Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.1
(Vers. 1, 2.) Paulus apostolus Christi Jesu secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostrae, Timotheo germano filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre nostro, et Christo Jesu Domino nostro.
PL 17, 461B(第1・2節)「パウロ、我々の救い主である神と、我々の希望であるキリスト・イエスの命令による、キリスト・イエスの使徒が、信仰における真の子テモテへ。恩寵、慈しみ、平和が、我々の父である神と、我々の主キリスト・イエスから〔あるように〕」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.2
Patris et Filii imperio apostolum se factum ostendit, ut in Deo Patre salutem, et Christo Filio ejus spem praedicaret; ut quia nemo negat salutem esse in Deo, nec quisquam dubitaret spem esse in Christo Jesu, quem a mortuis excitatum, exemplum hujus spei dedisse cognosceret.
PL 17, 461C父と子の命令によって使徒とされたことを、彼は示している。父なる神においては救いを、その子キリストにおいては希望を宣べ伝えるためである。救いが神のうちにあることを誰も否定しない以上、死者の中から起こされてこの希望の範を示したことを知る者は、希望がキリスト・イエスのうちにあることをも疑わないであろう。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.3
Hoc modo scribit Timotheo, ut securus esset de sua ordinatione; quia imperio Patris et Filii electus est ad docendum. Quem verum filium appellat, sed in fide, sicut dicit ad Corinthios: In Christo Jesu, inquit, per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV, 15) .
PL 17, 461Cこのように彼はテモテに書き送り、テモテが自らの叙階について安心していられるようにする。父と子の命令によって、教えるために選ばれたからである。使徒は彼を真の子と呼ぶが、それは信仰においてである。コリントの人々に「キリスト・イエスにおいて、福音を通して、私が汝らを生んだ」と言うとおりである(一コリント4:15)。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.4
Haec vera et firma generatio est, quae nescit occasum, nescit morbos et pestilentiam, et quae ignorat famem et sitim: didicit autem in regno Dei nullius egere; quia futura est dono Dei immortalitas gloriosa in regno Dei et Christi, quorum gratiam, misericordiam, et pacem exoptat cum isto manere.
PL 17, 461Cこの生まれこそ真実で堅固な生まれであり、没落を知らず、病と疫病を知らず、飢えと渇きを知らない。神の国では何ものにも欠けないことを学んだのである。神の賜物によって、神とキリストの国での栄光ある不死が与えられることになっているからである。使徒は、その二者の恩寵、慈しみ、平和が、この者とともにとどまることを切に願っている。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.5
(Vers. 3, 4.) Sicut rogavi te subremanere Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut denunties quibusdam, ne aliter docerent, neve intendant fabulis et genealogiis infinitis, quae quaestiones praestant magis, quam aedificationem Dei, quae est in fide; ita facito.
PL 17, 461D(第3・4節)「私がマケドニアへ行くとき、エフェソにとどまるよう汝に頼んだとおり、ある者たちに命じよ。異なる教えをしないように、また作り話や果てしない系図に心を向けないように、と。それらは、信仰にある神の造り上げよりも、むしろ論議を生むものだからである。そのようにせよ」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.6
Filius a patre rogari non debuit; sed propter charitatis affectum, et ut illi formam humilitatis ostenderet, obsecrat episcopus coepiscopum suum, ne pateretur Judaeos aliter populum, quam ab Apostolo tradebatur, docere; ne oblectarentur fabulis, quas narrare consueti sunt Judaei de generatione suarum originum, de Abraham, et Isaac, et caeteris patriarchis, et de circumcisione, et his quae postea tradita sunt a Moyse; ne circumvenirentur ad haec colenda, quae carnaliter data fuerant.
PL 17, 461D子は父から頼まれるべきではなかった。しかし、愛の情により、また彼に謙遜の範を示すために、司教が同僚の司教に懇願しているのである。ユダヤ人たちが、使徒によって伝えられたのとは異なる仕方で民を教えるのを許さないように、また、ユダヤ人が自分たちの出自の系譜について、アブラハム、イサク、ほかの族長たちについて、割礼について、のちにモーセによって伝えられたことについて語り慣れている作り話に、民が楽しまされないように。肉的に与えられていたこれらのものを守るよう、欺かれないようにである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.7
Quid enim opus est generationum, quas constat esse infinitas per traducem, facere mentionem, et quid et quatenus factum est sub unoquoque eorum; et non potius compendio per fidem salutem quaerere?
PL 17, 462B無数であることが知られている世代を、血筋の伝達に従って数え上げ、それぞれの時代に何がどこまでなされたかを語る必要が、いったいあろうか。むしろ近道によって、信仰を通して救いを求めるべきではないか。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.8
Inde enim quaestiones oriuntur, cum quid, et quando, et quomodo, et quare factum est, tractatur: quae res impedit salutem.
PL 17, 462B何が、いつ、どのように、なぜなされたかが論じられるとき、そこから論議が生じるからである。この事柄が救いを妨げる。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.9
(Vers. 5, 6, 7.) Nam finis praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta, a quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium, volentes esse Legis doctores, non intelligentes neque quae dicunt, neque de quibus affirmant.
PL 17, 462B(第5・6・7節)「戒めの目的は、清い心からの愛と、良い良心と、偽りのない信仰である。ある者たちはそれらから外れて、むだ話に転じ、律法の教師になろうとするが、自分の言っていることも、断言していることも理解していない」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.10
Quoniam omnium major est charitas, hanc finem esse dixit, id est, perfectionis consummationem, omnium praeceptorum; si tamen ex corde puro sit et bona conscientia.
PL 17, 462C愛はすべてのものにまさって大きいので、使徒は、愛がすべての戒めの目的、すなわち完全さの成就であると言った。ただし、それが清い心と良い良心から出ているかぎりにおいてである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.11
Vera enim charitas non potest malam vitam, nec simulatam fidem habere, in quibus omnis Lex impletur et Prophetae (Matth. VII, 12) .
PL 17, 462C真の愛は、悪い生活も、偽りの信仰も持つことができないからである。これら〔愛と良い良心と偽りのない信仰〕において〔in quibus の係りは定かでない。前の節の三つと取った〕、律法の全体と預言者が成就する(マタイ7:12)。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.12
Quidam autem Judaeorum mysterium Legis ignorantes et prophetarum, quia usque ad Christum servanda sunt tradita; erraverunt putantes, praedicato Christo, etiam Legem factorum in neomeniis, et circumcisione et escis discernendis servari debere. Idcirco in vaniloquium dicit eos conversos; quia volebant docere, quae ignorabant.
PL 17, 462Cところが、ユダヤ人のある者たちは、律法と預言者たちの奥義を知らず、それらがキリストまで守るべきものとして伝えられたことを知らなかった。そのため、キリストが宣べ伝えられた後にも、業の法が、新月の祭りと割礼と食物の区別において守られるべきだと考えて、誤ったのである。それゆえ使徒は、彼らがむだ話に転じたと言う。自分たちの知らないことを教えようとしたからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.13
(Vers. 8-11.) Scimus autem quia bona est Lex; si quis ea legitime utatur, certum habens hoc quod justo lex non est posita, sed injustis et inobsequentibus, impiis et peccatoribus, scelestis et profanis, parricidis et matricidis, fornicatoribus, homicidis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, perjuris: et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi.
PL 17, 462C(第8–11節)「だが我々は、律法が善いものであることを知っている。ただし、誰かがそれを正しく用いるならばである。すなわち、義人のために律法は定められていないと確信している。律法は、不義な者と従順でない者、不敬虔な者と罪人、凶悪な者と俗悪な者、父を殺す者と母を殺す者、不品行の者、人殺し、男と寝る者、人さらい、偽る者、偽りの誓いを立てる者のために、またそのほか、健全な教えに逆らうもののために〔定められている〕。この教えは、祝福された神の栄光の福音に従うものであり、私に委ねられたものである」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.14
Bonam esse legem, quae per Moysen data est, non negat; ita tamen, ut sensus ejus sciatur, et quomodo data est, accipiatur.
PL 17, 462Dモーセを通して与えられた律法が善いことを、彼は否定しない。ただし、その意味が知られ、与えられた仕方に即して受け取られるかぎりにおいてである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.15
Hic enim scit Legem, et qua causa data sit, qui, praedicato Christo, deserit illam ex parte, qua lex factorum appellatur: circa dilectionem autem Dei utitur ea, asserens et affirmans quae a Salvatore dicta sunt in Lege et prophetis.
PL 17, 462Dというのも、キリストが宣べ伝えられた後に、業の法と呼ばれる部分については律法を離れ、しかし神への愛に関しては律法を用いる者、救い主が律法と預言者たちにおいて語ったことを主張し確証する者こそが、律法とそれが与えられた理由を知っているからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.16
Hic enim legitime utitur Lege, qui potest discernere ea, quae ad tempus data sunt, ab iis quae perpetua sunt: et quae ad Christi pertinent sacramentum, servari jam in futurum non oportere, quasi venturus credatur, qui jam venit.
PL 17, 462D実に、一時のために与えられたものと永続するものとを見分けることのできる者が、律法を正しく用いる。また、キリストの秘義に関わるものは、すでに来た者がまだ来ようとしているかのように信じられることのないよう、今後はもう守られるべきではない。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.17
Si ergo omnia locis suis accipiantur, bona sunt: si quominus, mala erunt perverse asserenti; peccare est enim, unaquaeque minime locis suis exponere.
PL 17, 463Aしたがって、すべてのものをそれぞれの場所において受け取るなら、それらは善い。そうでなければ、誤って主張する者にとっては悪いものとなる。それぞれのものをその場所に応じて説明しないことは、罪だからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.18
Praeterea quia justis lege non opus est, id est, iis qui accepta remissione peccatorum justificati sunt; ne jam vivant sub Lege, a qua liberati sunt dono Dei per fidem Christi; ut de caetero servata lege naturae, quae Creatoris cognitionem recipit, et non peccare hortatur; judicii diem exspectent, in quo justi remunerandi sunt, custodientes legem naturalem, quam si humanum genus ducem sibi habuisset, lex in litteris per Moysen data non esset.
PL 17, 463Aさらに、義人には律法は必要ない。すなわち、罪の赦しを受けて義とされた者たちには必要ない。彼らが、神の賜物により、キリストへの信仰によって解放された律法の下で、もはや生きることのないためである。今後は、創造主の認識を受け入れ、罪を犯さぬよう勧める自然の法を守りつつ、裁きの日を待つがよい。その日に、自然の法を守る義人たちは報われる。もし人類がこの法を導き手としていたなら、文字による律法がモーセを通して与えられることはなかったであろう。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.19
Sed quia contemptui ducta est, quasi nullius esset auctoritatis, Scriptura firmata est; ut sciretur quod servanda esset, et propter tempus praesens, et quia requisiturus est in futurum, qui illam firmavit, a quibus neglecta, et a quibus servata est.
PL 17, 463Aしかし、この法が、あたかも何の権威もないかのように軽んじられたので、文書〔Scriptura〕として確立された。それは、現在のためにも守るべきものであると知られるためであり、またそれを確立した者が、将来、誰によって怠られ、誰によって守られたかを問うからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.20
Itaque non solum propter malos actus et vitia corporis, Legem datam dicit, sed et propter perfidiam, qua spernebant Creatorem; ut bene vivere addiscerent et gratias agerent Conditori.
PL 17, 463Bしたがって、律法が与えられたと使徒が言うのは、悪い行いと体の悪徳のためだけではなく、創造主を侮った背信のためでもある。善く生きることを学び、造り主に感謝するようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.21
(Vers. 12, 13, 14.) Et gratias ago ei, qui me confortavit in Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me aestimavit, ponens me in ministerium, quia prius eram blasphemus, et persecutor, et contumeliosus, sed misericordiam consecutus sum; quia ignorans feci nondum credens.
PL 17, 463B(第12・13・14節)「そして私は、我々の主キリスト・イエスにおいて私を強めた者に感謝する。彼は私を信実であるとみなし、私を務めに就けた。私はかつて冒瀆する者、迫害する者、侮辱する者であったが、慈しみを得た。信じていないときに、知らずに行ったからである」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.22
Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione, quae est in Christo Jesu.
PL 17, 463B「だが、我々の主の恩寵は、キリスト・イエスにある信仰と愛とともに、あふれるほど豊かになった」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.23
Propter quod omnis incredulus infirmitatem animi patitur, constrictus carnali ratione, ne credat spiritali; idcirco se Christo gratias dicit agere, quia apparentia majestatis suae imbecillitatem mentis ejus roboravit; quia impossibile putabat esse, quod de Domini potestate, et gemina nativitate, et resurrectione, et spe praedicabatur.
PL 17, 463Cそのため、信じない者はみな、心の弱さを患い、肉的な理屈に縛られて、霊的なものを信じない。それゆえ使徒は、自分がキリストに感謝していると言う。キリストが、その威光の顕現によって、自分の精神の弱さを強めたからである。主の権能、二つの生まれ、復活、希望について宣べ伝えられていたことを、彼は不可能だと考えていた。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.24
Confirmatus autem talis visus est, qui dignus esset ac posset esse dispensator sacramenti Dominici; ut ea vera per Legem firmaret, quae prius amore Legis incredibilia judicabat, et in persecutionibus gauderet, quas prius quasi juste credentibus inferebat, dolens quia fecerat, laetus quia patiebatur.
PL 17, 463C強められた彼は、主の秘義の管理者となるにふさわしく、また管理者となりうる者と見られた。以前は律法への愛ゆえに信じがたいと判断していたことを、律法を通して真実と確証し、また、以前は信じる者たちにあたかも正当であるかのように加えていた迫害を〔今度は自ら受けて〕、その迫害の中で喜ぶためである。行ったことを悲しみ、受けることを喜びながらである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.25
Tantam enim spem didicerat in eo, quem ante negabat; ut plus gauderet in patiendo, quam prius exsultaverat in persequendo. Non enim malitia hoc agebat, sed errore, cui facile potest, cum resipiscit, ignosci.
PL 17, 463C彼は、かつて否定していた者のうちに、これほど大きな希望を学んだので、かつて迫害して喜んだときよりも、迫害を受けて喜ぶことのほうが大きかった。彼がそうしたのは悪意からではなく、誤りからであって、誤りは、我に返ったときには容易に赦されうる。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.26
Qui autem scit vera esse, quae negat; hic non errore hoc agit, sed malevolentia, hujus incurabile vulnus est; invidia enim compellitur falsum appellare, quod scit verum.
PL 17, 463Dしかし、自分の否定していることが真実だと知っている者が、そうするなら、それは誤りからではなく、悪意からである。この者の傷は治しようがない。妬みに駆られて、真実と知っていることを偽りと呼ばざるをえないからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.27
(Vers. 15, 16.) Humanus sermo, et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus sum ego.
PL 17, 463D(第15・16節)「これは人の言葉であり、あらゆる受け入れに値する。キリスト・イエスは、罪人たちを救うためにこの世に来た。その罪人たちの第一の者が私である」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.28
Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem magnanimitatem et patientiam ad exemplum eorum, qui credituri sunt illi, in vitam aeternam. Quid tam gratum, tamque jucundum, quam peccatoribus indulgentiam praedicare?
PL 17, 463D「だが私が慈しみを得たのは、まず私において、キリスト・イエスがあらゆる寛大さと忍耐を、彼を信じて永遠の生命に至る者たちの範として示すためである」。罪人たちに赦しを告げることほど、ありがたく喜ばしいことがあろうか。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.29
Quis enim sine peccato est, ut hoc munus non cum omni gratiarum actione suscipiat, Deum auctorem hujus praeferens, et collaudans in Christo: qui ut hominem peccatis ablueret, de coelestibus ad terrena descendens, carnem peccati accepit: terrenis se admiscuit, ut eum coelestem efficeret: mori se passus est, ut illum morti erutum paradiso redderet immortalem?
PL 17, 464A罪のない者が誰かいて、この賜物を、あらゆる感謝をもって受け取らず、その創始者である神を第一に掲げ、キリストにおいてほめたたえずにいられようか。キリストは、人を罪から洗うために、天から地へ降り、罪の肉を受けた。地上のものと交わって、人を天のものとし、死ぬことを忍んで、人を死から救い出し、不死の者として楽園に返したのである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.30
Quis haec beneficia non in infinitum extollat, quae Deus praestitit homini, Dominus servo, Conditor creaturae; ut plus esset adhuc in beneficiis humanis, quam cum fecit, quae non erant, posteaquam fecit.
PL 17, 464A神が人に、主が僕に、造り主が被造物に与えたこれらの恩恵を、限りなく称えない者がいようか。それは、神が、無かったものを造ったときよりも、造った後の、人々への恩恵のほうが、さらに大きくなるためである〔ut plus esset … の係りは定かでない。造った後の、人々への恩恵のほうが大きいと取った〕。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.31
Etenim derelictus ab his, et contemptus, et contumeliis appetitus, addidit ad beneficia non requisitus, ut gratior esset, et plus praeferendus, dum reparat, quam cum fecit; ut ostenderet unum se esse, qui haec omnia possit.
PL 17, 464A実に、彼らに見捨てられ、軽んじられ、侮辱で攻撃されながら、求められてもいないのに恩恵を加えた。それは、回復させるときのほうが、造ったときよりも、いっそうありがたく、いっそう優先されるべき者となるためであり、これらすべてをなしうるのは自分ひとりであることを示すためである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.32
Igitur sic Christus praesidium tulit homini, ut puritatem suam non violaret, nec amitteret potestatem.
PL 17, 464Bこうしてキリストは、自らの清さを損なわず、権能を失うこともなく、人に守りをもたらした。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.33
Hominem enim se nasci voluit, pro certo habens carnis contactu se minime violari: conversationi humanae se miscuit, sciens peccatis se corrumpi non posse: occidi se passus est, non nescius mortem sibi dominari non posse, sed eam sua opprimere potestate.
PL 17, 464B人として生まれることを望んだのは、肉に触れても自分は決して損なわれないと確信していたからであり、人々の交わりに身を混じえたのは、罪によって自分が堕落させられえないと知っていたからであり、殺されることを忍んだのは、死が自分を支配しえず、むしろ自分がその権能で死を押さえ込むことを知らなかったわけではないからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.34
Haec ergo gessit, ut omnia se posse doceret. Humilitas enim ista non ad diminutionem ejus proficit, sed ad gloriam: et non solum ejus, verum etiam in ipsum credentium; dignitas est enim servum esse potentis.
PL 17, 464Bしたがって、彼はこれらのことを行って、自分がすべてをなしうることを教えた。この謙遜は彼の減少に資するのではなく、栄光に資する。それは彼の栄光だけでなく、彼を信じる者たちの栄光にもなる。力ある者の僕であることは、尊厳だからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.35
Cum ante Apostolum multi utique credidissent Judaeorum ex iis, qui ipsum Dominum occiderunt; Apostolus tamen ut se humiliet, adhuc dolens de sua incredulitate, primum se omnium peccantium vocat.
PL 17, 464B使徒より前に、主自身を殺した者たちの中から、ユダヤ人の多くがすでに信じていたのに、使徒は自らを低くするため、自分の不信仰をなお嘆きながら、自分を罪を犯すすべての者の第一の者と呼ぶ。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.36
Quoniam enim prae caeteris sacramento se imbuit Salvatoris, propius ad cognoscendam magnificentiam ejus accedens, accusat se magis, qui tantum boni tarde agnovit, nec ultro, sed misericordia ejus praeventus, ut ipse testis esset divinitatis ejus, quem prius ut hominem mortuum aestimabat.
PL 17, 464C実に彼は、ほかの者たちにまさって救い主の秘義に染み込み、その偉大さを知ることにより近づいたので、これほどの善を知るのが遅かった自分を、いっそう責める。しかも自ら進んでではなく、救い主の慈しみに先んじられてである。かつて死んだ人間とみなしていた者の神性の、自らが証人となるためである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.37
Haec accusatio ejus est, laus vero Salvatoris, qui ad exemplum caeterorum credentium persequentem se vocavit ad gratiam; ut per patientiam suam et magnanimitatem in eo ostenderet caeteris, qui inimico tam benevolus exstiterit, qualis esset futurus ad se decurrentibus.
PL 17, 464Cこれは彼自身への責めであるが、救い主への賛美である。救い主は、ほかの信じる者たちの範として、自分を迫害する者を恩寵へと召した。その忍耐と寛大さによって、彼において、ほかの者たちに示すためである。敵にこれほど好意を示した者が、自分のもとに駆け寄る者たちに対して、どのような者となるかをである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.38
(Vers. 17.) Regi autem saeculorum immortali et invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum, amen.
PL 17, 464C(第17節)「世々の王、不滅で見えない唯一の神に、誉れと栄光が世々限りなくあるように。アーメン」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.39
Haec ad Dei Patris personam pertinent, quem immortalem ideo solum et invisibilem appellat, quia omnis immortalitas ab ipso est, ut ipsi soli magis competat in veritate; quia quisquis immortalis est, non a se hanc habet, sed ab illo.
PL 17, 464Dこれらは父なる神のペルソナに関わる。使徒が父を、不滅で唯一であり見えない者と呼ぶのは、あらゆる不滅は父から出ており、それゆえ真実には父ひとりにふさわしいからである。不滅である者は誰でも、それを自分自身からではなく、父から得ているのである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.40
Simili modo et in Evangelio legitur, dicente Domino: Quia nemo est bonus, nisi unus Deus (Marc. X, 18) . Et iterum ipse dicit: Bonus homo de bono thesauro profert bona (Matth. XII, 35) .
PL 17, 464D福音書にも、これと同じように、主が言うのが読まれる。「神ひとりのほかに、善い者はいない」と(マルコ10:18)。また主自身が、「善い人は、善い宝から善いものを取り出す」と言う(マタイ12:35)。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.41
Nemo tamen nisi unus Deus bonus est; quia ipse fons bonitatis est, ex quo caeteri potantur, ut boni sint.
PL 17, 464Dそれでも、善い者は神ひとりのほかにはいない。神自身が善の泉であり、ほかの者たちはそこから飲んで、善い者となるからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.42
Ipse est et invisibilis solus Deus, quia nulli umquam visus est; omnia enim agit per Filium, quem idcirco visum dicimus; ut licet aliter quam est, apparuisse tamen illum significemus.
PL 17, 464D神は、見えない唯一の神でもある。誰にも見られたことがないからである。神はすべてを子を通して行い、それゆえ我々は子が見られたと言う。実際の姿とは異なる仕方であっても、彼が現れたことを我々が意味するためである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.43
Honorificentiam ergo et gloriam Deo Patri in veritate pronuntiat, cujus pietate et providentia Christus liberavit peccatores ex morte.
PL 17, 465Aしたがって使徒は、誉れと栄光を、真実に父なる神に帰して宣言する。その慈しみと摂理によって、キリストは罪人たちを死から解放したからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.44
(Vers. 18, 19, 20.) Hoc praeceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum praecedentes super te prophetias, ut milites in illis bonam militiam, habens fidem et puram conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt: ex quibus est Hymenaeus et Alexander, quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare.
PL 17, 465A(第18・19・20節)「子テモテよ、この命令を汝に託す。汝について先立って語られた預言に従って、それらにより汝が良い戦いを戦うようにである。信仰と清い良心を保て。ある者たちはこれを退けて、信仰の面で難破した。その中にヒメナイとアレクサンドロがいる。私は彼らをサタンに引き渡した。彼らが冒瀆しないことを学ぶためである」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.45
Postquam Dei Patris et Christi Filii ejus quae et quanta beneficia sint circa peccatores homines memoravit, qui cum essent puniendi, non solum ignovit eis; sed et justificavit, et in filios sibi adoptavit: quo ordine populum disciplina ecclesiastica imbueret, in subjectis ostendit, commonens ut memor electionis suae sanctus Timotheus, id ad quod praedestinatus est, impleat.
PL 17, 465A父なる神とその子キリストが、罪人である人々にどれほど大きな、どのような恩恵を与えたかを述べた。人々は罰せられるはずであったのに、神は彼らを赦しただけでなく、義とし、自分の子として迎えた。使徒はそのあと、教会の規律によって民をどのような順序で教え導くべきかを、以下に示す。聖なるテモテが自分の選びを心に留めて、予定されたことを成し遂げるよう促しながらである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.46
Praedestinatus est enim, quando ad hoc ab Apostolo assumptus est, ut ordinaretur, dignus judicatus futurus episcopus, ut impleret militiam evangelicam in fide et pura conscientia; qui enim fideliter docet, non potest malam habere conscientiam.
PL 17, 465B彼が予定されたのは、使徒によってこのために迎えられ、叙階されるに至ったときである。将来の司教としてふさわしいと判断され、福音の戦いを、信仰と清い良心において成し遂げるためである。忠実に教える者は、悪い良心を持つことができないからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.47
Tunc enim fidem exhibet praedicationis suae, si se abstineat a contrariis omnibus; quia exemplo bonorum operum multos lacessit ad credulitatem, fidentes de spe praedicationis; nam qui fidem spernit, procul dubio malae est conscientiae.
PL 17, 465B実に、教える者が自らの宣教への信頼を示すのは、あらゆる反対のものから身を慎むときである。善い行いの手本によって多くの者を信じることへと促し、宣教の希望に信頼を寄せる者とするからである。信仰を軽んじる者は、疑いなく悪い良心を持っている。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.48
Aut enim hypocrita praedicatur, aut apertus blasphemus, sicut erant Hymenaeus et Alexander, qui deserentes fidem naufragi facti sunt, id est, nudi veritate, aut privati vita. Quid est enim veritas, nisi vita?
PL 17, 465Bその者は、偽善者と宣告されるか、あからさまな冒瀆者であるかのどちらかだからである。ヒメナイとアレクサンドロがそうであった。信仰を捨てて難破者となった、すなわち真理を剥ぎ取られ、あるいは生命を奪われたのである。真理とは、生命でなくて何であろうか。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.49
Quos tradidisse se dicit Satanae, ut emendarentur causa blasphemiae. Traditio autem haec est, quia commotus Apostolus blasphemiis eorum, sententiam protulit in eos: diabolus autem qui ad hoc paratus est, ut adversos a Deo accipiat in potestatem, audita sententia, corripit eos; ut intelligerent hac causa se poenis astringi, quia blasphemaverant.
PL 17, 465C使徒は、彼らを冒瀆のゆえに改めさせるためにサタンに引き渡したと言う。この引き渡しとは、使徒が彼らの冒瀆に心を動かされて、彼らに判決を下したことである。悪魔は、神に背く者を自分の支配下に受け取るために備えられているので、その判決を聞いて彼らを責める。彼らが、冒瀆したために自分が刑罰に縛られているのだと悟るためである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.50
Hinc est, unde in Evangelio dictum est inter caetera: jam noli peccare, ne quid tibi deterius contingat (Joan. V, 14) , ostendens causa peccati aliquando infirmitates inferri corporibus.
PL 17, 465C福音書でも、ほかの言葉の中で、「もう罪を犯すな。もっと悪いことが汝に起こらないように」と言われているのは、このことによる(ヨハネ5:14)。罪のゆえに、ときに病が体に加えられることを示しているのである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 1.51
Et quia ministro diabolo fiunt, declaravit Dominus, dicens inter multa: Haec autem cum sit filia Abrahae, quam alligaverat Satanas decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo die sabbati (Luc. XIII, 16) ?
PL 17, 465Cこれらが悪魔を執行者として起こることを、主は多くの言葉の中で言って明らかにした。「この女は、アブラハムの娘であり、サタンが十八年間縛っていたのに、安息日にその縄目から解かれるべきではなかったのか」(ルカ13:16)。