Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.1
(Vers. 1-5.) Spiritus autem manifesto dicit quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritus fallaces, ac doctrinas daemoniorum in simulatione falsiloquorum, cauteriatam habentium conscientiam, prohibentium nubere et abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem; quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur.
PL 17, 472C(第1–5節)「しかし霊は明らかに言う。終わりの時に、ある者たちが信仰から離れ、惑わす霊と悪霊どもの教えに心を向けるであろう。それは、偽りを語る者たちの偽善のうちにあり、その良心は焼き印を押され、彼らは婚姻を禁じ、食物を断つことを命じる。神はそれらを、信じる者たちと真理を知った者たちが感謝をもって受けるために造った。神の被造物はすべて善いものであり、感謝をもって受けるものは何ひとつ退けてはならないからである」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.2
Sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem. Quae sibi Spiritus sanctus futura revelaverit ad instructionem Ecclesiarum et cautelam, non tacet; ut praemonitae Ecclesiae, sollicitae sint, ne ab hujusmodi possint circumveniri hominibus.
PL 17, 472C「神の言葉と祈りによって聖とされるからである」。聖なる霊が自分に啓示した将来のことを、〔使徒は〕諸教会の教育と用心のために黙っていない〔sibi と non tacet の主語は使徒と取った〕。あらかじめ警告された諸教会が、このような人々に欺かれることのないよう、注意深くあるためである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.3
Quid enim tam clarum, tamque apertum ad evitandos aut magis condemnandos doctrinae hujus pestiferae viros potuit manifesta voce praefari, nisi ut asseverationem eorum fallacem, ac simulatam doctrinam daemoniorum nuncuparet; ut cum hujus asseverationis sermones audiuntur, a diabolo composita esse doctrina haec sciretur, quam praedixerat Spiritus sanctus quae de incarnatione Salvatoris asserit falsa, quae nunc in Marcionitis, quamvis pene defecerint, Patricianis, aut maxime in Manichaeis denotatur (De Patricianis Philastrius, et Augustinus haeresi, 61)?
PL 17, 472D実に、この害毒をもたらす教えの人々を避けさせ、いっそう断罪させるために、これほど明らかで、これほどあからさまなことを、明白な声で前もって語りえたのは、その主張を偽りと呼び、悪霊どもの偽装された教えと呼ぶこと以外に何があっただろうか。この主張の言葉が聞かれるとき、聖なる霊があらかじめ語ったこの教えが、悪魔によって組み立てられたものだと知られるようにするためである。それは救い主の受肉について偽りを主張する教えであり、今ではマルキオン派(ほとんど絶えたが)、パトリキウス派、とりわけマニ教徒において指摘されるものである(パトリキウス派については、フィラストリウスと、アウグスティヌス、異端61)〔アウグスティヌスが数え上げる異端の第61項を指す〕。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.4
Hi enim et Christum natum negant, et nuptias prohibent, et abstinendum a cibis tradunt. Quorum cauteriatam dicit conscientiam, hoc est, simulatione corruptam; quia sicut cauterium corium corrumpit, et notam infligit: ita et fallacia conscientiam, quae dolo malevolentiae aliud scit, et aliud profitetur, denotat ad perditionem.
PL 17, 473A実に、彼らはキリストが生まれたことをも否定し、婚姻を禁じ、食物を断つべきだと教える。その良心を彼が「焼き印を押された」と言うのは、偽善によって損なわれたという意味である。焼き鏝が皮膚を損ない、烙印を押すように、悪意の欺きによって、一つのことを知りながら別のことを公言する良心を、偽りが滅びへと烙印づけるからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.5
Jam enim hos immutari negat, ut salventur; quia sicut cauterium immutari non potest, ita nec eorum animus emendari; nihil enim pejus simulatione.
PL 17, 473A実に、今や彼は、この者たちが救われるために変えられることはないと否定している。焼き印が変えられえないように、彼らの心も正されえないからである。偽善にまさる悪はない。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.6
Tales enim ii sunt, quales et Judaei, illi qui intelligentes Christum Dei virtute operari, in Beelzebub haec ab eo fieri dicebant.
PL 17, 473A実に、彼らはユダヤ人と同類である。そのユダヤ人は、キリストが神の力によって働いていることを理解しながら、これらをベルゼブルによって行っていると言った。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.7
Ut enim fabricatorem hominis male tractent, cum natos se non doleant, nuptias tamen prohibent, et Christo carnem subtrahunt: et ut ad ejus injuriam proficiant, ab iis quae usibus nostris instituit, abstinendum docent; ut per id quod despiciuntur, mala esse, et a malo auctore inventa videantur.
PL 17, 473A実に、人間の造り主を悪く扱おうとして、自分が生まれたことは嘆かないのに、婚姻を禁じ、キリストから肉を取り去る。そして彼への侮辱が成り立つよう、彼が我々の用のために定めたものから身を断つべきだと教える。それらが退けられることで、悪いものと見え、悪しき作り手によって考案されたものと見えるようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.8
Hinc est unde Apostolus omnia a Deo bona facta ostendit, si tamen cum gratiarum actione sumantur; immunda enim erunt ei, qui non laudat in his Creatorem. Nec enim possunt bene illi proficere, qui sic illa sumit, ut male tractet auctorem eorum.
PL 17, 473Bここから使徒は、すべてのものが神によって善く造られたことを示す。ただし、感謝をもって受けるならばである。これらにおいて創造主を賛美しない者にとっては、それらは汚れたものとなるからである。実際、それらを受けながら、その造り主を悪く扱う者には、それらが益となることもありえない。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.9
(Vers. 6.) Haec igitur proponens fratribus, bonus eris minister Jesu Christi, enutritus verbis fidei, et bonae doctrinae, quam assecutus es.
PL 17, 473B(第6節)「これらのことを兄弟たちに示すなら、汝は、イエス・キリストに仕える善い者となり、信仰の言葉と、汝が身につけた善い教えによって養われた者となる」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.10
Quid tam verum, quid tam clarum et providum, nisi ut disciplina christiana incorrupte tradatur, ut fructus ejus in area Dominica fertilis ac firmus collaudetur; hoc est, ut in die judicii non reprobus et igni comburendus censeatur.
PL 17, 473Bこれほど真実で、これほど明らかで先見に富むことが、キリスト教の訓育が損なわれずに伝えられ、その実りが主の脱穀場で豊かで堅固なものとして称えられること以外に何があろうか。すなわち、裁きの日に、退けられた者として、火で焼かれるべき者と見なされることのないようにである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.11
Hoc boni doctoris est atque idonei ministri Domini nostri Jesu Christi; quippe cum enutritum hunc dicat verbis fidei et bonae doctrinae, quam ab infantia hunc assecutum asserit.
PL 17, 473Cこれは善い教師、我々の主イエス・キリストに仕える適格な者のすることである。実に彼は、この者が信仰の言葉と善い教えによって養われたと言い、幼いころからそれを身につけたと断言している。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.12
Qui enim integre omnibus Hebraeorum libris imbutus erat, accepta fide, perfectum fecit doctorem.
PL 17, 473C実に、ヘブライ人のあらゆる書物に余すところなく染まっていた者を、信仰を受け入れた後、〔使徒は〕完全な教師に仕立てたのである〔fecit の主語は刷りに無く定かでない。使徒と取った〕。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.13
(Vers. 7, 8.) Profanas autem et aniles fabulas abnue, exercens temetipsum ad pietatem. Corporalis enim exercitatio ad modicum, pietas vero ad omnia utilis est, promissionem habens vitae praesentis et futurae.
PL 17, 473C(第7・8節)「俗悪で老婆じみた作り話は拒め。汝自身を敬虔へと鍛えよ。体の鍛錬は少しの間であるが、敬虔はすべてに有益であり、現在と将来の生の約束を持っているからである」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.14
Profana verba adversa intelliguntur; aniles autem fabulae deliramenta quaedam sunt. Haec quorumdam perstrepentium vocibus solent in contentionem deduci; ut quasi tractatus habeatur rei inanis, cujus effectus nullus est, nisi vanitatis.
PL 17, 473C「俗悪な言葉」は、〔信仰に〕敵対するものと解される。「老婆じみた作り話」は、ある種の妄言である。これらは、騒ぎ立てる者たちの声によって、論争へと引きずり込まれがちである。そうして、空しさ以外に何の成果もない無益な事柄の論議のようなものが行われる。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.15
Ab iis ergo quae contraria sunt, declinandum monet, simili modo et ab illis quae anilia sunt, vanitate quadam composita; sunt enim aliqui, qui calore animi mittunt se in disputationes hujusmodi. Pietati autem operam dandam commonet, quia grandem habet profectum.
PL 17, 473Dそれゆえ彼は、敵対するものから離れねばならないと勧め、同様に、ある種の空しさで組み立てられた老婆じみたものからも離れねばならないと勧める。実際、熱くなった心でこうした論争に身を投げる者たちがいるからである。また、敬虔に力を注ぐべきだと戒める。大きな進歩があるからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.16
Qui enim misericordiae student, senioribus vicem reddentes parentibus: et in praesenti vita auxilia Dei non deerunt illis, et in futuro immortalitatem habebunt cum gloria.
PL 17, 473D実に、慈しみ〔misericordia〕に励み〔注解者は見出し語の「敬虔」(pietas)を、慈しみの業と親への恩返しとして説いている〕、年老いた親たちに恩返しをする者たちには、現在の生においても神の助けが欠けず、将来においては栄光とともに不死を得る。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.17
Exercitium autem corporale ad modicum utile dicit; jejunare enim et abstinere a cibis, manente auctoritate Creatoris, non multum prodest, nisi addatur huic pietas, cujus opera multorum precibus adjuvatur ad Dominum promerendum.
PL 17, 473D「体の鍛錬は少しの間有益である」と彼が言うのは、断食し食物を断つことは、創造主の権威を損なわずに行うとしても、大して益にならないからである。ただし、これに敬虔が加わるなら別であり、その敬虔の業は、多くの人の祈りによって、主に嘉されるよう助けられる。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.18
Denique illos qui fratribus largi sunt, et variis titulis obsequentes, in vitam aeternam proficere Evangelicus sermo testatur (Matth. XXV, 41) : dissentientes autem ab hoc opere, in aeternum ignem. Corporis autem exercitium nihil aliud quam carnis frena sunt.
PL 17, 474A実に、兄弟たちに惜しまず与え、さまざまな名目で仕える者たちが、永遠の生命へと進むことを、福音の言葉が証ししている(マタイ25:41)。この業に背く者たちは、永遠の火へ〔進む〕と。体の鍛錬とは、肉の手綱にほかならない。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.19
Si quis ergo, quia misericordia magna res est, lubricum tamen carnis patiatur, hujusmodi quid fiet? Sine dubio vapulabit; quia illud oportuit fieri, et hoc minime praetermitti (Luc. XI, 42) .
PL 17, 474Aゆえに、もしある者が、慈しみ〔misericordia〕は大いなる事柄だからといって、それでも肉の滑りやすさに身を任せるなら、そのような者はどうなるか。疑いなく鞭打たれる。あのことはなされるべきであり、このことは決しておろそかにされてはならなかったからである(ルカ11:42)。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.20
Si autem solum corporis habuit exercitium, perennes poenas patietur, sicut in Evangelio Dominus repromisit (Matth. XXV, 41) ; omnis enim summa disciplinae nostrae in misericordia et pietate est.
PL 17, 474Aしかし、もし体の鍛錬しか持たなかったなら、永続する刑罰を受けるであろう。主が福音書で重ねて約束したとおりである(マタイ25:41)。我々の教えの要は、すべて慈しみと敬虔にあるからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.21
Aliud tamen exercitium corporis habent carnales, et aliud spiritales; carnales enim sagina et dapibus nutriunt corpora sua; ut celeri motu proficiant ad perditionem: spiritales autem jejuniis et abstinentia temperant corpora sua; ut pigra facta circa desideria, possint digna esse futura resurrectione.
PL 17, 474Bとはいえ、肉的な者たちと霊的な者たちとでは、体の鍛錬が異なる。肉的な者たちは、飽食と饗宴で自らの体を養い、素早い動きで滅びへと進む。霊的な者たちは、断食と禁欲で自らの体を節する。体が欲望に対して鈍くなり、将来の復活にふさわしいものとなりうるためである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.22
Hic enim propter spem futuram castigat corpus: ille vero propter futuri desperationem fovet, curam ejus agens ad tempus; ut moveatur citius ad peccandum.
PL 17, 474B実に、後者は将来の希望のために体を打ち懲らし、前者は将来への絶望のために、一時のあいだ体の世話をして甘やかす。いっそう早く罪を犯すように動かされるためである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.23
(Vers. 9, 10.) Fidelis sermo, et omni acceptione dignus. Ad hoc enim laboramus, et persecutiones patimur; quia speramus in Deum vivum, qui est salutaris omnium hominum, maxime fidelium.
PL 17, 474B(第9・10節)「この言葉は信ずべきものであり、あらゆる受け入れに値する。このために我々は労苦し、迫害を受ける。我々は、すべての人の、とりわけ信じる者たちの救い主である生ける神に望みを置いているからである」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.24
Dignum est plane et accepto ferendum pro spe, quae est in Deum, pati persecutiones; quia in praesenti vita spes caduca est, in promissione autem Dei firma atque stabilis.
PL 17, 474B神に向かう希望のために迫害を受けることは、まことにふさわしく、嘉されることである。現在の生における希望ははかないが、神の約束における希望は堅く確かだからである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.25
Ipse est enim salus omnium; quia ex ipso et per ipsum vivunt, quantum ad praesentem vitam pertinet, omnes; quantum vero ad promissam salutem, fideles. Cognoscentibus enim se post hanc vitam, quae morte finitur, aliam se daturum promisit, quae immortalitate vigebit. Ideo ergo ait: Maxime fidelium.
PL 17, 474C実に、彼自身がすべての人の救いである。現在の生に関するかぎりではすべての人が、約束された救いに関するかぎりでは信じる者たちが、彼から、彼によって生きるからである。彼を知る者たちには、死で終わるこの生の後に、不死のうちに栄える別の生を与えると約束した。ゆえに彼は「とりわけ信じる者たちの」と言う。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.26
(Vers. 11, 12.) Praecipe haec, et doce. Nemo juventutem tuam contemnat, sed forma esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, et castitate.
PL 17, 474C(第11・12節)「これらのことを命じ、教えよ。誰にも汝の若さを軽んじさせるな。むしろ、言葉において、振る舞いにおいて、愛において、信仰において、貞潔において、信じる者たちの模範となれ」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.27
Timotheus quantum ad aetatem pertinet, juvenis erat: quantum ad mores et conversationem, senior et gravis.
PL 17, 474Cテモテは、年齢に関するかぎりは若者であったが、品行と振る舞いに関するかぎりは、年長者のように重みのある者であった。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.28
Quem ideo sic monet, ut profectus ejus per omnia exemplum esset bonorum operum; ut in adolescente mirabilis videretur et gravis disciplina, ut actus ejus excusarent aetatem: et non quasi juvenis, sed quasi senior haberetur; et erubescerent majores natu, nisi se exhibuissent juxta formam hujus, conversatione et moribus graves: juvenes autem coaevum suum haberent magistrum.
PL 17, 474D使徒が彼をこのように勧めるのは、彼の進歩があらゆる点で善い業の模範となり、若者に驚くべき重厚な規律が見られ、その行いが年齢の弁明となり、若者としてではなく年長者のように見なされ、年長の者たちは、彼の模範にならって、振る舞いと品行において重みのある者として身を示さなければ恥じ入り、若者たちは同年輩の者を教師とするようにするためである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.29
Mirabilis adolescens sanctissimus Timotheus, cujus exemplo indisciplinata coercenda juventus est, et seniorum irreverentia punienda.
PL 17, 474D驚くべき若者、いとも聖なるテモテ。その模範によって、規律のない若者は抑えられ、年長者たちの敬意の欠如は罰せられねばならない。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.30
(Vers. 13, 14.) Dum venio, attende lectionem, exhortationem, ac doctrinam. Noli negligere gratiam, quae est in te, quae data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii.
PL 17, 474D(第13・14節)「私が行くまで、朗読と勧めと教えに心を留めよ。汝のうちにある恩寵、司祭団の按手とともに預言によって汝に与えられたものを、おろそかにするな」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.31
Intentum vult hunc esse et deditum exercitio lectionis, ut omni cura diligentiaque hoc enitatur, ut exhortetur et doceat. Exhortatio est, cum miti verbo aliquos provocamus ad opus bonum: docere vero, quando ea quae latent, intimamus mentibus audientium.
PL 17, 475A彼は、テモテがこれに専念し、朗読の鍛錬に打ち込む者であって、あらゆる配慮と注意をもって勧め教えるよう努めることを望んでいる。勧めとは、穏やかな言葉で人々を善い業へと促すときであり、教えとは、隠れている事柄を聞く者たちの精神に深く刻むときである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.32
Si enim rector populi ab his dissimulat, negligit gratiam datam sibi; ad hoc enim creatur dux populo, ut hujus salutis sollicitudinem gerat, admonendo, docendo, ut fructum habeat ordinatio: quem ad hoc utique Deus constituit, ut proficiat saluti plebis suae.
PL 17, 475A民の指導者がこれらをなおざりにするなら、自分に与えられた恩寵を軽んじているのである。民に導き手が立てられるのは、勧め教えることによって、民の救いへの配慮を担うためであり、叙階が実りを持つためである。神は彼を、自らの民の救いに資するよう定めたのである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.33
Qui ergo in hac auctoritate positus indiligens fuerit, Dei contemptor habebitur, minimus in regno coelorum vocatus; neque enim poterit facere, qui nec docere dignatur (Matth. V, 19) . Gratiam tamen dari ordinatoris significat per prophetiam, et manuum impositionem.
PL 17, 475Aゆえに、この権威に置かれながら怠った者は、神を侮る者と見なされ、天の国で最も小さい者と呼ばれる。教えることをよしとしない者は、行うこともできないからである(マタイ5:19)。ところで彼は、叙階する者の恩寵〔ordinatoris の係りは定かでない。叙階する者を通して与えられる恩寵の意と取れる〕が、預言と按手によって与えられることを示している。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.34
Prophetia est, qua eligitur quasi doctor futurus idoneus; manus vero impositiones verba sunt mystica, quibus confirmatur ad hoc opus electus, accipiens auctoritatem, teste conscientia sua; ut audeat vice Domini sacrificium Deo offerre.
PL 17, 475B預言とは、それによって、将来の適格な教師として選ばれるものである。按手とは奥義の言葉であり、それによって、選ばれた者はこの務めに向けて堅くされ、自らの良心を証人として権威を受け、主に代わって神に犠牲を献げる大胆さを得る。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.35
(Vers. 15, 16.) Haec meditare, in his esto; ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Attende tibi et doctrinae, insta in illis. Hoc enim faciendo, et te ipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.
PL 17, 475B(第15・16節)「これらのことを思い巡らし、これらに身を置け。汝の進歩がすべての人に明らかになるためである。汝自身と教えに心を留め、これらに励め。そうすることで、汝自身も、汝の言葉を聞く者たちも救うからである」。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.36
Ut forma sit omnibus non solum in bonis operibus, verum etiam in doctrinae exercitio, admonet.
PL 17, 475B善い業においてだけでなく、教えの鍛錬においても、すべての人の模範であるようにと勧めている。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.37
Apparere enim debere significat exercitii profectum, non in doctrina dumtaxat, sed et in gestis; bona enim arbor bonos facit fructus (Matth. XII, 17) : similiter et bona doctrina mala opera habere non potest; ut cum visa fuerint bona opera, divini magisterii fructus esse intelligantur, et auditores possint proficere.
PL 17, 475B実際、鍛錬の進歩は、教えにおいてだけでなく、行いにおいても現れねばならないと示している。「善い木は善い実を結ぶ」(マタイ12:17)〔引かれた句はマタイ7:17に当たる〕。同様に、善い教えが悪い業を持つこともありえない。善い業が見られるとき、それが神的な教導の実りであると理解され、聞く者たちも進歩しうるようにである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.38
Tum enim vera et metuenda esse intelligunt, quae dicuntur, quando ab eo ipso qui docet, magna veneratione observari videntur.
PL 17, 475C実に、語られることが真実で畏るべきものであると人が悟るのは、教える当の者が、それらを大いなる畏敬をもって守っていると見えるときである。
Commentaria in Epistolam ad Timotheum primam 4.39
Quod rectori plebis duobus proficit modis: et suorum enim bonorum operum, et audientium mercedem accipiet; quomodo si negligens fuerit, tam pro se, quam pro eis redditurus est rationem.
PL 17, 475Cこれは民の指導者にとって二重の益がある。自分自身の善い業の報いと、聞く者たちの報いを受けるからである。同様に、怠るならば、自分についてだけでなく、彼らについても申し開きをしなければならない。