アンブロシアステルfl. c. 366–384

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam

Caput III 第III章

Ambrosiaster · Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam · PL 17, 468C · 44 sectiones

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.1

1

(Vers. 1.) Humanus sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Quoniam episcopum bonae vitae esse oportet, idcirco qui episcopatum cupit, bonum opus desiderat.

PL 17, 468C

(第1節)「人の言葉である。もし誰かが司教職を望むなら、善い業を望んでいる」。司教は善い生き方をする者でなければならないから、司教職を求める者は善い業を望んでいるのである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.2

2

Hoc enim cupiens, bonam vitam appetere videtur; si tamen non ab iis declinet, quae in subjectis habentur, ne ambitione, aut desiderio pecuniae hoc egisse videatur.

PL 17, 468C

実に、これを望む者は善い生き方を求めているように見える。ただし、以下に挙げられている事柄から外れないならばである。野心や金銭への欲からこれをしたと見られないためである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.3

3

(Vers. 2.) Oportet enim episcopum irreprehensibilem esse. Qualis episcopus debeat esse, describit; ut nemo episcopatum appetat nisi fuerit fidus, et qui ab omnibus contrariis abstinere se possit; ut non indignus sit sua professione. Unius uxoris virum.

PL 17, 468D

(第2節)「というのは、司教は非難されるところのない者でなければならないからである」。司教がどのような者であるべきかを描いている。信頼できる者、あらゆる反対のものから身を慎むことのできる者でなければ、誰も司教職を求めてはならず、自らの公言にふさわしくない者であってはならないということである。「一人の妻の夫」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.4

4

Quamvis secundam numero uxorem non sit habere prohibitum; ut tamen quis dignus ad episcopatum sit, etiam licita debet spernere propter sublimitatem ipsius ordinis; quia caeteris melior debet esse, qui cupidus est sedis illius.

PL 17, 468D

二番目の妻を持つことは、数のうえでは禁じられていない。しかし、司教職にふさわしい者となるには、その位そのものの崇高さのゆえに、許されていることをも退けねばならない。その座を望む者は、ほかの者より優れていなければならないからである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.5

5

(Vers. 3, 4.) Sobrium, pudicum, ornatum, hospitalem, docibilem, non obnoxium vino; non verberatorem, sed modestum; non litigiosum, non asperum; sed domum suam bene regentem, filios habentem subditos cum omni castitate.

PL 17, 468D

(第3・4節)「節度のある者、慎み深い者、端正な者、客をもてなす者、教える力のある者、酒に溺れない者。人を打たず、穏やかな者、争いを好まず、粗暴でない者。自分の家をよく治め、子らをあらゆる貞潔をもって従わせている者」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.6

6

Talem hominem qui haec custodiat, quae enumerat bona, creari dicit debere episcopum. Haec enim signa sunt dignitatis episcopalis. Si autem quis potiora sectatus, et corpus et animam suam Deo dicaverit, ne se copulet matrimonio; tanto magis dignior fiet. Ideo enim inferiorem posuit, ut de potiore nemo dubitaret.

PL 17, 469A

このような人、すなわち彼の挙げるこれらの善を守る者が、司教に立てられるべきだと彼は言う。これらは司教の尊厳のしるしだからである。さらに、もしある者がより優れたものを追い求め、体も魂も神に献げて、結婚に身を結ばないなら、それだけいっそうふさわしい者となる。実に、彼が低いほうのもの〔一人の妻〕を定めたのは、より優れたものについて誰も疑わないようにするためである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.7

7

(Vers. 5.) Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam adhibebit?

PL 17, 469A

(第5節)「しかし、自分の家を治めることを知らない者が、どうして神の教会に心を配るだろうか」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.8

8

Manifestum est quia tunc potest idoneus rector futurus probari, si prius domum suam recte gubernaverit; qui enim in minimis fidelis est, et in magnis fidelis est (Luc. XVI, 10.)

PL 17, 469A

明らかなことに、まず自分の家を正しく治めたなら、そのときに適格な指導者となりうると認められる。「最も小さなことに忠実な者は、大きなことにも忠実である」からである(ルカ16:10)。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.9

9

(Vers. 6.) Non neophytum, ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli. Verum est quia rudes in fide solent extolli superbia, maxime si accipiant ordinem; novitate enim et potestate inflatur, arbitrans se prae caeteris digniorem.

PL 17, 469B

(第6節)「新参者であってはならない。思い上がって悪魔の裁きに陥ることのないためである」。信仰に未熟な者は、思い上がりによって高ぶりがちであるというのは本当である。位を受けるなら、とりわけそうである。新しさと権限によって膨れ上がり、自分はほかの者よりふさわしいと考えるからである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.10

10

Videns enim primo anno nativitatis collatum in se honorem, putat non magis ad suum, sed ad aliorum profectum se vocatum, quasi beneficium religioni det magis, quam accipiat ab ea; per quam rem elatus, incurrit laqueum diaboli.

PL 17, 469B

実に、生まれて最初の年に〔新たに生まれた、すなわち洗礼を受けて最初の年の意と取れる〕自分に授けられた栄誉を見て、自分は自分の益というより、むしろ他の者たちの益のために召されたのだと思い、あたかも宗教に恩恵を与える側であって、そこから受ける側ではないかのように考える。そのことで高ぶり、悪魔の罠にかかる。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.11

11

Inventa enim occasione superbiae illius, Satanas praecipitat eum. Ideoque in Salomone legitur: Superbis Deus resistit (Prov. III, 34) . Unde et in alia epistola idem Apostolus ait: Qui se putat esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit (Galat. VI, 3) . Et Dominus: Qui se, inquit, exaltaverit, humiliabitur (Luc. XIV, 11) .

PL 17, 469B

実に、その高ぶりの機会を見つけて、サタンが彼を突き落とすのである。それゆえ、ソロモンにおいて「神は高ぶる者に逆らう」と読まれる(箴言3:34)。また、別の手紙でも同じ使徒が言う。「何者かであると思う者は、何者でもないのに、自分自身を惑わす」(ガラテヤ6:3)。また主は言う。「自分を高める者は低くされる」(ルカ14:11)。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.12

12

(Vers. 7.) Oportet autem et illum testimonium habere bonum ab iis, qui foris sunt. Sensum Dominicum secutus, ait oportere futurum episcopum testimonium bonum habere ab extraneis; quia qui in minimis fidelis est, et in magnis, sicut dicit Dominus.

PL 17, 469C

(第7節)「しかし彼は、外にいる者たちからも良い証しを得ていなければならない」。主の思いに従って、司教となる者は外部の者たちからも良い証しを得ていなければならないと彼は言う。主が言っているとおり、最も小さなことに忠実な者は、大きなことにも〔忠実だからである〕。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.13

13

Et si in alieno mammona fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis? Ut hic qui in mundanis rebus et conversatione humana fidelis minime invenitur, dubium non sit quia et in divinis idoneus non erit: si autem hominibus fidem exhibuerit, multo magis Deo.

PL 17, 469C

「また、もし他人のマモンに忠実でなかったなら、汝らのものを誰が汝らに与えるだろうか」。これは、この世の事柄と人間の交わりにおいて忠実であると全く認められない者が、神のことにおいても適格でないであろうことに疑いがないようにするためである。人々に信義を示したなら、まして神にはそうである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.14

14

Ne in opprobrium incidat, et laqueum diaboli. Si timorem Dei ante oculos non habuerit episcopus, tempori magis se commodans, hunc quasi infidelem et pseudoprophetam deserit Deus, et deformis videbitur omnibus et maculosus; quia aliter facit, quam praedicat, verbis suis ipse se accusans, qui deputatus est gregi Satanae; tunc enim vera se probat praedicare, si ea conetur et gerere.

PL 17, 469C

「非難と悪魔の罠に陥ることのないためである」。もし司教が神への畏れを目の前に置かず、むしろ時流に身を合わせるなら、神は彼を不信仰の者、偽預言者のようにして見捨て、彼はすべての人に醜く汚れた者と見えるであろう。説くことと違うことを行い、自分の言葉で自分を告発することになるからであり、そのような者はサタンの群れに割り当てられた者である。実に、自分が真理を説いていると証明するのは、それを行おうとも努めるときである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.15

15

Magna ergo cura eligendus est, qui domum Dei regendam accipit; si enim terrestrium rerum dispensatores idonei quaerendi sunt, quanto magis coelestium!

PL 17, 469D

それゆえ、神の家を治める務めを受ける者は、大いに注意して選ばれねばならない。地上のことの管理者にも適格な者が求められるのなら、天上のことの管理者はなおさらである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.16

16

(Vers. 8, 9, 10.) Diaconos pari modo pudicos, non bilingues, non vino multo deditos, non turpibus lucris vacantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura. Et hi autem probentur primum, et sic ministrent sine crimine.

PL 17, 469D

(第8・9・10節)「助祭たちも同様に、慎み深く、二枚舌でなく、多くのぶどう酒に身を委ねず、恥ずべき利得にかまけず、清い良心のうちに信仰の奥義を保つ者であれ。この者たちもまず試され、そのうえで罪過なく奉仕せよ」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.17

17

Qui tanta circa diaconos eligendos praecipit, quos constat ministros esse sacerdotum; quales vult esse episcopos, nisi sicut ipse ait, irreprehensibiles, negotia publica, turpia et vilia lucra non habentes?

PL 17, 470A

助祭を選ぶことについてこれほどのことを命じる者が、彼らは祭司〔sacerdos〕の奉仕者であると周知されているのだから、司教にはどのような者であることを望むだろうか。自ら言うとおり、非難されるところなく、公の仕事や恥ずべき卑しい利得を持たない者でなければ何であろうか。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.18

18

Scit enim ideo negotiari, ut capiant lucra, nec aliud profitentur quam gerunt. Turpia autem lucra haec dicit esse, si sub pia professione quaestibus studeatur; turpis enim deprehenditur, cum se purum ostentet. Post episcopum tamen diaconatus ordinationem subjecit.

PL 17, 470A

実に彼は、人が商売をするのは利得を得るためであり、しかも自分が行うこと以外を公言してはいないことを知っている。彼が恥ずべき利得と言うのは、敬虔な公言のもとで利得に励む場合である。純粋であると見せつけながら、その実、恥ずべき者と見破られるからである。それでも彼は、司教の次に助祭の叙階を続けて置いた。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.19

19

Quare, nisi quia episcopi et presbyteri una ordinatio est? Uterque enim sacerdos est, sed episcopus primus est; ut omnis episcopus presbyter sit, non tamen omnis presbyter episcopus; hic enim episcopus est, qui inter presbyteros primus est.

PL 17, 470A

なぜか。司教と司祭の叙階が一つだからではないか。どちらも祭司〔sacerdos〕であるが、司教が第一の者である。すべての司教は司祭であるが、すべての司祭が司教であるわけではない。司祭たちの中で第一の者が、司教だからである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.20

20

Denique Timotheum presbyterum ordinatum significat: sed quia ante se alterum non habebat, episcopus erat. Unde et quemadmodum episcopum ordinet, ostendit; neque enim fas erat aut licebat, ut inferior ordinaret majorem; nemo enim tribuit, quod non accepit.

PL 17, 470B

実に彼は、テモテが司祭として叙階されたことを示している。しかし、自分より前に他の者がいなかったので、司教であった。それゆえ、司教をどのように叙階するかをも示している。下位の者が上位の者を叙階することは、許されも認められもしなかったからである。誰も、受けていないものを与えることはできない。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.21

21

(Vers. 11.) Mulieres similiter pudicas, non studentes discordiae, sed sobrias, fideles in omnibus.

PL 17, 470B

(第11節)「女たちも同様に、慎み深く、不和に熱心にならず、節度があり、すべてにおいて忠実であれ」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.22

22

Quia sanctum praecipit creari episcopum, adaeque et diaconum, non utique disparem vult esse plebem; quippe cum dicat Dominus: Sancti estote; quia et ego sanctus sum (Levit. XIX, 2) .

PL 17, 470B

司教が聖なる者に立てられるよう命じ、同様に助祭にもそう命じているのだから、彼は民がそれと異なる者であることを決して望んでいない。主が「聖なる者であれ。私もまた聖なる者だからである」と言っているとおりである(レビ記19:2)。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.23

23

Ideoque etiam mulieres, quae inferiores videntur, sine crimine vult esse; ut munda sit Ecclesia Dei.

PL 17, 470C

それゆえ彼は、より下位に見える女たちにも、罪過がないことを望む。神の教会が清くあるためである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.24

24

Sed Cataphrygae erroris occasionem captantes, propter quod post diaconos mulieres alloquitur, etiam ipsas diaconas ordinari debere vana praesumptione defendunt; cum sciant apostolos septem diaconos elegisse.

PL 17, 470C

しかしカタフリュギア派は、誤りの機会を捉え、使徒が助祭たちの次に女たちに語りかけているからといって、彼女たち自身も女性助祭として叙階されるべきだと、空しい思い込みで主張する。使徒たちが七人の助祭を選んだことを知っているのに。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.25

25

Numquid nulla mulier tunc idonea inventa est, cum inter undecim apostolos sanctas mulieres fuisse legamus?

PL 17, 470C

そのとき、一人の女も適格と認められなかったのだろうか。十一人の使徒たちのうちに聖なる女たちがいたことを、我々は読んでいるというのに。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.26

26

Sed ut haeretici animum suum verbis, non sensu legis astruere videantur, Apostoli verbis contra sensum nituntur Apostoli; ut cum ille mulierem in Ecclesia in silentio esse debere praecipiat, illi e contra etiam auctoritatem in Ecclesia vindicent ministerii.

PL 17, 470C

しかし、異端者たちは、自分たちの心を、律法〔lex〕の意味ではなく言葉によって裏づけているかのように見せようとして、使徒の言葉に頼り、使徒の意味に逆らう。その結果、彼が女は教会で沈黙しているべきだと命じているのに、彼らは逆に、教会での奉仕の権威をも〔女に〕要求するのである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.27

27

(Vers. 12, 13.) Diacones sint unius uxoris viri, filios bene regentes, et domos proprias; qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirunt, et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Jesu.

PL 17, 470C

(第12・13節)「助祭たちは一人の妻の夫であり、子らと自分の家をよく治める者であれ。よく奉仕した者たちは、自らに良い地位と、キリスト・イエスにある信仰における大きな確信を得るからである」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.28

28

Ea quae minus dixerat de ordinatione diaconatus, nunc subjecit. Ostendit etiam ipsos unius uxoris viros esse debere; ut hi ad ministerium Dei eligantur, qui non sunt egressi constitutum Dei.

PL 17, 470D

助祭の叙階について先に十分には述べていなかったことを、今、付け加えた。彼らも一人の妻の夫でなければならないと示している。神の定めから外れていない者たちが、神への奉仕に選ばれるためである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.29

29

Homini enim unam uxorem decrevit Deus, cum qua benedicatur; nemo enim cum secunda benedicitur.

PL 17, 470D

神は人に、それとともに祝福される一人の妻を定めた。二番目の妻とともに祝福される者はいないからである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.30

30

Qui si filios bene gubernaverint, et domos suas, id est, vernaculos aut domesticos, poterunt digni fieri sacerdotio, et fiduciam habere apud Deum; ut sciant se posse impetrare, quod postulant, jam de caetero se ab usu feminae cohibentes.

PL 17, 470D

彼らが子らと自分の家、すなわち家生まれの奴隷や家人をよく治めるなら、祭司職〔sacerdotium〕にふさわしい者となり、神の前での確信を持つことができる。願うものを得られると知るためであり、以後は女との交わりを断つ者としてである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.31

31

Veteribus enim idcirco concessum est levitis aut sacerdotibus uxores ad usum habere; quia multum tempus otio vacabant a ministerio aut sacerdotio (multitudo enim erat sacerdotum, et magna copia levitarum, et unusquisque certo tempore serviebat divinis ceremoniis secundum institutum David (I Par. VI, 31, 32) ; hic enim viginti et quatuor classes constituit sacerdotum, ut vicibus deservirent: unde Abia octavam classem habuit, cujus vice Zacharias fungebatur sacerdotio, sicut continetur in libro Paralipomenon (I Par. XXIII, 4 et seq.) , ita ut tempore quo non illos contingebat deservire altari, domorum suarum agerent curam: at ubi vero tempus imminebat ministerii, purificati aliquantis diebus, accedebant ad templum offerre Deo.

PL 17, 471A

昔のレビ人や祭司に、妻を持って交わることが許されていたのは、奉仕あるいは祭司の務めから離れて暇な時間が長かったからである。(祭司は多数おり、レビ人も大勢いて、各人が定められた時にダビデの定めに従って神聖な儀式に仕えたからである(歴代誌上6:31–32)。彼は二十四の組を祭司たちのために定め、交代で仕えるようにしたのである。それでアビアは第八の組を持ち、その順番にザカリアが祭司職を務めた。歴代誌に記されているとおりである(歴代誌上23:4以下)〔祭司の二十四の組とアビアの第八の組は歴代誌上24章に記される。ザカリアの務めはルカ1:5–9 に出て、歴代誌には無い〕。こうして、祭壇に仕える番に当たらない期間には、自分たちの家の世話をしたのである。しかし奉仕の時が迫ると、数日間身を清めたうえで、神に献げるために神殿に近づいた。〔底本は丸括弧を閉じていない。ここで閉じると解した〕)

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.32

32

Nunc autem septem diaconos esse oportet, et aliquantos presbyteros, ut bini sint per Ecclesias, et unus in civitate episcopus: ac per hoc omnes a conventu feminae abstinere debere; quia necesse est eos quotidie praesto esse in Ecclesia, nec habere dilationem, ut post conventum legitime purificentur, sicut veteres.

PL 17, 471B

今は、七人の助祭と若干の司祭がいなければならず、諸教会ごとに二人ずつ、都市には一人の司教がいなければならない。そしてそれゆえ、皆が女との交わりを断たねばならない〔debere は前の oportet の構文に続く不定詞で、文の係りがやや崩れている。「断たねばならない」と解した〕。毎日教会に待機している必要があり、昔の人々のように、交わりの後に規定どおり清められるための猶予を持てないからである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.33

33

Omni enim hebdomada offerendum est, etiam si non quotidie peregrinis, incolis tamen vel bis in hebdomada; etsi non desint, qui prope quotidie baptizentur aegri. Nam veteribus ideo concessum est, quia multo tempore in templo non videbantur, sed erant privati.

PL 17, 471B

実に、毎週、献げねばならない。旅人のためには毎日でなくとも、少なくとも住人のためには週に二度は。病人で、ほとんど毎日洗礼を受ける者がいないわけでもない。昔の人々に許されたのは、長い間神殿に姿を見せず、私人であったからである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.34

34

Si enim plebeiis hominibus orationis causa ad tempus abstinere se praecipit, ut vacent orationi; quanto magis levitis aut sacerdotibus, quos die nocteque pro plebe sibi commissa oportet orare! Mundiores ergo esse debent caeteris; quia actores Dei sunt.

PL 17, 471B

もし彼が一般の人々にさえ、祈りのためにしばらく〔交わりを〕慎み、祈りに専念するよう命じるのなら、昼も夜も、委ねられた民のために祈らねばならないレビ人や祭司〔sacerdos〕にはなおさらである。それゆえ、ほかの者より清くなければならない。神の業を担う者だからである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.35

35

(Vers. 14, 15.) Haec tibi scribo, fili Timothee, sperans cito me venire ad te: si autem tardavero, ut scias quemadmodum oporteat te in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.

PL 17, 471C

(第14・15節)「これらのことを、子テモテよ、私は汝に書く。すぐに汝のもとへ行けることを望んでいるが、もし遅れるなら、汝が神の家でどのように振る舞うべきかを知るためである。それは生ける神の教会であり、真理の柱、支えである」。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.36

36

Quantum ad scientiam ejus pertinebat, hoc erat in eo quod citius illum visurus esset: sed quia solet aliud placere Deo, cujus providentia ipsi soli cognita est; idcirco ne forte, inquit, tardem, scribo tibi, ut scias quomodo Ecclesiam ordines, quae est domus Dei; ut cum totus mundus Dei sit, Ecclesia tamen domus ejus dicatur, cujus hodie rector est Damasus.

PL 17, 471C

彼の知るかぎりでは、すぐにテモテに会うつもりであった。しかし、神には別のことがよしとされるのが常であり、その摂理は神自身だけに知られている。それゆえ、「もし遅れることになってはいけないので、私は汝に書く。教会をどのように整えるべきかを汝が知るためである」と彼は言う。教会は神の家である。全世界が神のものであるにもかかわらず、教会がその家と呼ばれるのであり、今日ダマススがその指導者である。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.37

37

Mundus enim in praevaricatione est, diverso turbatus errore; ideo illic necesse est dicatur esse domus Dei, et veritas, ubi secundum voluntatem suam timetur.

PL 17, 471D

実に、世界は背反のうちにあり、さまざまな誤りに掻き乱されている。それゆえ、神の家であり真理であると言われるのは、神がその意志に従って畏れられている場所でなければならない。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.38

38

Hoc profitentibus de eo servis, quod ipse dignatus est docere, ne forte verba ejus negarentur esse, virtutibus haec signavit, quae a nullo alio fieri possunt; ut his infidelitas accusata inexcusabilis pereat. Firmamentum enim veritatis hujus signa sunt et prodigia.

PL 17, 471D

神が自ら教えることをよしとしたことを、その僕たちが神について公言していたので、その言葉が神のものでないと否定されることのないように、神は他の誰にもなしえない力ある業によってこれらに証印を押した。これらによって不信仰が告発され、弁解できないまま滅びるためである。実に、この真理の支えは、しるしと不思議である。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.39

39

(Vers. 16.) Et quidem omnium confessione magnum est hujus pietatis mysterium. Nullum fidelium admirari negat sacramentum veritatis in Ecclesia praedicatae, quam pietatem appellat; magnanimitatem enim et clementiam suam cognoscentibus aeterna et divina tribuit dona, excepta remissione peccatorum, quam hic in praesenti largitur.

PL 17, 471D

(第16節)「そして実に、万人の告白によって、この慈しみ〔pietas〕の奥義は大きい」。信じる者のうち誰一人として、教会で宣べ伝えられる真理の秘義に驚かないことはないと彼は言い、これを慈しみ〔pietas〕と呼ぶ〔pietas は人の敬虔とも取れるが、注解者は続けて神の寛大さと寛容を説くので、神の慈しみと取った〕。実際、神は自らの寛大さと寛容を知る者たちに、永遠の神的な賜物を与える。ただし罪の赦しは別で、これはここ、現在において与える。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.40

40

Quod declaratum est in carne, justificatum est in spiritu, visum est angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in hoc mundo, assumptum est in gloria. Sacramentum mysterii Dei, quod est Christus in carne, dicit manifestatum, quod latebat in spiritu.

PL 17, 472A

「肉において明らかにされ、霊において義とされ、天使たちに見られ、異邦人に宣べ伝えられ、この世で信じられ、栄光のうちに上げられた」。神の奥義〔mysterium〕という秘義〔sacramentum〕、すなわち肉におけるキリストについて、霊において隠れていたものが顕れたと彼は言う。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.41

41

Natus enim homo Filius Dei, qui in secreto erat apud Deum, opere et praedicatione declaravit se creaturae, et hoc est justificatum esse in Spiritu, operibus et virtute claruisse eum, qui erat in carne, quis esset: deinde apparuisse angelis, non jam in forma humilitatis, sed in potestate.

PL 17, 472A

実に、神の子は人として生まれ、神のもとで隠れていたが、業と宣教によって被造物に自らを明らかにした。「霊において義とされた」とは、肉にあった者が誰であるかが、業と力によって明らかになったということである。次に、天使たちに現れた。もはや卑しさの形においてではなく、権能においてである。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.42

42

Tamdiu enim aspectu humilis visus est per carnem, quam diu devicta morte, resurgeret a mortuis, et videretur majestas ejus, qui natus ut homo, non erat totus homo; ut agnoscentes angeli mysterium, quod prius latuit, declaratum in carne, genu illi flectentes quasi Deo, gratias agant; quia didicerunt veritatem, quae gentibus praedicata est, ut ab errore liberarentur; in quo mundus proficit, ut non damnetur.

PL 17, 472A

実に、死に打ち勝って死者の中から復活し、その威光が見られるまでの間は、肉を通して見かけが卑しい者として見られた。その者は人として生まれたが、全くの人ではなかった。それは、天使たちが、以前は隠れていて肉において明らかにされた奥義を認め、神に対するように彼にひざまずいて感謝するためである。彼らは、異邦人に宣べ伝えられた真理を学んだ。異邦人が誤りから解放されるためである。この真理において世は進み、罪に定められることがない。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.43

43

Creditum est mundo. Ideo enim creditum est mundo Dei sacramentum, ut perfidia ejus veniam erroris mereri non possit, sicut dicit Dominus de Judaeis: Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habebunt de peccato suo (Joan. XV, 22) .

PL 17, 472B

「世に信じられた」。実に、神の秘義が世に信じられたのは、その背信が誤りの赦しを受けるに値しえないようにするためである。主がユダヤ人について言うとおりである。「もし私が来て彼らに語らなかったなら、彼らは罪を持たなかっただろう。しかし今や彼らは、その罪について弁解を持たない」(ヨハネ15:22)。

Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 3.44

44

Assumptum est in gloria. Quia quod velut infirmum et deforme contempserunt, assumptum est in gloria; post crucem enim manifestata persona et virtute sua Salvator palam, famulantibus nubibus, ascendit gloriosus in coelos.

PL 17, 472B

「栄光のうちに上げられた」。彼らが弱く醜いものとして軽んじたものが、栄光のうちに上げられたからである。実に十字架の後、救い主は自らのペルソナと力を顕し、雲が仕える中、公然と栄光に満ちて天に昇った。