem incutiat, passionem Christi memorat, cujus passionis reus necesse est fiat, qui hoc spernit propter quod passus est Christus.
PL 17, 483B彼はこれに強く念を押して、神とキリストの前でこの戒めを命じると証言する。さらに恐れを与えるために、キリストの受難に言及する。キリストがそのために受難したもの〔戒め〕を退ける者は、この受難の罪責を負わざるをえない。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.34
Nec diem judicii tacuit, quod praedestinato tempore futurum est Dei nutu, quem solum beatum et potentem et Regem regum et Dominum pronuntiat: solus est enim ipse qui propriam et a nullo habet acceptam beatitudinem atque potentiam, dominatum et regnum, nec non immortalitatem.
PL 17, 483C裁きの日についても黙してはいない。それは定められた時に神の意によって来るであろう。彼はこの神を、ただ一人祝福され力ある者、王たちの王であり主であると宣言する。実に、この者のみが、自分固有の祝福と力、主権と王権、また不死を持っており、それは何者からも受けたものではないからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.35
Haec omnia habet Pater, similiter et Filius a Patre: lumen autem inaccessibile solius Patris est; quia nulli umquam apparuit. Denique subjecit: Quem vidit nemo hominum, nec videre potest.
PL 17, 483Cこれらすべてを父が持ち、子も同じく父から持つ。しかし近づきえない光は父のみのものである。いまだかつて誰にも現れたことがないからである。実に彼は付け加えた。「人間のうち誰も見たことがなく、見ることもできない」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.36
Non quia aliud lumen Filii sit; quippe cum in psalmo scriptum sit: Et in lumine tuo videbimus lumen. (Psal. XXXIII, 10) , hoc est, lumen Patris esse in Filio: sed quia nemo vidit Patrem, ac per hoc inaccessibile habitat lumen.
PL 17, 483C子の光が別のものだからではない。詩篇に「汝の光のうちに、我々は光を見るであろう」(詩篇33:10)〔引かれた句は詩篇35:10にある〕と書かれているとおり、父の光が子のうちにあるのである。そうではなく、誰も父を見たことがなく、それゆえ〔父は〕近づきえない光に住む、ということである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.37
Non est enim ordo alicui videndi Deum Patrem, nisi Christo: qui de Deo est, hic vidit Deum: Filius autem quia omnia ipse agit, et apparere dicitur et videri. Illud ergo peculiare Patris est, quod supra dictum est: Cui honor et potestas aeterna, amen; hoc est verum.
PL 17, 483D実に、父なる神を見る道筋は、キリストを除いて誰にもない。「神から出た者が、この者が神を見た」。子はあらゆることをみずから行うので、現れるとも見られるとも言われる。それゆえ、先に述べた「この者に栄誉と永遠の権能があるように、アーメン」は父に固有のことであり、これが真実である〔hoc est verum は、「アーメン」を「すなわち真実である」と言い換えたものとも読める〕。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.38
(Vers. 17, 18, 19.) Divitibus hujus saeculi praecipe non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum in voluntate operum bonorum; divites esse factis bonis, faciles ad impertiendum, et libenter communicatores, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.
PL 17, 484A(第17・18・19節)「この世の富める者たちに命じよ。高ぶった思いを抱かず、不確かな富に望みを置かず、むしろ、我々にすべてを豊かに与えて、善き業を望む心において楽しませる生ける神に望みを置くように。善き行いによって富む者となり、分け与えるのに寛大で、喜んで共に分かつ者となり、自分のために将来への善き基を蓄えて、まことの生命をつかむように」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.39
Vera vita illa est, quam speramus futuram, quae non occasu, neque temporibus terminatur; aeterna est enim, et ideo merito vera appellatur: haec enim praesens imago vitae est, non veritas.
PL 17, 484Aまことの生命とは、我々が将来のものと望むそれであり、日没によっても時によっても終わらない。永遠だからであり、それゆえにまことと呼ばれるにふさわしい。現在の生命は生命の像であって、真理ではないからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.40
Et quia imago non omnino inanitas est, in hac vita illa acquiritur: et ut ad illam festinaretur, ex imagine quam praecellat veritas, addiscitur, quae neque superbia, neque spe divitiarum attingitur; sed humilitate, et spe Dei, qui hanc promisit.
PL 17, 484Aそして、像はまったくの空虚ではないので、まことの生命はこの生命のうちで獲得される。また、そこへ急ぐように、真理がどれほど優れているかが像から学ばれる。それは高慢によっても富への望みによっても得られず、謙遜と、これを約束した神への望みによって得られる。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.41
In ipso enim sperandum est, quia ipse praestat quae usibus sunt necessaria, non in ipsis copiis, sed in auctore earum.
PL 17, 484B実に、望みを置くべきは神にである。必要なものを与えるのは神自身だからである。財貨そのものにではなく、その源である神に望みを置くべきである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.42
Quae enim spes videtur in re caduca atque incerta? quippe cum aliquanti ex his discedant: qui autem in his manere videntur, nullum lucrum ex his capiunt in futurum, sed damnum; nisi cum indigentibus partiantur: neque enim aeternae sunt, ut futurae vitae praeponantur.
PL 17, 484Bはかなく不確かなものに、どんな望みが見えるだろうか。実際、そこから離れ去る者もいる。そこにとどまっているように見える者も、将来にわたってそこから何の益も得ず、かえって損をする。乏しい者たちと分かち合うのでなければ、そうである。それらは永遠ではなく、将来の生命より優先されるべきものではないからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.43
Sic superbos faciunt, quasi immortalitatem polliceantur. Resurrectionis exemplum habemus in Christo; et a multis non sic diligitur Christus, sicut divitiae, quarum nullum exemplum videtur, quod aliquem a morte liberarint.
PL 17, 484B富は、不死を約束するかのように、人を高慢にする。復活の模範を我々はキリストにおいて持つ。しかし多くの人々によって、キリストは富ほどには愛されていない。その富には、誰かを死から解放した例が一つも見られないのにである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.44
Christus nos redemit, non divitiae; ipse enim futurae vitae instar ostendit, ut his omnibus spretis, ipsum sequamur; ut ad immortales et coelestes divitias veniamus.
PL 17, 484C我々を贖ったのはキリストであって、富ではない。キリストこそ将来の生命の似姿を示した。それは、我々がこれらすべてを退けて彼に従い、不死にして天の富に至るためである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.45
Quare hoc eniti debemus, ut bonis factis divites simus, et his terrenis copiis spiritales divitias acquiramus; seminemus in terra, ut metamus in coelis, ubi thesaurus collocatur aeternus.
PL 17, 484Cだから我々は、善き行いによって富む者となり、この地上の財貨によって霊的な富を獲得するよう努めねばならない。地に蒔くのは、天で刈り取るためであり、そこには永遠の宝が置かれている。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.46
(Vers. 20, 21.) Timothee, commendatum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones fallacis nominis scientiae, quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum.
PL 17, 484C(第20・21節)「テモテよ、預けられたものを守れ。俗悪な言葉の新奇さと、偽りの名の知識の反論を避けよ。それを標榜した者たちのなかには、信仰に関して脱落した者がいる。恩寵が汝とともにあるように」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 6.47
Eadem admonet, ut ea quae supra dicta sunt, serventur; contraria autem religioni evitanda, quae nomen tantum scientiae usurpant, fallaces in professione, ut decipiant simplices, fidem enim simulant, a qua exciderunt, ut perfidiam inferant. Et manu propria subscripsit, dicens: Gratia tecum.
PL 17, 484C同じことを〔使徒は〕勧める。先に述べたことが守られるように、また宗教に反するものは避けるように、ということである。それらは知識という名だけを僭称し、その標榜において偽りであり、素朴な者たちを欺こうとして、自分たちが脱落した信仰を装い、背信を持ち込む。そして自らの手で署名して言った。「恩寵が汝とともにあるように」。