Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.1
(Vers. 1-4.) Exhortare ergo primum omnium fieri deprecationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et pro omnibus qui in sublimiori loco positi sunt; ut placidam et quietam vitam degamus in omni pietate et castitate.
PL 17, 465D(第1–4節)「それゆえ、何よりもまず、すべての人のため、王たちのため、また高い地位に置かれたすべての人のために、嘆願と祈りと願いと感謝がなされるよう勧めよ。我々が、すべての敬虔と貞潔のうちに、穏やかで静かな生活を送るためである」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.2
Hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire.
PL 17, 465D「これは善いことであり、我々の救い主である神の前に受け入れられる。神は、すべての人が救われ、真理の認識に至ることを望んでいる」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.3
Haec regula ecclesiastica est, tradita a magistro gentium, qua utuntur sacerdotes nostri, ut pro omnibus supplicent, deprecantes pro regibus hujus saeculi; ut subjectas habeant gentes, ut in pace positi, in tranquillitate mentis et quiete Deo nostro servire possimus.
PL 17, 466Aこれは教会の規範であり、異邦人の教師から伝えられたもので、我々の祭司〔sacerdos〕たちはこれに従って、すべての人のために祈り、この世の王たちのために嘆願する。王たちが諸国民を服従させておくことができ、我々が平和のうちに置かれ、精神の静けさと安らぎのうちに我々の神に仕えることができるようにである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.4
Orantes etiam pro iis, quibus sublimis potestas est credita; ut in justitia et veritate gubernent rempublicam, suppeditante rerum abundantia, ut amota perturbatione seditionis, succedat laetitia; panis enim confirmat cor, et vinum laetificat mentem (Psal. CIII, 16) .
PL 17, 466Aまた、高い権力を委ねられた人々のためにも祈る。彼らが正義と真理において国を治め、物資の豊かさが供給され、騒乱の動揺が取り除かれて、喜びが続くようにである。「パンは心を強め、ぶどう酒は精神を喜ばせる」からである(詩篇103:16)〔引かれた句は詩篇103:15〕。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.5
Postulantes vero pro iis, qui in necessitate varia sunt; ut eruti et liberati, Deum collaudent incolumitatis auctorem.
PL 17, 466Aさらに、さまざまな窮乏にある人々のために願う。彼らが救い出され解放されて、無事の創始者である神をほめたたえるようにである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.6
Referentes quoque gratiarum actiones pro iis, quae nobis quotidie Dei providentia praestantur ad vitam; ut in his omnibus Pater collaudetur Deus, ex quo sunt omnia (I Cor. VIII, 6) : et Filius ejus, per quem sunt omnia, ut sopitis omnibus, quae huic imperio infesta et inimica sunt, in affectu pietatis et castitatis Deo servire possimus; perturbatio enim et captivitas nec pietatem servat, nec castitatem.
PL 17, 466Aまた、神の摂理によって日々我々に生のために与えられるもののために、感謝を捧げる。これらすべてにおいて、万物がそれから出る父なる神(一コリント8:6)と、万物がそれによって存在する彼の子がほめたたえられるようにである。この帝国に害をなし敵対するものがすべて鎮められて、我々が敬虔と貞潔の思いをもって神に仕えることができるようにするためである。騒乱と捕囚は、敬虔も貞潔も守らせないからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.7
Unde enim pius, qui nudus est? et unde castus, ubi potestatis suae non est? Ut haec ergo servari possint, quies necessaria est; ut placita Deo reddantur obsequia, qui omnes homines salvos vult fieri, et cognoscere veritatem.
PL 17, 466B裸にされた者が、どうして敬虔でありえようか。自分の権能の下にいない者が、どうして貞潔でありえようか。したがって、これらが守られうるためには、静けさが必要である。人々が神に喜ばれる奉仕を捧げうるためである。神はすべての人が救われ、真理を知ることを望んでいる。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.8
Haec est, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) . Si Deus utique, qui omnipotens dicitur, omnes homines salvos vult fieri, non impletur ejus voluntas?
PL 17, 466B「永遠の生命とは、唯一の真の神である汝と、汝が遣わしたイエス・キリストを知ることである」と彼は言う(ヨハネ17:3)。全能と呼ばれる神が、すべての人が救われることを望むのなら、その意志は満たされないのか。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.9
Sed in omni locutione sensus et conditio latet; unde dicit Petrus apostolus: Omnis Scriptura indiget interpretatione (II Petr. II, 20) .
PL 17, 466Cしかし、あらゆる言い方には、意味と条件が潜んでいる。それゆえ使徒ペトロは言う。「すべての聖書は解釈を必要とする」(二ペトロ2:20)〔引かれた句に近いのは二ペトロ1:20〕。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.10
Vult enim Deus omnes homines salvos fieri, sed si accedant ad eum; non enim sic vul, ut nolentes salventur: sed vult illos salvari, si et ipsi velint. Nam utique qui legem omnibus dedit, nullum excepit a salute.
PL 17, 466C実に、神はすべての人が救われることを望む。ただし、その人々が神に近づくならばである。神は、望まない者までが救われるようには望まない〔底本は vul。vult と読む〕。彼ら自身も望むなら、救われることを望むのである。法をすべての人に与えた者は、救いから誰をも除外しなかった。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.11
Numquid medicus non idcirco proponit in publico, ut omnes se ostendat velle salvare; si tamen ab aegris requiratur?
PL 17, 466C医者は、すべての人を救いたいと示すために、公の場に身を出すのではないか。ただし、病人たちから求められればのことである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.12
Non est enim vera salus, si nolenti tribuatur: nec gaudere potest in percepta salute, qui invitus, si tamen potest fieri, accepit medicinam; ut non dicam quia medicinae effectum habere non potest, nisi ad illam aeger animum commodaverit; quia haec medicina non est corporalis, sed spiritalis, quae neque dubiis proficit, neque invitis.
PL 17, 466C望まない者に与えられるなら、それは真の救いではない。嫌々ながら薬を受けた者は(そのようなことが可能ならばだが)、受けた救いを喜ぶことができない。言うまでもなく、病人がその薬に心を向けないかぎり、薬は効果を持ちえない。この薬は体のものではなく霊のものであり、疑う者にも、嫌々の者にも益しないからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.13
Fides est enim, quae dat salutem, quam nisi mens tota susceperit voluntate, non solum nihil proderit, sed et oberit. Fidei etenim gratia hanc habet potestatem; ut devotis sibi divinam infundat medelam; indevotis vero conferat morbum, per quem totus homo intereat.
PL 17, 466D救いを与えるのは信仰であり、精神が全き意志で受け入れなければ、何の益にもならないばかりか、害にもなる。信仰の恩寵はこの力を持つからである。自らに身を捧げる者には神の薬を注ぎ、身を捧げない者には病をもたらし、その病によって人全体が滅びる。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.14
(Vers. 5.) Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Dei et Christi unam significat esse voluntatem in salvandis hominibus, unde Deum Patrem, quia ab ipso est omnis auctoritas, unum esse fatetur, et unum mediatorem Dei et hominum Christum Jesum.
PL 17, 466D(第5節)「神は唯一であり、神と人との仲介者も唯一、人であるキリスト・イエスである」。使徒は、人々を救うことにおいて、神とキリストの意志は一つであると示している。それゆえ、すべての権威は父から出るので、父なる神が唯一であり、神と人との唯一の仲介者がキリスト・イエスであると告白する。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.15
Missus enim a Patre factus arbiter reconciliavit Deum et homines, reformando eos ad agnitionem ejus; quia enim unus est Pater et Filius, non persona, sed indifferentia naturae; ut arbiter esset Dei et hominum Filius Dei, assumpta carne, homo natus est; ut mediator Dei et hominum esset homo Christus Jesus, id est, non sine divinitate; quia in Deo homo erat, et Deus in homine: et ut ex utroque esset mediator, et ut utrumque reconciliaret, in se primum hoc fecit.
PL 17, 467A父から遣わされて調停者となった彼は、神と人々を和解させ、人々を神の認識へと造り直した。父と子は、ペルソナにおいてではなく、本性の差異のなさにおいて一つだからである。神の子が神と人々の調停者となるために、肉を取り、人として生まれた。人であるキリスト・イエスが神と人との仲介者となるためであり、すなわち神性を欠いてではない。神のうちに人があり、人のうちに神があったからである。両者から成る仲介者となるため、また両者を和解させるために、彼はまず自分自身においてこれを行った。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.16
Non enim poterat unitatem Dei custodiens, mediator Dei et hominum vocari, quasi alius esset Deus, qui dissidentem hominem a Deo in gratiam revocaret: sed homo qui legem datam non praeteriret, factus est arbiter inter eum qui peccavit, et inter illum qui peccare ignorabat; ut hic ignosceret, et homo de caetero in Dei fide maneret.
PL 17, 467A神の唯一性を守る以上、彼は、神と人との仲介者と呼ばれることはできなかった。神から離れた人を恩寵へと呼び戻す、別の神がいるかのようになってしまうからである。そうではなく、与えられた律法を踏み越えない人として、罪を犯した者と、罪を犯すことを知らなかった者との間の調停者となった。後者〔罪を知らない者〕が赦し、人が今後、神への信仰にとどまるようにである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.17
(Vers. 6, 7.) Qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus, cujus testimonium temporibus suis datum est, in quo positus sum ego praedicator et apostolus (veritatem dico, non mentior), magister gentium in fide et veritate.
PL 17, 467B(第6・7節)「彼は、すべての人のための贖いとして自らを与えた。その証しは、定められた時に与えられた。その証しのために、私は宣教者、使徒として立てられた(私は真実を言う、偽りは言わない)。信仰と真理における異邦人の教師としてである」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.18
Quoniam homo reconciliatus Deo, jam obnoxius erat morti infernae; ut ad Deum cui reconciliatus erat, posset ascendere, Salvator ut arbitrium suum ad effectum perduceret, mori se passus est contra jus; ut descendens ad inferos, mortem de impietate quam in eo gesserat, damnaret, auferens eis quos tenebat; ut de caetero quisquis signum ejus haberet, ab ea teneri non posset.
PL 17, 467B神と和解した人は、すでに冥界の死に服していた。そこで救い主は、人が和解した神のもとへ昇ることができるように、自らの裁定を実現に至らせるため、権利に反して死ぬことを忍んだ。冥界に降り、死が彼に対して行った不敬虔のゆえに死を断罪し、死が捕らえていた者たちを、冥界の者たちから奪い取るためである。今後は、彼の印を持つ者は誰も、死に捕らえられえない。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.19
Cujus rei testimonium tempore quo resurrexit, ostendit; destructio enim mortis resurrectio mortuorum est.
PL 17, 467Cこのことの証しを、彼は復活したときに示した。死の破壊とは、死者の復活だからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.20
Quam spem missus est hic Apostolus gentium praedicare, ut ab eo discerent quae spes esset in Christo; hinc enim dictus est magister, ut fidem doceret et veritatem.
PL 17, 467Cこの異邦人の使徒は、この希望を宣べ伝えるために遣わされた。キリストにどのような希望があるかを、人々が彼から学ぶためである。彼が教師と呼ばれたのは、信仰と真理を教えるためである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.21
(Vers. 8.) Volo itaque orare viros in omni loco, levantes sanctas manus sine ira et disceptatione. Pacificum animum monet in oratione esse debere; ut ad effectum deducatur oratio; sanctae enim manus sunt, quando cor mundum est.
PL 17, 467C(第8節)「それゆえ私は、男たちがあらゆる場所で、怒りと論争なしに、聖なる手を上げて祈ることを望む」。使徒は、祈りにおいては平和な心でいなければならないと戒める。祈りが実現に導かれるためである。手が聖なるものであるのは、心が清いときだからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.22
Sic tamen in omni loco orandum praecipit, ut competens locus intelligatur, non utique importuno aut sordido loco; quippe cum prohibeat Dominus vulgo orare: sed hoc monet, ne in sola Ecclesia putarent orandum (Matth. VI, 5, 6.)
PL 17, 467Cただし、あらゆる場所で祈るべきだと命じるのは、ふさわしい場所が意味されているのであって、不適切な場所や汚れた場所では決してない。主が、世間の目の前で祈ることを禁じているからである。むしろ使徒は、教会の中でだけ祈るべきだと考えないよう戒めているのである(マタイ6:5–6)。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.23
(Vers. 9, 10.) Similiter et mulieres in habitu ordinato, cum verecundia et pudicitia, ornantes semetipsas non tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, aut veste pretiosa: sed, quod decet mulieres profitentes pietatem, per opera bona.
PL 17, 467D(第9・10節)「同じように、女たちも整った装いで、慎みと貞淑をもって、編んだ髪や、金や、真珠や、高価な衣で自らを飾らず、神への敬虔を告白する女たちにふさわしく、良い行いによって〔飾れ〕」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.24
Humili habitu mulieres orare debere monet, non in jactantia; qui enim vult audiri, inclinare se debet, amota a se pompa; ut misericordiam Dei provocet. Habitus enim superbus nec impetrat, nec recta de se facit credi.
PL 17, 467D使徒は、女たちが謙遜な装いで祈るべきであり、見栄を張って祈ってはならないと戒める。聞き入れられたい者は、見せびらかしを自分から取り除いて、身をかがめるべきだからである。神の慈しみを引き出すためである。高ぶった装いは、聞き入れられることもなく、その人について正しいことを信じさせることもない。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.25
Quis enim prudentium jactanter ornatam mulierem non horreat? quanto magis auctor Deus, qui corpus a se liberum factum, obligatum metallis videt!
PL 17, 467D分別ある者のうち、誰が、これ見よがしに飾った女を嫌悪しないであろうか。まして、創始者である神は、自分によって自由に造られた体が金属に縛られているのを見るのだから、なおさらである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.26
Nam humilis habitus bonae professioni congruit, ut possit non aliud aestimari, quam cernitur: quae autem in domo Dei cum pompa se mavult videri, non utique propter Deum, sed propter homines consequitur quod vult, ut gloriosa videatur, nihil consecutura a Deo, nisi maculam. Quanto enim hominibus splendida videtur, tanto magis despicitur a Deo.
PL 17, 468A謙遜な装いは善い信仰告白にふさわしく、見えるものと異なるものと評価されることがない。だが、神の家で見せびらかしを伴って自分を見られたがる女は、神のためではなく人々のために、望むもの、すなわち華やかに見られることを得るが、神からは汚れのほか何も得ないであろう。人々に輝いて見えるほど、神にはいっそう蔑まれるからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.27
(Vers. 11, 12.) Mulier in silentio discat cum omni subjectione. Nam docere mulieri non permittitur, neque dominari in virum, sed esse in silentio.
PL 17, 468A(第11・12節)「女は、すべての服従をもって、沈黙のうちに学べ。女が教えること、男を支配することは許されておらず、沈黙のうちにいるべきである」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.28
Non solum habitum humilem habere debere mulierem, verum etiam auctoritatem ei denegandam, et subjiciendam praecipit viro; ut tam habitu, quam obsequiis sub potestate sit viri, ex quo trahit originem.
PL 17, 468A使徒は、女が謙遜な装いをもつべきであるばかりでなく、女には権威も与えられるべきではなく、男に従わされるべきだと命じる。装いにおいても従順においても、自分がそこから起源を引く男の権能の下にあるためである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.29
(Vers. 13, 14, 15.) Adam enim primus creatus est, deinde Eva: et Adam non est seductus, mulier autem seducta facta est in praevaricatione (Gen. I, 27) .
PL 17, 468B(第13・14・15節)「アダムが最初に造られ、次いでエバが造られたからである。アダムは惑わされず、女が惑わされて背反に陥った」(創世記1:27)〔引照は刷りのまま写した。ミーニュはこの (Gen. I, 27) を背反の句の後に、(Gen. III, 6) を続く第15節の句の後に刷っており、二つの引照の位置がずれているらしい。創造については創世記1:27、女が惑わされた箇所は創世記3:6に当たる〕。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.30
Salva autem erit per filiorum generationem, si manserit in fide et dilectione, et sanctimonia cum pudicitia (Gen. III, 6) . Praefert virum mulieri, propter quod primus creatus est; ut inferior sit mulier, quia post virum et ex viro creata est.
PL 17, 468B「だが女は、信仰と愛と、貞淑を伴う聖潔にとどまるなら、子を産むことによって救われる」(創世記3:6)〔引かれた句は、この句ではなくエバが惑わされた箇所に当たる〕。使徒は男を女より優先させる。男が最初に造られたからである。女は男の後に、男から造られたので、劣る者となる。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.31
Adjicit et aliud, quia diabolus non virum seduxit, sed mulierem; vir autem per mulierem deceptus est: ac per hoc nulla illi concedenda audacia est, sed esse debet in humilitate; quia per illam mors intravit in mundum.
PL 17, 468B使徒はさらに別のことを加える。悪魔が惑わしたのは男ではなく女であり、男は女を通して欺かれた。したがって、女にはいかなる大胆さも認められるべきではなく、謙遜のうちにいるべきである。彼女を通して死が世に入ったからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.32
Salva erit, inquit, per filiorum generationem; si tamen in fide manserit, et charitate, et pura vita.
PL 17, 468B「子を産むことによって救われる」と彼は言う。ただし、信仰と愛と清い生活にとどまるならばである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 2.33
Hos enim filios dicit, qui regenerantur per fidem Christi; quia si in generatione sua hi perseveraverint, cum his liberabitur mulier resurgens ex mortuis, non quod ab illis liberabitur, sed per illorum generationem; nam cum credunt, qui destinati sunt in vitam aeternam, pervenitur ad resurrectionem ex mortuis, et fiet salva, credentibus illis, et vitam castam agentibus. Tamdiu enim resurrectio suspensa est, quamdiu omnes credant praedestinati ad salutem.
PL 17, 468B彼が子らと呼ぶのは、キリストへの信仰によって新たに生まれる者たちである。もし彼らが自分たちの生まれにとどまり続けるなら、死者の中から復活する女は彼らとともに解放される。彼らから解放されるのではなく、彼らが生まれることによってである。永遠の生命に定められた者たちが信じるとき、死者からの復活に至り、彼らが信じ、貞潔な生活を送ることによって、女は救われるからである。救いに予定されたすべての人が信じるまで、復活は保留されている。