Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.1
(Vers. 1, 2.) Seniorem ne increpaveris, sed exhortare ut patrem, juniores ut fratres, anus ut matres, adolescentulas ut sorores in omni castitate.
PL 17, 475D(第1・2節)「年長の者を叱ってはならない。むしろ父として勧めよ。年下の者は兄弟として、年老いた女は母として、若い娘たちはあらゆる貞潔をもって姉妹として」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.2
Propter honorificentiam aetatis majorem natu cum mansuetudine ad bonum opus docet provocandum, ut facilius suscipiat admonitionem; potest enim vereri commonitus, ne postea corripiatur, quod turpe est seniori.
PL 17, 475D年齢への敬意のゆえに、年長者を穏やかさをもって善い業へと促すべきだと彼は教える。それによって、〔年長者が〕勧告をより容易に受け入れるようになる。戒められた者は、後に叱責されることを恐れうるが、それは年長者にとって恥だからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.3
Nam apud omnes utique gentes honorabilis est senectus: unde et Synagoga, et postea Ecclesia seniores habuit, quorum sine consilio nihil agebatur in Ecclesia.
PL 17, 475D実にあらゆる国民のもとで、老年は尊ばれる。それゆえ会堂も、のちには教会も、年長者たちを持ち、その助言なしには教会で何も行われなかった。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.4
Quod qua negligentia obsoleverit, nescio; nisi forte doctorum desidia, aut magis superbia, dum soli volunt aliquid videri.
PL 17, 475Dこれがどんな怠慢によって廃れたのか、私は知らない。もしかすると教師たちの怠惰、あるいはむしろ高慢のせいかもしれない。自分たちだけが何者かに見られたいからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.5
Juniores quasi fratres censet admonendos cum dilectionis affectu; ut videntes amoris causa se commoneri, facilius se corrigant, quippe cum videant non discrepare opera ejus a praedicatione.
PL 17, 476A年下の者は兄弟のように、愛情をもって諭すべきだと彼は判断する。自分が愛のゆえに諭されていると見て、より容易に自分を正すようにするためである。彼の業が宣べる言葉と食い違わないことを見るのだから。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.6
Anus vero quasi matres; ut dum miti sermone doceri se vident, non aspere accipiant, quia honorifice proficiunt: asperum est enim senioribus, cum corripiuntur a junioribus. Quod temperamento quodam leniri vult, ut profectus sit et dicenti et audienti.
PL 17, 476A年老いた女は母のように〔諭す〕。穏やかな言葉で教えられていると見るとき、尊ばれつつ進歩しているのだから、荒々しく受け取らないようにするためである。年長者にとっては、年下の者に叱られるのは辛いことだからである。これは、ある種の加減によって和らげられるべきだと彼は望む。語る者にも聞く者にも益となるようにである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.7
Adolescentulas ut sorores admonet edocendas; ut prompte possint bonae conversationis suscipere disciplinam. Quando enim non cum imperio insinuari sibi videt, quae ad bonam pertinent vitam, consentit, humilem se praebens admonenti.
PL 17, 476A若い娘たちは姉妹のように諭して教えるべきだと彼は勧める。よい振る舞いの訓育を、すぐに受け入れられるようにするためである。実に彼女は、善い生き方に属することが命令的にではなく自分に染み込まされていると見るとき、同意し、諭す者に対して謙虚な態度を取る。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.8
Blanditiis enim solent obtineri, quae auctoritate non possunt; nam animalia quando membra sua zelantur, blanditiis tamen cedunt.
PL 17, 476B実に、権威では得られないものも、甘言によって得られるのが常である。動物でさえ、自分の肢体を守ろうと熱くなっているときでも、甘言には屈する。〔zelantur の意味は定かでない。「守ろうと熱くなる」と取った〕
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.9
(Vers. 3.) Viduas honora, quae vere viduae sunt. Has viduas dicit honorandas, quae data opera viduae sunt: quae cum possent nubere, ut meliores essent, et dignae Deo, secundas nuptias respuerunt, scientes semel benedici conjugium, aemulae sanctissimae Annae, quae jejuniis et obsecrationibus Deo serviebat nocte dieque, unius viri experta concubitum (Luc. II, 36) .
PL 17, 476B(第3節)「やもめを敬え。真にやもめである者たちを」。彼は、意図してやもめでいる者たちを敬うべきだと言う。結婚することもできたのに、より善い者となり神にふさわしい者となるために、二度目の婚姻を拒んだ者たちである。結婚が一度だけ祝福されることを知っていて、いとも聖なるアンナに倣う者たちである。アンナは断食と祈願によって夜も昼も神に仕え、一人の夫との床だけを経験した(ルカ2:36)。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.10
(Vers. 4.) Si qua autem vidua filios vel nepotes habet, discat primum domum suam pie tractare, et mutuam vicem gratiarum reddere parentibus; hoc enim acceptum est coram Deo.
PL 17, 476B(第4節)「しかし、もしやもめに子や孫がいるなら、彼女はまず自分の家を情愛をもって扱い、親たちに互いの好意への返礼をすることを学べ。これは神の前に受け入れられることだからである」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.11
Viduam prius in hac vita et conversatione dicit probandam, ut tunc demum digna sit vidua Ecclesiae nuncupari, quae non quaestus causa magis, quam defensionis, ecclesiasticae succumbat disciplinae.
PL 17, 476B彼は、やもめがまずこの生き方と振る舞いにおいて試されるべきだと言う。そうして初めて、利得のためというより保護のために教会の規律に従う者が、教会のやもめと呼ばれるにふさわしい者となる。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.12
Praeire enim debent merita, ut accedenti debitus honor tribui videatur; quae enim affectus suos pie tractavit, et domum bene gubernavit, Dei legem servavit, digna effecta remuneratione Ecclesiae.
PL 17, 476C実に、功績が先行すべきであり、そうすれば近づく者に正当な栄誉が授けられると見られる。自分の身内を情愛をもって扱い、家をよく治めた者は、神の法を守ったのであり、教会の報いにふさわしい者となったからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.13
(Vers. 5.) Nam quae vere vidua est et desolata, sperat in Deo, et instat orationibus noctu dieque.
PL 17, 476C(第5節)「実に、真にやもめであって見捨てられた者は、神に望みを置き、夜も昼も祈りに励む」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.14
Viduam filios aut nepotes habentem non facile admittendam ad stipendia Ecclesiae; quia si pie et sollicite domum suam gubernavit, necesse est reddi illi vicem a suis, sicut et illa reddidit propinquis: si autem, ut adsolet, impietas fuerit operata, ut anus despiciatur a suis, quos pie tractavit, dignum esse hanc suscipi ab Ecclesia; quia in Domini lege fideliter conversata est.
PL 17, 476C子や孫のいるやもめは、容易には教会の扶助に受け入れるべきでないと〔彼は言う〕。情愛をもって、また心を配って自分の家を治めたなら、自分の者たちから返礼を受けることが必要であり、それは彼女が近親者に返礼したのと同様だからである。しかし、よくあるように不敬虔が働いて、彼女が情愛をもって扱った自分の者たちから年老いた女が見下されるなら、この者が教会に受け入れられるのはふさわしい。主の法に忠実に生きたからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.15
Vidua igitur desolata, et a suis contempta, sperat in Deo; videns enim ex nulla parte se habere suffragium, toto animo devota est Deo, de quo solo auxilium vitae salutisque exspectat.
PL 17, 476Dゆえに、見捨てられ、自分の者たちから軽んじられたやもめは、神に望みを置く。どこからも助けがないと見て、心を尽くして神に身を献げ、命と救いの助けを神だけに期待するからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.16
(Vers. 6.) Nam quae in deliciis est vidua, vivens mortua est. Viduam, propter quod vidua dicitur, talem esse debere significat, ut ad Dominum promerendum orationibus vacet, Deo serviens nocte dieque; ut ostendat se idcirco nuptias secundas contempsisse, ut instaret disciplinae Dominicae.
PL 17, 476D(第6節)「しかし、享楽のうちにいるやもめは、生きながら死んでいる」。やもめは、やもめと呼ばれる以上、主に嘉されるため、夜も昼も神に仕えて、祈りに専念する者でなければならないと彼は示す。二度目の婚姻を軽んじたのは、主の訓育に励むためであったと示すべきなのである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.17
Si enim sub nomine viduae deliciis vacet aut luxuriae, vivens mortua habenda est; quia imposturae genus est, aliud agere, et aliud profiteri: non obsequia et devotionem Dei, sed honorem viduae volentes habere; cum nominis ipsius professio hoc indicet; quia spreto viro, Deum elegit, cui serviat tota mente, propter vitam promissam.
PL 17, 477A実に、もしやもめの名のもとに享楽や放縦にふけるなら、生きながら死んだ者と見なすべきである。一つのことを行い、別のことを公言するのは、欺きの一種だからである。彼女たちは神への奉仕と献身ではなく、やもめの栄誉を得ようとしている。しかし、その名の公言そのものが、夫を退けて〔再婚を拒んだことを言う〕神を選んだのだと示している。約束された命のために、心を尽くして神に仕えるのである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.18
(Vers. 7.) Et haec praecipe, ut irreprehensibiles sint. Tantam diligentiam actuum ac morum viduam vult habere, ut reprehendi non possit; amota enim a spe mundanae conversationis, et corporis curandi officio, propter hoc se ad Deum contulit, ut probabilem agat vitam.
PL 17, 477A(第7節)「これらのこともまた命じよ。彼女たちが非難されるところのない者であるように」。使徒は、やもめが行いと品行において非難されえないほどの注意を持つことを望む。世俗的な暮らしへの望みと、体の世話という務めとから遠ざけられた者として、この目的のために神に身を寄せ、称賛に値する生を送るのだからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.19
Sublatis enim occasionibus, quae aditus solent aperire peccatis, potest bona conversatio incolumis permanere.
PL 17, 477A実に、罪への入口を開くのが常である機会が取り除かれるなら、善い振る舞いは無事にとどまることができる。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.20
(Vers. 8.) Si quis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
PL 17, 477B(第8節)「もし誰かが、自分の者たち、とりわけ家の者への配慮を持たないなら、信仰を否定したのであり、不信仰者よりも悪い」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.21
Hanc viduam quae negligens fuit circa suos affectus, ut educaret eos in disciplina et correctione Domini, inhonorandam dicit; quia sicut perfidi, legi Domini non obedivit, ut pejor habeatur.
PL 17, 477B彼は、自分の子らを主の訓育と矯正のうちに育てることを怠ったこのやもめを、敬われるべきでないと言う。背信の者たちのように、主の法に従わず、いっそう悪い者と見なされるからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.22
Necesse est enim ut deterior sit, qui sub lege et timore Dei agens contemptor est, quam qui non subjectus est legi; hic enim nescit, ille autem sciens contemnit.
PL 17, 477B実に、法と神への畏れのもとで生きながら侮る者は、法に従っていない者よりも、必然的に悪い。後者は知らず、前者は知りながら侮るからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.23
(Vers. 9, 10.) Vidua eligatur annorum non minus sexaginta, quae fuerit unius viri uxor, in operibus bonis testimonium habens, si filios enutrivit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si pressuram patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
PL 17, 477B(第9・10節)「やもめは、年が六十歳以上の者が選ばれよ。一人の夫の妻であった者、善い業において証しを得ている者、子らを育て、客として迎え入れ、聖なる者たちの足を洗い、苦難にある者たちに仕え、あらゆる善い業に従った者である」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.24
Si praerogativa praeteritorum operum vidua commendatur, eligendam hanc docet; Domini enim judicio adscribitur nomen ejus ecclesiasticis monimentis, quam dignam vetus vita declarat.
PL 17, 477B先立つ業の功績によって推奨されるやもめは、選ばれるべきだと彼は教える。主の裁きによって、昔からの生が相応しいと示す者の名は、教会の記録に記されるのである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.25
Imbuta enim divinis obsequiis, et in his vitam atterens, suscipienda est in sinu Ecclesiae, cui olim se vovit legitimis servitiis.
PL 17, 477C実に、神への奉仕に慣れ、それに生涯をすり減らす者は、かつて正当な奉仕によって自らを献げた教会のふところに受け入れられるべきである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.26
(Vers. 11.) Adolescentulas vero viduas devita; cum enim vitam in deliciis egerint, in Christo nubere volunt.
PL 17, 477C(第11節)「しかし、若いやもめは避けよ。享楽のうちに生を送ったあげく、キリストにあって結婚しようとするからである」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.27
Prohibet adolescentulas viduas in hac suscipi professione, lubricae enim aetati fides facile haberi non debet; quippe cum quarumdam exempla praecedant, quae post professionem vitae deliciarum oblectatione nomen, non opera viduitatis habent, et conversae nuptiis sollicitantur.
PL 17, 477C彼は、若いやもめがこの公言に受け入れられるのを禁じる。滑りやすい年齢に、容易に信を置いてはならないからである。公言の後に、享楽の楽しみのために、やもめの身の実ではなく名だけを持ち、翻って婚姻に誘われる者たちの例が、先にあるからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.28
Qui enim putat se in Christo vitam deliciis agere, minime innocens perseverat; luxuria enim trahit illum ad sua membra, ut subjiciatur peccato; deliciae enim januae sunt peccati. Non enim quo tendat, ignoratur, qui fluidam amat vitam.
PL 17, 477C実に、キリストにあって享楽に生きていると考える者は、決して無垢にとどまらない。放縦は彼を自らの肢体へと引き、罪に服させるからである。享楽は罪の門である。浮ついた生を愛する者が、どこへ向かうかは知られていないわけではない。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.29
(Vers. 12.) Habentes damnationem; quia primam fidem irritam fecerunt. Quid maneat tales, ostendit; ne facile audeant, quod implere difficile est: aut si animus est huic devotioni deditus, apud se interim teneat; quia didicit temerarium esse profiteri, quod adhuc juvenili aetati credi non debet.
PL 17, 477D(第12節)「断罪を負う。最初の信仰を無にしたからである」。彼は、そのような者に何が待っているかを示す。果たしにくいことを軽々しく敢えてしないように。あるいは、心がこの献身に向かっているなら、さしあたり自分のうちにとどめるべきである。若い年頃にはまだ信じられるべきでないことを公言するのは無謀だと、学んだからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.30
Damnationi enim fit obnoxius, qui ab hoc declinat quod recte fecerat. Quantum enim laudabile est, si impleat quod ultra vires ejus creditur; tanto magis puniendus erit, si hoc audeat sibi imponere praesumptione temeritatis, quod ferre non possit: nec ad veniam debet pertinere, qui est a primordio infidelis inventus.
PL 17, 478A実に、正しく行ったことから外れる者は、断罪を受けるべき者となる。力を超えると信じられることを成し遂げるなら、それだけ称賛に値するが、担いきれないことを、無謀な思い上がりで自らに課そうとするなら、それだけいっそう罰せられるであろう。初めから不信仰と認められた者は、赦しに与るべきではない。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.31
(Vers. 13.) Simul autem et otiosae discunt circuire: non solum autem otiosae, sed et verbosae, et curiosae, loquentes quae non oportet.
PL 17, 478A(第13節)「同時にまた、怠惰な者として、歩き回ることを覚える。怠惰なだけでなく、おしゃべりで詮索好きで、言うべきでないことを語る」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.32
Quaedam virgines vel viduae, commendante professione (gloriosum est enim hujus rei vocabulum) acceptabiles sunt domibus divitum, quae id agunt; ut pareant voluntatibus eorum, ambulantes et quaerentes quae perferant ad illos, quibus delectentur, ut otiosae muneribus afficiantur: et malo more plus quaerant fabulis, quam quae operantur manibus; ut elatae procedant et compositae, contra professionem suam agentes.
PL 17, 478Aあるおとめたちややもめたちは、公言に推されて(この名は栄えあるものである)、これを行うことで富める者たちの家で歓迎される。その人々の意に従い、彼らが喜ぶものを持って行こうと歩き回り探し、暇なまま贈り物に与るためである。悪習により、手で働いて得るものよりも、作り話によって多くを求め、高ぶり、飾り立てて歩く。自らの公言に反することを行っているのである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.33
Quae res solet illis etiam in hac vita esse contraria; revelatur enim id, quod semper occultum putant. Quid est enim, ut ea loquantur, quae non oportet? Nuptiarum enim sunt proximae, multorum secretorum participes, adulatrices, servorum querulae.
PL 17, 478Bこのことは、彼女たちにとってこの世の生でも不利になるのが常である。常に隠れていると思っていたことが明るみに出るからである。実に、なぜ彼女たちは言うべきでないことを語るのか。彼女たちは婚姻に近い者〔nuptiarum proximae の意は定かでない。再婚に傾いているとも、婚姻の取り持ちに関わるとも読める〕であり、多くの秘密に与る者、追従者、奴隷たちについて不平を言う者だからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.34
(Vers. 14, 15.) Volo itaque juniores nubere, filios procreare, matres familias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. Jam enim quaedam deerraverunt post Satanam.
PL 17, 478B(第14・15節)「それゆえ私は、若い者たちが結婚し、子をもうけ、家の母となり、敵対者に悪口の機会を与えないことを望む。すでにある者たちは、サタンの後を追って迷い出たからである」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.35
Quoniam quae supra dixit de hujusmodi, contraria et illicita sunt, perducent eas ad mortem; idcirco consilium dat, et praecipit ea fieri, quae licita sunt.
PL 17, 478B彼が先にこのような者たちについて述べた事柄は、〔その公言に〕反し、許されないものであって、彼女たちを死に至らせるであろう。それゆえ彼は忠告を与え、許されていることを行うよう命じるのである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.36
Melius est enim domus curam suae gerere, quam in aliena domo adulterari: et multum expedit nubere, quam sub bona et pia professione notabiliter in malo incedere: plus autem est cum pudore manibus victum quaerere, quam inverecunde cum otio aliena utensilia exspectare.
PL 17, 478C実に、他人の家で姦淫に陥るよりは、自分の家の世話をするほうがよい。善い敬虔な公言のもとで人目につくほど悪に歩むよりは、結婚するほうがはるかに益がある。恥じらいをもって手で糧を求めるほうが、恥知らずに怠惰のまま他人の持ち物を待つよりもまさる。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.37
Sic enim invenit occasionem Satanas, quomodo subvertat animas inconsultas, cum pia profitentes injuste versantur; nihil enim tam periculosum est, quam si professioni gesta repugnent.
PL 17, 478Cこうしてサタンは、敬虔を公言する者たちが不正に振る舞うとき、思慮のない魂を覆す機会を見つける。公言に行いが反するほど危険なものはないからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.38
Apertum enim malum non zelatur Satanas; quia gaudet in illo: istum vero quem videt fallere, id agit, ut manifestet illum suum filium esse, non Dei: quod factum non displicet Deo.
PL 17, 478C実に、サタンは明らかな悪を妬まない。それを喜ぶからである。しかし、欺いていると見るこの者については、その者が自分の子であり神の子でないことを明らかにしようとする。その行いは、神にとって不快ではない。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.39
(Vers. 16.) Si quis fidelis, vel si qua fidelis habet viduas, sufficienter subministret illis; ut eorum alimoniis non gravetur Ecclesia, ut veris viduis sufficiat. Quid mirum si Apostolica potestas futura potuit praevidere?
PL 17, 478C(第16節)「もし信者の男、あるいは信者の女がやもめたちを抱えているなら、彼女たちに十分に与えよ。教会がその扶養〔eorum。男性形の代名詞だが、やもめたちを指すと取った〕に負担を負わず、真のやもめたちに足りるようにするためである」。使徒の権威が将来のことを予見できたとして、何の不思議があろうか。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.40
Nam apparet quod dixit, quia fidelium viduae nunc multum gravant Ecclesiam, et eorum qui locupletes videntur mundi; quia per senectutis causa desistentes eas ab opere lanificii, retrahunt eis et vestimentum et victum, non totum tamen, sed ex parte; ut illae ipsa inopia ad Ecclesiam convertantur, ut vivant: quos oportebat non solum suis indigentibus largiri, verum etiam alias inopes pascere et contegere.
PL 17, 478D実際、彼の語ったことは明らかである。今、信者のやもめたちは教会に大きな負担をかけており、この世の富める者と見える者たちのやもめもそうである。老年のために毛織の仕事をやめた彼女たちから、衣服と食糧を取り上げるからである。ただし全部ではなく一部であり、彼女たちが、その窮乏のゆえに生きるべく教会へ向かうようになる。彼らは、自分たちの窮乏する者に与えるだけでなく、ほかの貧しい者にも食べ物と衣服を与えるべきであった。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.41
Quod multum obest; cum enim his datur, caeteris aut minus, aut non datur, quibus magis dandum est, quae dignae sunt Ecclesiae sumptibus ministrari.
PL 17, 479Aこれは大きな害となる。これらの者に与えられるとき、ほかの者には少ししか、あるいは全く与えられないが、そちらにこそ多く与えられるべきであり、教会の費用で仕えられるにふさわしいからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.42
Sic autem gravatur, cum cogitur vestire multos, quae deberet vestire paucos: et plebs quae libenter et frequenter possit ministrare paucis, cogitur plures dimittere; ut aut murmuret, aut tardius eis occurrat.
PL 17, 479Aこうして教会は、少数に着せるべきところを多数に着せなければならなくなるとき、負担を負う。少数に喜んで頻繁に仕えられるはずの民が、より多くを断らねばならなくなり、不平を言うか、彼らへの対応が遅くなる。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.43
Nam cum praecipiat unius viri uxorem eligi viduam, nunc inveniuntur inter eas non tantum duum aut trium maritorum uxores, sed et quae turpius vixerint: quod aliquando per negligentiam fit, aliquando potentatu insinuantis.
PL 17, 479A実に、一人の夫の妻であるやもめが選ばれるよう彼が命じているのに、今や彼女たちの中には、二人、三人の夫の妻であった者だけでなく、さらに恥ずべき暮らしをした者までいる。これは、ときには怠慢によって起こり、ときには、推薦する者の権勢によって起こる。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.44
(Vers. 17.) Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore habeantur digni: maxime qui laborant in verbo et doctrina.
PL 17, 479A(第17節)「よく治める司祭たちは、二重の栄誉にふさわしい者とされよ。とりわけ、言葉と教えに労苦する者たちは」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.45
Boni dispensatores ac fideles non solum honore sublimi debent digni judicari, sed et terreno; ut non contristentur indigentia sumptuum, sed magis gaudeant fide sua et doctrina.
PL 17, 479B善い忠実な管理者は、高い栄誉だけでなく、地上の栄誉にもふさわしいと判断されるべきである。費用の不足に悲しむことなく、むしろ自らの信仰と教えを喜ぶためである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.46
Instantior enim fit, si non humilietur inopia: et crescit in illo auctoritas, cum videt se etiam in praesenti laboris sui fructum percipere; non ut abundet, sed ut non deficiat.
PL 17, 479B実に、彼は窮乏に卑しめられないなら、いっそう熱心になる。また、現在においても自分の労苦の実りを受けていると見るなら、その者の権威は増す。余るほどではなく、不足しないためである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.47
(Vers. 18.) Dicit enim Scriptura: Non infrenabis bovem triturantem (Deut. XXV, 4) ; et: Dignus est operarius mercede sua (Luc. X, 7) . Tanta merces debet esset evangelizanti regnum Dei, qua neque contristetur, neque extollatur.
PL 17, 479B(第18節)「実に聖書は言う。『脱穀する牛にくつわをはめてはならない』(申命記25:4)。また、『働く者はその報酬にふさわしい』(ルカ10:7)」。神の国の福音を告げる者には、悲しむことも高ぶることもない程度の報酬がなければならない〔底本は debet esset。debet esse と読む〕。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.48
(Vers. 19.) Adversum presbyterum accusationem ne receperis. Quoniam hujus ordinis sublimis honor est (hujusmodi enim vicarii Christi sunt), idcirco non facile de hac persona accusatio debet admitti.
PL 17, 479B(第19節)「司祭に対する告発を受け入れてはならない」。この位の栄誉は高く(このような者たちはキリストの代理者だからである)、それゆえ、この人物についての告発は、安易に受け入れられるべきではない。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.49
Incredibile enim debet videri istum, qui Dei antistes est, criminose versatum, sicut credibile est scenicum esse turpissimum.
PL 17, 479C実に、役者が最も恥ずべき者であることが信じられるのと同様に、神の祭司〔antistes〕であるこの者が罪過に満ちて生きたことは、信じがたく見えるはずである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.50
(Vers. 20.) Delinquentes autem coram omnibus argue, ut caeteri metum habeant. Quomodo non facile credi debet de presbytero crimen; si probetur tamen, aut sit manifestum quia irreverenter versatus est, publice praecipit arguendum, ut et caeteri terreantur, quod non solum ordinatis proficit, sed et plebi; quando enim vident dignitosum virum erroris causa corripi, necesse est ut sibi caveant.
PL 17, 479C(第20節)「罪を犯す者たちは、すべての人の前で責めよ。ほかの者たちが恐れを持つためである」。司祭に対する罪過は容易に信じられるべきでないが、それでも立証されるか、不敬な振る舞いが明らかであるなら、公に責めるよう彼は命じる。ほかの者たちも恐れるためであり、これは叙階された者たちだけでなく、民にも益となる。品位ある人が誤りのゆえに叱責されるのを見るとき、必然的に自分を警戒するからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.51
(Vers. 21, 22) . Testor coram Deo, et Christo Jesu, et electis angelis; ut haec custodias, sine praejudicio nihil faciens in partem aliam declinans. Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Temet ipsum castum custodi.
PL 17, 479C(第21・22節)「私は神と、キリスト・イエスと、選ばれた天使たちの前で証言する。汝がこれらを守り、事前の判断なしに何事も行わず〔praejudicium は「予断」の意にもなるが、注解者は叙階の前の吟味と解する(5.53)ので「事前の判断」とした〕、他方へ傾くことのないように。手を軽々しく誰にも置いてはならず、他人の罪にあずかってはならない。汝自身を清く保て」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.52
Contestationem deponit apud Deum Patrem, et Christum filium ejus et electos ejus angelos, quos Dominus in Evangelio sanctos appellat (Marc., VIII, 38) . Hi ergo electi sunt, quia sunt alii reprobi, qui sunt non Dei angeli, sed diaboli, assentientes apostasiae ejus.
PL 17, 479D彼は、父なる神と、その子キリストと、その選ばれた天使たちのもとで証言を行う。主は福音書で彼らを聖なる者と呼んでいる(マルコ8:38)。ゆえに、彼らが選ばれたというのは、ほかに退けられた者たちがいるからであり、それは神の天使ではなく悪魔の天使であって、その背教に同意した者たちである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.53
Sub testatione ergo ea, quae ad ordinationem Ecclesiae mandat custodiri, praecipit nihil fieri sine praejudicio; ne facile aliquis accipiat ecclesiasticam dignitatem, nisi prius de vita ejus et moribus fuerit disputatum; ut dignus approbatus, minister aut sacerdos constituatur, ut non postea si reprehensibilis videatur, poeniteat forte principem populi non ad liquidum praejudicasse quid mereretur, quem improbabiliter ordinavit; nec illum cujus peccata ad suspicionem veniunt, ordinandum, ne commaculetur ordinator vitiis et delictis ejus.
PL 17, 479Dゆえに、教会の叙階に関して守るよう命じる事柄を証言のもとに置いて、事前の判断なしには何も行わないよう命じる。まずその生と品行について吟味されたうえでなければ、誰も教会の位を安易に受けてはならない。適格と認められた者が、奉仕者あるいは祭司〔sacerdos〕に立てられるため、そして後にその者が非難されるべき者と見えても、民の長が、不当に叙階した者にどれほどのものが値するかを明らかに事前に判断しなかったことを、悔やむことのないためである。また、罪が疑いにかかる者は叙階すべきでない。叙階する者がその悪徳と罪〔delictum〕で汚されないためである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.54
Si ergo omnino latentia sunt delicta, immunis erit rector; quia conscientia ejus libera est. Suspicio enim trepidum facit; peccat enim si non probat, et sic ordinat.
PL 17, 480Aゆえに、もし罪が全く隠れているなら、指導者に責めはない。その良心は自由だからである。疑いがあると、人は不安になるからである。確かめずにそう叙階するなら、罪を犯すことになる。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.55
Melior enim caeteris debet probari, qui ordinandus est; non enim sufficit, si sine crimine sit; quia merita ejus debent praeire bonorum operum, ut dignus habeatur ad ordinationem.
PL 17, 480A実に、叙階される者は、ほかの者より優れていると認められねばならない。罪過がないだけでは十分でない。その者の善い業の功績が先立ち、叙階にふさわしいと見られねばならないからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.56
Haec episcopus custodiens, castum se exhibebit religioni: cujus rei in futuro praemium consequetur.
PL 17, 480Bこれらを守る司教は、自らを宗教に対して清い者として示すであろう。その報いを将来において受ける。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.57
(Vers. 23.) Noli adhuc bibere aquam, sed vino modico utere propter stomachum tuum, et crebras tuas infirmitates.
PL 17, 480B(第23節)「なおも水〔だけ〕を飲むな。汝の胃のため、また汝のたびたびの病弱のために、少量のぶどう酒を用いよ」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.58
Nunc speciale consilium dat, ut se ipsum salubri regat doctrina; prudenter enim Deus sibi serviri vult, non ut nimietate sua debiles fiant, et postea medicorum suffragia requirant.
PL 17, 480B今、彼は特別な忠告を与える。自らを健全な教えによって律するようにである。神は、思慮をもって自分に仕えられることを望み、過度のために弱くなり、のちに医者の助けを求めるようになることを望まないからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.59
Temperandum enim est, ut si fieri potest, coeptum obsequium gradatim provehatur, quam per inconsiderantiam minuatur. Intemperantia enim ipsam animam inquietam facit, ut cum de infirmitate sollicita est, non tantum dedita sit divinis servitiis.
PL 17, 480B実に、できるなら、始めた奉仕が無思慮によって減らされるよりも、段階的に進められるよう、節制せねばならない。無節制は魂そのものを落ち着かなくし、病弱を気にかけるとき、神への奉仕にそれほど身を献げていられなくなるからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.60
Damnum enim affert improvidentia; anima in tranquillitate posita, totum cor extollit ad Deum, integro consilio obsecrans, quae petenda sunt.
PL 17, 480C実に、無思慮は損害をもたらす。静けさの中に置かれた魂は、心全体を神へと高め、揺らぎのない考えで、求めるべきことを願うのである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.61
(Vers. 24, 25.) Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium, quosdam vero et subsequuntur. Pari modo et opera bona manifesta sunt: et quae aliter se habent, abscondi non possunt.
PL 17, 480C(第24・25節)「ある人々の罪は明白で、裁きに先立つ。ある人々の罪は、後から続く。同様に、善い業も明白であり、そうでないものも隠されることはできない」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.62
Nullam excusationem vult intelligi fore eorum, qui his adhaerent, quorum peccata pro palam sunt; ut cum evitandi sint, magis honori sint.
PL 17, 480C彼は、公に罪のある者たちに身を寄せる者たちには、いかなる弁解もないと理解されることを望む。そうして、避けるべき者たちが、かえって重んじられることになるからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.63
Hoc ergo significat, ut homo Dei ab his secernatur, maxime dispensator Christi, qui etiam corripiendi eos habet auctoritatem; qui si se emendare promittunt, retinendi sunt.
PL 17, 480Cゆえにこれは、神の人が彼らから分けられるべきことを意味する。とりわけ、彼らを叱責する権威を持つキリストの管理者はそうである。彼らが自らを正すと約束するなら、引き止めるべきである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.64
Alios vero subsequi mala opera illorum ostendit; quia cum viventes aestimantur boni, mortui deteguntur; ut qui prius ostendebant se idoneos, postmodum declarentur impostores.
PL 17, 480C一方、ほかの者たちには、彼らの悪い業が後から続くと示している。生きている間は善い者と思われていても、死んでから暴かれ、以前は適任だと示していた者たちが、のちに詐欺師と宣告されるからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.65
Superiori ratione sicut mala, ita et facta bona manifesta sunt; bona enim vita et actus modesti abscondi non possunt, quae adhibita pietate, faciunt perfectos: sed sicut quaedam mala occulta ad praesens sunt, ita et bona; nemo enim omnia in hominibus potest scire: sed ex iis quae videt et audit, probat et judicat.
PL 17, 480D先の理由により、悪い行いが明白であるように、善い行いも明白である。善い生き方と慎み深い行いは隠されることができず、敬虔が加わると、人を完全にする。しかし、ある悪が今のところ隠れているように、善もそうである。人は他人のすべてを知ることはできず、見聞きすることから吟味し判断するからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 5.66
Perpendit enim an ea quae dicuntur, conveniant ei, de quo dicuntur, sive bona, sive mala: quae autem occulta fuerint hominibus, in die judicii palam fient. Propter hoc ergo dicta sunt, ut sciant hujusmodi graviorem se causam habere prae caeteris. Pejor est enim qui se, cum sit malus, bonum ostendit, quam ille qui aperte est malus.
PL 17, 480D実に、人は、語られていることが、それについて語られる者に合っているかどうかを、善いことであれ悪いことであれ、吟味する。人々に隠れていたことは、裁きの日に明らかになる。このゆえにこれらは語られたのであり、このような者がほかの者たちより重い立場にあることを知らせるためである。悪い者でありながら自分を善い者として示す者は、あからさまに悪い者よりも悪いからである。